Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 2. posteriores. Operum philosophicorum tomus 4

발행: 1722년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

id quod sentimus, cum calere aut frigere dicimur ; sed id quod est in corporibus extra nos positis; & quo fit ut excitentur erusmodi sensationes in nobi S. io. Volunt Scholastici in igne, exempli causa , calorem esse similem ei quem sentimus, atque hoc utuntur argumento; ignem non posse nobis conferre quod non habet, ideoque habere Calorem quem in nobis excitat. Verum si boc rectum esset argumentum, Oporteret dicere in acu qua pungimur esse dolorem; quandoquidem no bis punctione dolorem Creat, quod tamen nemo dixerit. Oporteret quoque ignem sentire, ade Mque inter animalia reponi; si calori, quem sentimus, similem haberet. I i. Sed ut plenius solvatur ea objectio, negamus ignem esse causam essicientem caloris, quem ad ignem sedentes sentimus; neque enim immediate in mentem nostram agit, sed nervos dumtaxat nostros movet, atque ex hujus moisis oceasione, calorem, ex instituto omnium rerum Opificis, sentimus. Quam ob rem autem fiat ut, Commoto corpore,ita percell*tur mens, nullar tio nobis occurrit, praeter Dei voluntatem.

sciamus ergo quid sit calor in corpor bus videndum est quomodo creetur. I. Cum si iant nobis manus, si invicem fricentur diu, calorem sentimus. Idem in aliis corporibus deprehendimus, ii enim ferrum ferro , aut lignum ligno vehementer & diutius teramus, deinde manibus admoveamus partem fricatam , calidam

eam esse sentimuS.

I3. I l. Calorem sentimus cum igni adsidemus, cujus natura quae alibi tradidimus. Hic

302쪽

De Corpore in Genere. C. XIII. 29

tantum observabimus particulas igneas vehementissime moveri, quandoquidem corporum Omnium partes divellunt; Vix enim quidquam est, quod vim ignis diu ferre queat, quin dissolvatur, hoc est , varie dividatur. I . III. Calx , quae tactui frigida visa est. si aqua irrigetur , tantum motum in partibus suis adquirit, ut brevi tempore omnes divel alantur, & ita divulsae sic manus nostras adficiant, ut colorem, quem in nobis eXcitaui, ferre ne

Is. IV. Fimus qui putrefit, id est , pauli r-ti n dissolvitur, usque adeo calescit, ut n Variis Chymicis experimentis instar moderati ignis

i 6. V. Si in philalam aqua sorti plenam injiciamus scobem aeris, subito ingens cernitur emerinvescentia; atque ita calet phiala, ut manus eum Calorem vix ferre possit. 17. VI. Cum miscentur oleum vitrioli & o-.1 eum tartari, quamviS neutrum ignem concipiat fervent mirum in modum , & vas quo contiuentur calefaciunt. iratino vero, omissis hisce rarioribus exemplis , aqua tum calere incipit igni imposita ,. cum fumus ex ea exit; hoc est, cum particulae ab aliis divulsae in aerem mittuntur, & tunc ma-Sime calet, cum maXimum in ea cernimus mo

i 9. Hisce experimentis, alissque innumeris ad dia dii Phy sici, recentiores potissimum, existimarunt i . calorem liquidorum corporum in vario motu situm eine; quo fit ut particulae Corporum Velie imentissime quaquaversum agitatae divellantur, &

N s alias

303쪽

alias etiam admotorum divellant. a. Corporum , quae postquam incaluerunt, sodida tamen sunt, calorem in particularum vibrationibus situm esse. Ac sane hujus hypotheseaes ope, Omnium, quae vi ignis fiunt, ratio facile redditur. ΣΟ. Ι. Cum fricamus invicem manus antea m-gidas, incalescunt . quia particulae quibus manus nostrae constant, & potissimum cutis, incipiunt

ar overi; quo fit ut concutiantur nervi, caloremque sentiamus. Similiter si ferrum ferro, lignum

ligno teramus, divellimus adtritione eorum partes , eaque admota manibus nostris eas calefaciunt. Imci vero saepe animadversum est rotas cur-rsis , tempore aestivo, & tempestate siceli, celo,riter acti, flammam concipere; unde adparet fiam mam ex motu nasci, ac proinde etiam calorem. ai. II. Adsidentes igni calorem sentimus, quia igneae particulae ad manus nostras adpellentes, aut aerem vicinum moventes , particulas, quibus corpus nostrum constat, simili motu cient. Nulla alia probabilis ratio ejus rei reddi potest.22. II l. Calx etiam calida fit motu, addito enim liquore, cujus particulae moventur ' poros calcis subeunt, ita divelluntur ut subici ester

vescant.

23. IV. Fimus putrefactus calorem concipit, quia particulae ejus tunc varie agitantur, quod liquet ex eo quod quaecumque in fimo putrefiunt dissolvantur, ac tandem in pulverem abeant. It que hic quoque motus agnoscendus est.24. V. Phiala in qua est aqua fortis continet

liquorem. hoc est . Corpus cujus partes omneSVehementer agitantur. Itaque, si conjecto in eam alio corpore effervescat, tribuendum id est:

304쪽

De Corpore in Genore. C. XIlI. 299

motui aq uae fortis; cujus particulae acutae ita subeunt poros seris, ut id 1ubito dissolvant, quod non poteit fieri sine motu, quoniam ab invicem partes divelluntur. a Vl. Simile quiddam fit in mistione olei vitrioli cum oleo tartari, particulae enim eorum liquorum non possunt emervescere sine motu,adeoque eodem motu calescunt, Nunc non inquirimuS quare eae partes ita mistae enervescant; fatis est modo contiet fervorem, qui est caloris causa esse genus quoddam motuS.. 26. VlI. Hoc idem manifesto cernimus in aqua quae calefit, & tum demum calida deprchen ditur, cum particulae Qus moventur vehementius, quam antea solebant. Hoc liquet ex eo quod , eo tempore, vapores ex aqua adicendant, quod non fit nisi motu: unde videmus, si aqua calens in vase aperto sit & diu caleat, tandem omneS GUSpartes in auras abire, ut nihil in vase supersit. R doculum etiam hoc adparet ex motu aquae fervescentis, Cum enim Vehementissime movetur, tunc

acerrime Urit.

27. Eadem admissa hypothesi, & objectionibus & dissicultatibus omnibus non dissiculter satis fit. O iciunt, exempli causa, globum tor-

meiato ma)Ore, aut scio peto erninum, quamvis Celerrime motum, non incalescere, cum ea quae perforat non comburat. Sed non diximus in rapiditate . qua totum quodpiam corpus movetur, situm esse calorem. verum in vario particularum ejus motu . Quamvis autem globuS tormento CXCLI us celerrime moveatur, si totam erus mas iam si ectemus, attamen singulae particulae inter se non agitantur.

N 6 28. Hinc

305쪽

3 ob PHYsICAE LIB. V.

- 18. Hinc colligere est, quam ob rem serrum , quo rota currus cingitur, non calescat, ut ejusdem rotae modius. Quamvis enim Canthus rotae motu suo majorem circulum describat, quam

modius; attamen canthi partes inter se invicem non agitantur, cum modii particulae perpetuae frictione axis divellantur. 29. Sed & varia alia Problemata eadem hypothesi sol Vuntur, quorum, eXempli causa, aliquot addemuS. l. Quaerunt qui fiat ut ferrea lamina, quae forcipe tenetur, & lima adteritur, incalescat, cum lima calorem nullum concipiat Z Nempe, dentibus limae vehementer concutiuntur particulae laminae ferreae, & cum lima semper eamdem partem ferri adierat. non iisdem dentibus hoc efficit, nam juxta longitudinem movetur, varieque rins dentes vicibus laminam ferream terunt. Hinc fit ut lamina incalescat,

dum nullus, aut tenuis in lima deprehenditur

3o. II. Quaeritur quare ferrum quod limatur magis incalescat, quam aes, aut plumbum p Cum ferrum sit multo durius & rigidius. quam aes aut plumbum; ut partes ejus evellantur, saepius &vehementius eas lima agitari necesse est; quam' particulas aeris aut plumbi, quae minore multo ni-1ba se invicem separantur. Itaque lima postquam

semel aeneas aut plumbeas particulas coucussit, eas loco deturbat, neque amplius agitat cum ferreae aliquamdiu concuti debeant, antequam divellantur. Atque hoc responsum confirmatur alio ex peximento; si enim limii obtusa, aut fer-το laevi adgrediamur terere plumbum aut aes,

haec caleueriperinde ac ferrum comperimus; quia tunc

306쪽

De Corpore in Genere. . C. XIII. 3or

innc eaedem particulae saepius agitantur, antequam

evellantur.

31. III. Quaeritur quare serra qui lignum finditur incalescat, non Vecti lignum p Eum, nimirum, serra utrimque ligno urgeatur, non potest in arcta rima agitari, quin particulae ejus vehementer moveantur , adeoque . incalescant. Sed lignum fissum, neque incalescere potest elparte qua serrae dentibus particulae ejus divelluntur;- quia non satis resistunt, neque laterihus fissurae , quae progrediente serra diu Dus motu non concutiuntur, nisi sit lignum durissimum. Tunc enim cum serra lente progredi tur , easdem partes diutius fricat, adeoque calefacit; unde fit ut lignum tunc temporis odorem emittat, qualis est is qui, cum comburitur, nares

nostras ferit, & postea etiam veluti ambustum

cernatur.

32. IV. Quaeritur quare cum major clavus in Iignum durum immittitur malleo, dum progreditur non incalescat, sed eo dumtaxat tempore quo haeret, & .malleus caput ejus planius dumtaxat facit λ Ex hypothesi nostra, clavus non po test incalescere, cum totus movetur simul, ut lignum subeat, quandoquidem partes ejus varie inter se non agitantur. Sed cum caput repetitis ictibus planius fit, aliae partes ad aliarum lateravi ictuum recedunt; quod non fit sine mutuo partium ferri conflictu, quo motum adquirunt

quo calor Creatur.

33. V. Quandoquidem in ejusmodi motu situs est calor, hinc sequi videtur ea quae. vehementisone moventur magis urere, quam quo' non ita moventur. Attamen constat ferram Can

307쪽

dens gravius urere, quam flammam, cujus motus videtur major. Quaerunt ergo quomodo hoc fieri possit 8 Verum est ex duobus Corporibus varie motis, si cetera sint paria, id vehementius combusturum, quod celeriore motu agetur; sed potest fieri ut partes solidiores & crassiores, quamvis non ita moveantur ac tenuiores, gravius tamen, ob soliditatem & crassitiem, coinburant.

VI. Quaeritur quare flamma, 'cum sit seque rapida, non sit tamen seque calida 8 Flamma paleat non tam calet , ac flamma quercsis; nec flamma quercsis tam calet, ac flamma carinbonis lapidei; quod ea de causis accidit, quia particulae paleae , quae flammam quam emittit alunt, non sequant soliditate particulas quemas, neque particulae quernae lapideas. Itaque necesse est flammam vehementiorem esse, prout solidioribus & crassioribus partibus constat. Hinc videmus fabros ferrarios, ut ferrum cudant, potius uti carbone lapideo quam alio; quia ferrum magis ejus flamina adficitur, o Causam memo

ratam.

3s. VII. Quaeritur quomodo flamma duos contrarios essestias edat simul, cum induret lutum, & liquefaciat ceram p Observandum lutum molle non esse , nisi quia particulae terrestres sunt aqueis veluti dilutae; itaque si aqueae vis igni evehantur in vapores, necesse est manere dumtaxat terrestres, quae naturi sua duriores sunt, & figuris. ita inter se implicitae ut corpus solidum conficere possint. Contrλ vero in cera particulae sunt homogeneae, quae omnes aeque agitantur vi ignis, adeo ut aliae non possint in

308쪽

De corpore in Genere. C. XIII. 3o

vapores abire, dum aliae manent. Itaque tota cerae massa fit mollis, cum partes ejus concuti incipiant. 36. VIII. Ex iisdem principiis satisfit qua stioni, quare calore alia corpora rarefiant, alia densentur λ Si corpus, cujus partes arctius con junctae sunt, incalescat, partes ejus, nisi sphaericae sint, dum circa centra sua agitabuntur, necessario angulis, aut partibus a centro remotio ribus collidentur, adeoque se invicem amovebunt qu, ratione rarefiet corpus. Sic videmus plerosque liquores, igni impositos, ebulliendo rescere. Sic & corpora solida, quae dum incalescunt magnos fumos non emittunt, calore . tumescunt. Sed si partes corporis, quod igni admovetur, natura in leves & mobiles, juxta se invicem quiescant, adeo tamen ut spatia ampliora inter te relinquant, & rarum Corpus con-ssent, accedente calore fiet ut eae partes propius ad se invicem accedant; quod in nive fieri vμ- demus , quae multo minus spatium liqvincta o

cupat, quam antea. .

37, Cum aquae partes motu dilatentur, dilatari etiam oportet aerem, si calor augeatur. Particulae enitia aeris vehementius commotae, &circa sua centra actae a se invicem recedero eo. guntur, non minus ac aqueae. Quo major er-x erit calor sive motus aeris, eo magis rareet; itaque si posλmus metiri gradus rarefi- , ctionis aeris, possemus etiam gradus caloris in

dicare.

sent Physici, instrumentum invenerunt, quod Thermometron vocarunt, seu caloris mensuram,

309쪽

cujus haec est figura. ' DF est tubus vitreus te nuis, duos pedes circiter longus, &qui est veluti collum bullae vitreae A, cmus diameter potest esse circiter trium digitorum. Interior pars est incurvata, & in aliam bullam se desinit, cui imest foramen B. 39. Cavitas Thermometri primum est plena aere, cujus pars aliqua emittitur , calefaciendo bullam A; quo facto, illico immergitur bulla Fuasi aqua forti plerio, quae aqua fortis diluto aere solet viridi colore tingi. Sumitur aqua fortis potius quam vulgaris, quia frigore, ut haec, non concrescit, & dissicilius in vapores abit. Postquam aer, qui est Thermometro clausus, frigeo factus est, non potest tantum spatium ac antea occuparii; itaque cogitur in superiorem bullam retrocedere, subeunte aqua forti, quae & proprio pondere, & vi aeris incumbentis per foramen Bbullam F implet, & in tubum adscendit circiter ad locum C. His peractis, educitur tubus vitreus e vase cui erat immersus, atque eXcavatae.

tabulae immittitur, in qua varii gradus sunt numeris notati.

. Quo magis liquor viridis cogitur descendere, rarefractione aeris,quem bul l a superior Continet; ed major est calor loci, in quo est Ther- mometrum. Contra quo majus est frigus, eo magis adscendit liquor; quia aer frigore Contractus non potest tantum spatium tueri, Contra vim prementis liquoris, qui aere externo impellitur

versus summum tubam.

qi. Pos Et tamen error subesse, in aestimatione caloris aeris,' ope hujus Thermometri; quia

' Ride Fis. XVI.

310쪽

De Corpore in Genere. C. XIII. 3os

Cum pondus aeris non sit semper aequale, posset feri ut aliquando aer magis premeret liquorem Contentum bulla F, quam alias solet; si, nimirum, plures sint in aere vapores, quibus sine dubio pondus ejus augetur. Hoc autem inusitatum aeris pondus cogeret liquorem altius adscendere, per tuburn F D; quamvis non esset frigidior aer, adecque in errorem incautos p

test inducere.

qa. Hinc factum ut inventum sit aliud Ther- mometrum, quod constat tantum phiala vitrea, cujus collum longissimum & tenuissimum est, quale hic adpinximus. Per foramen δε injicitur ea copia spiritos vini, quae possit Phialam implere ad locum B. ' Deinde extremitas Λ in flammam lucernae immittitur, ac liquefacta clauditur , confectumque est Thermo-

truma

43. Cum augetur calor, rarefit spiritus vini,& supra Η adscendit, cogstque aerem, qui est in parte colli BA, versus superiora, in arctius spatium. Hanc autem condensationem non aegre

patitur , quia dum flamma lucernae extremitas tubi liquefit, ut claudatur, praeter modum dilatatur aer. Contra si magis frigeat, in arctius spatium cogitur spiritus vini, & descendens infra locum H, patitur aerem praeter limites suos extendi. Itaque huj us Thermomeui ope, de gra dibus caloris judicium strimus , prout magis aut minus adscendit spiritus vini; neque inaequalitas ponderis aeris ullam mutationem huic rei adferre potest. M. At-

Vide Fig. XVII.

SEARCH

MENU NAVIGATION