Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 2. posteriores. Operum philosophicorum tomus 4

발행: 1722년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

dura vocamus. Asia vero ita tactui resistunt, ut vel minima vi divellantur, quae mollia a nobis solent dici. Alia denique quae magis tactui cedunt , liquida vocantur. Quorum omnium naturam investigant Phrsici.

a. Scholastici existimant dura ea esse corpora, quae homogeneae materiae mallimam copiam superficie sua complectantur; mollia vero ac liquida, quae minorem ejusdem Copiam contineant.

Itaque durissima quaeque densissima habent, mollissima & liquidissima contra rarissima. Illi quidem densationem intelligunt, quae fiat nulli

ex corpore densato elabente materia, & contra rarefactionem, qua, nulla accedente materia , Corpora amplius spatium quam antea occupent. Verum haec absurda sunt figmenta, cum dens tio nihil sit, praeter contractionem pororum, rarefactio autem nihil praeter eorumdem ampliationem; quod vix fieri videtur, nisi decedente exporis, aut iii eos ingrediente materia quapiam subtiliore. 3. Itaque his missis, quamvis verum sit varia Corpora densa esse dura, qualia sunt metalla & lapides , non tamen hinc sequitur densitatem duritiei esse causam. Hoc manifestum fit, exemplo glaciei, quae, ut ostendimus Capite superiore,

durior cum sit aqua , attamen hac rarior est. Dilatatur enim aqua, dum coucrescit, & cum liquefit contia densatur. q. Hoc cum viderent Recentiores, dixerunt corpus durum id esse, quod constat particuIis, quae ita juxta se invicem quiescunt, ut earum inter se textura non dissolvatur,interfluente materia liquida; unde consequens est id durissimum esse cor-

322쪽

De Corpore in Genere. C. XIV. 3I

pus, quod plurimas habet partes, juxta se invicem quiescentes, & Contiguas. s. Uerum iii hanc sententiam descendere non possiimus, nisi statuamus contiguitatem & quietem partium vim habere resistendi; quod, ubi de Soliditate egimus confutavimuS. AC sane Contiguitas partium, cum non obstet quominus di- 'versae sint substantiae, non potest earum divulsionem impedire Quies vero, cum nihil sit, non potest motui resistere. 6. Fatemur quidem partes corporis duri eme contiguas , & Juxta se invicem ut plurimum quiescere; verum haec resistentiae, quam in cor poribus duris sentimus, causam esse posse nonia intelligimus. Sed sunt corpora dura, quorum partes singulas moveri agnoscunt ii contra quos disceptamus; ut, eXempli causa, catinus testaceus in quo liquefiunt metalla, cum diu in igpe fuit. Cum diu igne admot6 intensissimum cal rem concepit, qualis est necessarius ut liquefiant metalla, durus tamen est, cum varie partes ejus

moveantur.

. si dixeris duritiem oriri ex aeris & materiae subtilioris pressione, quae corporum durorum partes undequaque ambiunt; eaedem hac in responsione occurrent dissicultates, qua S contra eo S, qui soliditatem indidem oriri putant, antea adtulimus. Itaque praestat hic fateri causam duritiei, non mimis ac soliditatis, nobis esse ignotam. 8. Attamen ex Hypothesi eorum, qui putant duritiem nasci ex contiguitate & quiete partium, sunt qui velint omnia feliciter expediri.

o Ea posita, ' inquiunt, duritiei natur1, hinc

323쪽

, , sequitur corpus durum non posse nisi aegre se dividi. Si enim, exempli cauSa, ad Mus,, partum quampiam digitum admoveo , eam- , , que pello, necesIe est resistentiam a me se is tiri, quae fiet non modo iis partibus quas im- ,, imediate tango , sed etiam iis omnibus quaeri post eas sunt. imo etiam saepe facilius erit se integrum corpus durum mOVere , quam eX,, eo partem divellere; quia totum corpus ma- , , gis erit connexum, & magis quiescet respecturi eius partis, quam corpora vicina respectu to-M tius corporiS. 9. Verum si reputemus corporum partes singulas, quantaevis tenuitatis, substantias escte, quarum nulla ab aliis pendet; numquam intellige- anus quomodo, sola quiete & contiguitate. usque adeo inter se vinciantur , ut divelli nequeant. Cum quies sit mera privatio motus, ut alibi ostendimus , ne minimo quidem motui potest resistere.

Itaque digitis nostris metalla & lapides durissimos

cedere Oporteret.

IO. Quamvis duritiei causa inveniri posse non videatur , mollitiei, & liquiditatis natura .exploratior nobis est. Mollisies enim , ut ab hac initium faciamus , videtur Oriri eX eo, quod corporum mollium partes eo Vinculo, quodcumque tandem sit, quo durorum &solid0rum partes connectuntur , non sint omnes unitae, sed sint interstitia quaedam inter varias particulas. Hinc fit ut aliquatenus re sistant, quia nonnullae sibi invicem adhaerent; nec tamcn dissiculter digitos altius in ea coe-POra immittamus, quia aliae nullo modo interse

connexae 1unt.

324쪽

De Corpore in Gestere. C. XIV. 3IO

ri. Hinc intelligimus quare nonnulla, quae dura sunt, molliri queant; quod videmus contingere in cera igni admota, aut manibus Calidis tractata. Calore enim ignis, aut manuum Partes, non arcte connexae, divelluntur, dum aliae arctius conjunctae unitae sunt, nisi major accedat motus. Si enim vehemens sit motus, ut si cera catino candenti injiciatur , inico liquo fit tota. 12. Aristoteles, ut antea videmus, definit humidum qώod alienis terminis continetur , quam definitionem prWprie liquidis convenire diximus. Verum ex hoc quod in omnibus corporibus liquidis aRimadvertere est, ea, nisi co oris solidi finibus circumquaque Claudantur, continuo dissi uere: colligere posthmus eorum naturam

in eo esse sitam , quod particulae, quibus constant actu a se invicem disjunctae perpetuo agitentur; quod, nimirum, subtilior m teria tu interstitiis particularum illarum, magna copia sit, & quaquaversum per ea feraturis Si quis autem quaesierit quare ea materia subibais liquida sit, cum non detur materia subtilior in infinitum, qui minus subtilis partes ci cum antur ; resondent Philosophi tantae ι Muitatis particulas actu a se invicem divulias facillime motum quo aguntur conserVare, quia aliorum corporum motibus nullo negotio ag,

tantur.

13. Haec conjectura , de causa liquiditatis, Variis experimentis confirmatur, quorum alis quot jam adtulimus Lib. II. cap. var. ubi de Aqua egimus. Itaque ed breviores erimus, hoc

in loco. .

325쪽

14. Quaeri solet, I. Quare corporum liquidorum partes tam facile dividantur, cum tantast durorum resistentia ξ Ut nescire nos fatemur unde oriatur illa durorum Corporum cohaerentia,

videmur ex hypothesi modo adlata facile explicare posse quomodo liquida dividantur. Nimirum, eorum particulae jam sunt actu divisae, & praeterea moventur in varias partes, quo fit ut impulsae facillime digitis cedant. iis. II. Quare saccharum & salia variorum generum in liquorem conjecta disssolvantur pNempe, cum particulae liquorum, quae perpetuo agitantur, incidunt in corpora quorum poros subire queunt, continuo illo motu, partes eorum divellunt, & secum quaquaVerSum rapiunt. Sic videmus saccharum in aquam conjectum brevissimo tempore ita dissolvi, ut nullum ejus supersit vestigium; imo vero si, pro ratione sacchari, magna sit aquae copia, eas particulas usque adeo per aquam dissipari, ut non mod6 oculos fugiant, sed etiam gustu deprehendi ne

queant. m

i 6. III. Quare liquoribus nonnulla Corpora partim tantum dissolvantur, quod in Gl Oreb eta Videmus, cujus pars aqu, soluta dulcem eam reddit, altera in fundo vasis inspida manet pomnia, scilicet, corpora ita non sunt homoge-

nea, ut uno prorsus genere partium constent;

imo pleraque, & forte omnia, mista sunt. In Glycyrr a sunt particulae ligneae, & fibrosae, quae insipidae sunt; sunt & allae salinae& tenuiores , quae sapore dulci praeditae linguam adficiunt. Hae aqua solvuntur, illae integrae manent; haud alitet ac si in aquam conjiciatur caro salsa, Cu

326쪽

De Corpore in Genere. C. XIV. 32r

Ius partes sine mutatione manent, dum sal quo condita fuit aqua solvitur. Aqua particulas, quae possunt divelli facilius, primum divellit, quales sunt particulae salinae. 17. IV. Quare particulae corporum liquoribus solutorum, quamvis aqueis particulis graviores, fundum non petant 8 Videmus enim 1alium particulas per totam aquae substantiam spargi,cum tamen singulae graviores sint molibus partibus aquae. Respondent Physici non modo spectandum

hic aquae pondus collatum cum particularum salinarum pondere, sed etiam ejus motum perpetuum, quo fit ut particulas gravioreS aqueae particulae in altum. subvehant: quemadmodum v demus, motu aeriS , varia aere sine dubio graviora sustineri. Praeterea particulae corporum solutorum possunt ita implicitae esse liquorum partibus, ut harum motum neces riti sequantur. I 8. U. Quare aqua non possit disibivere, nisi eertam corporis dissolubilis massam, pro aquae copia ξ Scilicet. ut dissolvantur partes salium, exempli gratia , necesse est partes dissolutas excipi aquae poris, & inter particulas aqueas latere. Itaque si omnes pori sint jam pleni salinis particulis, cum nullus sit locus quo plures eXcipiantur, major salis copia e1 aqua dissolvi non potest. Eadem esse videtur ratio omnium liquorum dise lalventium, & corporum dissolutorum. i9. VI. Quare postquam aqua disssolvit certam salis copiam, aded ut majorem dissolvere nequeat. aluminis tamen & vitrioli aliquantum dis. solvat ρ Quia, nimirum, supersunt pori, qui cum, excipiendo sali inepti sint, particulas tamen Vitrioli & aluminis excipere possunt.

327쪽

De Corpore se Genere. C. XIV. 383

di simplex videatur spectantibus, auamen , Cum fluat ex rupium venis, variis falium tenestrium particulis turget; unde fit ut aqueis in aerem eumesis , converti videatur in lapidosiam sessistantiam,

quia crassiores particulae, quae tu aqueis move bantur, solae manent. Ita si nitro praegnans aqua quatur, ut in Vapores abeat tota, in fundo vasis Concretae particulae nitrosse, quae antea per aquam sparsae erant, conspiciuntur.

23. X. Quaeritur quare Gypsum, quod constat partibus solutis lapidis igni in calcem red ui, admista aqua , massam eonstet λlidam, postquam exsiccatum est ρ Non est existimandum fieri hoc subita aquearum particularum evectioiN; si enim postquam ponderavimus Gypsum, pum adsub aqua adhuc paeue liquidum est, Iterum pondus ejus exploremus, Postquam insolidam massam concrevit, minuim pondus mon videbitur; quod ioecio est particulas multas aqueas in vaporem non abiisse. Idem obse vandum in pane, qui farina & aqua constat; postquam enim farinae particulae admista aquamasiam conflarum, atque haec massa cocta est, gravioris multo est ponderis, quam eratfarina sola, unde liquet admistam omnem aquam tu vapores non abiisse. Similia etiam in aliis animas

Fertexe est.

24. Vir acutissimi ingenii, ' qui sibi quaesti nem de Gypso proposuit. respondet Gypsum

scatere poris, quos ignis ita in eo excavavit, ut crassiorcs particulae aeris eos subire nequeant; quod statis solidae non sint, ut obstacula perrum- Pgat, quod particulae aquae solidiores iaciunt.

328쪽

Itaque cum injicitur Gypsum in aquam , quae ct copia est ut grumos dumtaxat ejus circumdare queat, deinde grumi illi agitantur ut misceantur

. aquae; particulae aqueae quae grumorum poros,

cuneorum instar, iubeunt , eos diniciunt in partes minoreS. Cum autem hae partes multo majorem tunc superficiem habeant quam grumi, multum abest ut aqua egs Omnes ambire possit; eaeque cum se invicem immediate iungant, & juxta se invicem quiescant, mirum non est iis corpus du

rum conflari. ' . .. a ,

as. Verum I. ea responsio non potest comvenire masis ex farina aqua subacta confectae, &coctae, alissique idgenus quae proferri possent :a. non docet quare particulae aqua divisae immediate se tangant : 3. statui immediato δ contactu & quiete duritiem constare, quod antea CO

Σ6. Profecth praestat fateri non omnibus quaestionibus respondere posse Philosophos, quamrpsponsiones adhibere proposita quaestione inter- Iectu difficiliores. Fortasse aqueae papticulae, quae crassiores Gypsi gfumos di luunt, minoribus particulis ita infixae sunt ut plures, cuneorum iis, tar, conjungant, adeoque mamim.solidiorem conficiant. Idem de farinae particulis dici potest aliisque similibus. Sed praestat conjecturis abstin re, quarti iis nimium indulgendo in erroris multiplicis periculum incidere. ia . His de natura siquorum positis, alia etiam de eorum gravitate, & superficie solent a Physicis agitare quorum nonnulla dumtaxat adii gemus. Haee est lex hydrostatica, quae ad Omnes etiam liquoreS pertinet, partes, nempe, eo

329쪽

De Corpore in Genere. C. XIV. 22s

rnm esse in aequilibrio, & superficiem veluti ad amussim directam, nisi quid obstet; quod, nimirum , ex aequo aere incumbente premantur, nec pressioni magis resilitant aliis aliae liquorum particulae. 28. Sed quia varia interdum obstant, quominus hoc fiat, sunt experimenta quae regulae adlatae exceptionem additam confirmant.Sic in cyatho vitreo conico si sit aqua ad dimidiam usque partem, Circa parietes vitri aqua est elatior adeo ut superficies ejus si concava ; quod, nimirum, aer. incumbens magis premat partem mediam aquae, quam eItremam oram, quae vitro obliqvh adscendente aliquatenus sustentatur. Contra si

cyathus vitreus nimis aqua impleatur, media pars protuberabit, &. depressiores erunt orae; quod, nempe, aer magis aquae per oras vitri delapsurae resistat, quam ei quae in medio est vitro. 29. Cum constet Corpora liquoribus, quibus injiciuntur, graviora fundum petere , quaeritur quare acus chalybea, juxta longitudinem 1uam

aquae imposita, supernatet Z Resipondent Physici alii quidem, aquae superficiem resistere fissioni;

quae in ea fieri debet, ut fundum petat acus. Verum si hoc esset, acus vitrea aeque sustineretur aqua, Cum Contrarium eveniat. i Itaque aiunt alii acum chalybeam non tangere immediate, saltem omnibus partibus aquam, seu non madefieri; adcoque aereas particulas nonnullas inter aquae superficiem & acum circumagi, atque acum sustinere.

330쪽

De Corpore in Genere. C. XV.

vantur Phaenomena; quorum ratio reddenda est. Ι. Corpora i restria ad centrum terrae tendunt, idque, nisii impediantur, petunt. II. Actio gravitatis nullius corporis noti interpositione imp diri potest, quamvis enim corpora sustentata non descendant, ea quibus sustinentur premunt. III. Omnes parteS corporis intemae& externae gravitatem ejus augent, & quo plures sunt inter se Cohaerentes, eo gravius est corpus. IV. Corpora dum cadunt perpetuo augent celeritatem, qui ad terrani, descendunt. q. Ut horum Phaenomen rum rationem red dant Physici recentiores, ante umnia Legem notissimain molsis circularis in auimum revocandam censent. Cum corpora varia in orbem, Circa idem centrum , moveatur , tendunt ut recedant ab eo centro; & quo major est cor, Porum motus, eo inri or est ea dispositio. Hooposito, si meminerimus molem, quin constat te Ta, aqua, aere. -teriaque tenuiore, in orbem agi circa terrae Cpnixum, atque in ea mole multas esse partes quae multo C erius quam aliae moveautur ; possumus quidem hinc colligere omnes partes in orbem actas tundere ut recedant A centro communi eoque sensu leves postumnes vocari; sed quia quae minore motu aguntur , minorem habent vim ad recedendum 1 centro quam aliae, ideo ab aliis ulteriora petentibus ad interiora detur amur, ade6que graves esse videntur. Condrinari videtur hoc, ' egregio expe rimento. Vas testaceum sumitur, rotundum,

albo ipctorio illitum, cujus diameter est octo

SEARCH

MENU NAVIGATION