장음표시 사용
61쪽
-s6 P H v s I C AE I IB. IV. 8. Multiplicia sunt in illis uteri cornua, in quibus ingens ovorum copia, eorumque quasi rudimenta inveniuntur, instar globulorum glutine quodam invicem adhaerentium. itaque pleraeque, ut diximus. serpentes sunt Ouiparae, eliceptiS pauculis, & praesertim Viperis. 9. Omnibus serpentibus sunt a cervice ad extremam caudam vertebrae & Costae frequentes ac solidae. Anteriores & mediae corporiS partes spiritu adducto praeter modum turgent, & validioribus costis instructae non tantum ad insidiosos saltus, sed& ad deglutiendam facile praedam
multum conferunt. Harum enim crebrarum costarum & vertebrarum ope, Vehementius multdfugunt. & in ventriculum exsuctam praedam demittunt, quam si minus crebrae forent : vertebrarum quoque i i facile eriguntur & sustentantur, ear Umque multitudine corpui in gyros quo D vis haud aegre colligitur. IO. Rependo posterioreS earum partes contractae subsistunt, dum anteriores progrediuntur sesie extendentes &vice vers L Alia vero reptilia, veluti undulatirn , sese movent; dum variae corporis partes simul explicantur, & contrahuntur. Sed cum lumbrici & serpentium aliquot
genera non celerrimc moveantur; sunt serpentes nonnullae, qVarum crates Costarum & vertebra-
rum adeo est firma & expedita, ut sagittae fere instar iratae ferantur, praesertim in calidioribus re- gionibu S. II. Hoc qumlue dignum est observatu, partes corporis Viperarum, tam externas, quam in-- .
ternaS, postquam in varia frusta sectum est . diuti ilime moveri; quod hac de causa fieri videtur.
62쪽
De Plautis V Animalibus. C. IV. s
Sunt, nimirum , serpentium carnes mulici compactiores, quam aliorum animalium; unde fit ut id quod motuin in animalibus creat, quidquid tandem sit, seriuS evanescat, aut elabatur ex carnibus serpentinis, quam ex aliis mollioribus. Ia. Eadem, ut Videtur, de causa, ut hoc obiter dicamus, ' Viperae aliaeque serpentes non aliquot tantum dies aut hebdomadas , sed plures etiam menses, sine ullo cibo, in vase clausae servantur. Per octo, nOVem & plures quoque menses servatae omnem suum Vigorem non amiserant; cum & mordere possient, & veneno interfi-i Cere. Si ex earum corpore multa transsipirarent, brevi tempore exhaurirentur , ciboque ut reficerentur indigerent; sed eX compacta illa carne,
3. Cum sidi plurimae serpentes & in Europa,
&in aliis regionibus venenatae, ab Eruditis quaesitum est quanam in re situm esset id venenum,& qua ratione interficeret Circa haec in varias itum est sententias, quarum potissimas recensebimus, ostendemusque quid experimentis variis ea de re comperiri potuerit. i . Multi crediderant fel Viperarum sedem esse veneni, quod per subtilissimos ductus a vesica fellea ad eorum dentes transmitteretur. Imo vero dixerant fel illud haustum praesentissimum esse Venenum. Uerum plurimis praesentibus,
Viperarius Magni Etruriae Ducis fel Viperaemistum aquae, sine ullo incommodo, hausit. Datum etiam est fetibus, canibus, gallis gallinaceis, pavonibus alissque bestiis hauriendum,
ν FG Redi Obser. de Viperis p.
63쪽
nec ullo modo nocuit. Est etiam vulneribus variorum animalium adfusum , sine ulla noxa; quod ideo factum quia saepe contingit ut Oresumta nihil noceant, vulneri instillata occidant venena, quale est oleum Tabaci. is. Cum observatum essset dentes Viperarum vaginis quibusdam tectos esse, in quibus vaginis stagnat humor oleo amygdalarum dulcium simit . limus, 1sque humor, cum V iperae mordent. necessariti effundatur, dum vaginae comprimuntur nonnulli existimarunt eum liquorem ex felle eo deferri, & lethalem escte ore sumtum. Sed iisdem experimentis, deprehensa est ejus opinionis falsitas. Non mod5 is liquor epotus est ab hostinibus & brutis, innoxiusque fuit, sed etiam capita aliquot Viperarum semiviva, & confossa variis modis, ut omnis sanies exiret, fic in aquam conjecta sunt; quae turbida data est hcedo & anati, sine periculo. I 6. Verum hoc non satis erat, ut liqueret venenatum non esse eum humorem, nisi & vulneribus instillaretur, sine noxa. Varii ergo pulli gallinacei & columbini vulnerati sunt novacula, instillatusque in vulnera Viperinus ille liquor, & omnes quidem intra tres aut quatuor horas obierunt. Neque Viperarum dumtaxat vivarum liquor pullos exstinxit, sed idem contigit, adfuso vulneribus eo qui ex palato & gingivis V i-perarum, aliquot ante diebus mortuarum, expressus fuerat. I . Hinc ergo plerique collegerunt venenum Viperarum non esὰ aliud quidquam praeter eum
succutia. qui in illorum gingivis latet, ct qui eum mordent in vulnus quod faciunt iu fluit,
64쪽
De Planiis X Animalibus. C. IV. so
sanguinsque mistus certo occHit; quamvis alias in stomachum demissus innoxius sit. Eadem ratio esse videtur omnium aliorum serpentium, quae mordendo lethifera vulnera in
I 8. Nec videtur ex felle pi uere ille succus, nam praeter experimentum allatum, i. fel Viperarum est viridis coloris satis vividi , humor vero ille fere sine colore. a. Fellis est sapor amarus & vellicans, hujus vero humoris dubCis , nec multum diversus ab oleo amygdal rum dulcium. 3. Nulli tubi potuerunt inveniri, qui ex felle ad os Viperarum eum succum . vehant. Habet quidem fellis vesica meatus per quos fel in intestina effundat, sed nullos per quos in superiores partes mittat; si enim pr matur vesica, ut simul inferiores meatus claudantur, fel nullum exire potest in superiores partes : contra vero si inferiora versus prematur, paullatim fel omne in intestina effunditur. Itaque ille humor generatur in capite, & persalivales ductus in palatum & gingivas Viperarum fertur. Ac sane infundo singularum vaginarum, Cernuntur duae glandes, per quas humor potest percolari. Ia. Confirmatur haec sententia ratione . qua morsuS. Viperarum curari possunt. Praescribunt inter alia Medici scarificationem, qua ex tempore sanguis aliqua copia eliciatur aut adplic tionem cucurbitae, aut jejunae Hirudinis, aut exsuctionem vulneris ab homine Quibus rationibus humor ille, antequam toti massae sanguinis misceatur, elicitur. Neque sugenti periculum ullum imminet, ouandoquidem anima
65쪽
6o PMYSICAE. LIB. IV. Ita morsu Viperarum occisa, sine ullo periculo
2O. Antequam ad rationem , qua Venenum in sanguinem agit, deveniamus; paucis V iperarum dentes, per quorum superficiem labitur, describemus. Viperae ' ergo utriusque sexds habent tantum duos majusculos dentes, qui canini vocari solent, &qui exossie superioris maxillae eminent; mus ex hoc, alter ex illo latere. Sunt tecti v
ginis, non dissimilibus iis quas habent Feles, &L quas ungues solent recondere. Intra vaginas, ad radices duorum majorum dentium, enascuntur alii minores, ad septenum aliquando numerum , & dispari magnitudine. Dentes majores duritie non aequant, neque ita adhaerent maxillae; quo fit ut facile excidant, cum majores dentes sine vi non possint evelli. a I. Hi majores dentes sunt concavi a radiciabus ad acumen, quod microscopio leprehenditur, & in exsiccatis etiam nudis oculis cernitur Qua de causa malleo contus facile in longitudinem finduntur, &in tres aut quatuor oblongas particulas dividuntur . . 11. Hinc factum ut nonnulli crediderint dentes esse receptaculum Veneni, atque ex eorum Cavitate in vulnus descendere. Sed contrarium liquet, cum apprehensae viperae OS Vi aperitur; tum enim etiamsi dentes sunt vagini tecti, Venenatus
ille liquor incipit per dentis superficiem, a radicibus Mus ad acumen defluere.. 13. Cum dentes non contineant venenum,
sola etiam punctione non nocent. Homines &btuta eos saepe, sine noga, deglutierunt. Iis animantia
66쪽
De Planiis N Animalibus. C. IV. 6r
mantia varia sunt puncta, postquam detracti erant, hominumque manus eos tractantium laetae, sine ullo periculo, quia succus ille venenatus omnis abstersus erat. At resectum Viperae caput, dum aliquis in eo esset motus, neque dentes evulsi, necdum os probe purgatum fuisset , demoria animalia saepe occidit. a . Ut nobis constat Viperarum morsum es.se lethalem: ita nihil est mimis notum ratione, qua earum venenum in venas illapsum mortem tam subitam inferat. Certum est quidem, oportere venenum sanguini misceri ut noxium sit;
sed quam mutationem inferat sanguini ignotum est , neque experimentis ullis inveniri potuit. Nonnulli crediderunt coagulari sanguinem ,
aut in altero ventriculorum cordis, aut in omnibus Venis; quia animalium, eo veneno Occisorum, interdum sanguis concretus erat. Verum in aliis contrarium saepe deprehensum est, ut si aliquot experimentis standum esset, aeque posset dici V iperinum venenum occidere nimium resolvendo sanguinem, aut eum subito ince
as. Ut sciamus quid oriatur ex mistura duorum liquorum, & quare id fiat, Oportet naturam illorum liquorum nobis esse plenissime perspectam. Nota esse debent magnitudo, figura,& motus particularum quibus constant, ut in telligamus quomodo inter se componi queant;& alia fortasse sunt , quae ne suspicamur quidem, quibus tamen ignotis , ulterius progredi
non licet. 26. Haec cum ita sint, atque experimentis
comprobata esse videantur a viro diligentissimo,
67쪽
alius ' tamen in eum insurrexit, negaVstque r. ullo modo venenatum esse succum, qui ex gin- ,
givis Viperarum defluit, & innoxiam dumtaxat 1alivam esse contendit. 2 Idem Viperarum venenum situm esse vult in spiritibus quibusdam animalibus, vehementissimo motu actis, atque ex irritata dumtaxat Vipera emuentibus. 3. Ait etiam demorsorum a Vipera animalium sanguinem semper coagulatum a se deprehensum fuisse, aut coagulationi proximum. 27. Ut primum ostenderet , dixit Columbae vulnus inflictum subalis, & femore, eodemque momento utrique vulneri adfusas guttulas liquo ris flavi expressi ex gingivis duarum iratarum Viperarum. Postea autem consutam Columbam fuisse, vulneraque obligata, ne liquor ille emueret. Attamen nullum incommodum sensis se columbam , in inspectis postea vulneribus deprehensum liquorem illum coagulatum , & vulnera deinceps sua sponte curata fuisse. 28. Respondit Gallo Pharmacopolae Medicus Italus, opus esse arte, ut in sanguinem laesi animalis immittatur liquor viperinus. Nam si vulnus nimis angustum est, subire non potest; si amplius aequo , vix potest impediri copiosa effusio sanguinis , qui secum viperinum 'C- cum avehit. & absterget. Ac fane repetitis Florentiae experimentis anno I 67O. eadem Compe rit, qUse antea exposuimus. Itaque oportet aut Lutetiae non satis commode facta experimenta , aut Italicas Viperas alterius esse natura: aCGallicas; quorum prius multo verisimilius est,
68쪽
De Plantis X Animalibus. C. IV. 63
ne dicamus Pharmacopolam hominem esse va
29. Secundo loco, ex irritata dumtaxat Vipera, adeoque ViVa, spiritus lethiseros exire volebat Charrasius. Ait se curasse ut una eademque Vipera aliquoties morsu adpeteret frustum panis, compressis ejus maxillis singulis vicibus; totiesque id esse a se repetitum, ut non solum liquor ille totus exhauriretur, sed etiam ut sanguis ex gingivis proflueret. Deinde eamdem illam Via peram fuisse irritatam, & momordisse Columbam , quae sesquihorio post mortua est. Addit etiam morsam Columbam a Vipera non irritata, quamvis adesset ei succus ille flavus, nihil mali esse passam.
3c. Sed primum difficile est judicatu, an totus
ille succus exhaustus sit necne; facile enim potest fieri ut aliqua ejus supersit copia, cum exhaustus creditur. Deinde plura experimenta iterum magni cura repetita opponit Charrasio Redas, quibus constitit ei mortuarum Viperarum succum non minus occidere ac Vivarum, si vulneri immittatur. Apud ipsum Scriptorem legi poterunt;
unum dumtaxat memorabile proferemus. Collectus fuerat in vase vitreo liquor omnis venenatus, qui potuit ex capitibus ducentarum quinquaginta Viperarum exprimi. Liquor ille aliquamdiu servatus primum instar glutinis factus est ,& colorem succini imitabatur. Intra triginta dies plane exsiccatus erat, ut friabilis fieret, &facile in pulverem redigeretur. Hic autem pulvis vim lethiferam non amiserat, etenim animalia, quae laesi data opera fuerant, & quorum eo in spersa sunt vulnera, interierunt.
69쪽
3 i. Ad ultimum quod adtinet, circa coagula tionem sanguinis, id neque est perpetuum, ne-.que satis certum indicium. Multis enim, qui morbo , aut alia morte interierant, . inventus est sanguis coagulatus. 32. Inter reptilia sunt Limaces, qui ex ovis etiam, ut reliqua, nascuntur, quod in Epistola Italica Bononiae Ann. I 683. edita probavit Antonius Felix Marsitas , quae anno sequente Latine versa & edita est Augustae Vindelico
I. DIsces in varia genera solent dividi, prout I habitant mare , amnes aut stabna; Vel prout squamis, aut molliore pelle tecti sunt; vel denique ratione magnitudinis. Sed cum haec omnia accidentia sint , neque per se magnam mutationem dispositioni partium internarum quibus constant, adferant, ea omittemus. Tanta est Piscium copia, totque genera per Omnes orbiSterrarum aquas sparsia, ut quaesierint Veteres terrestriane, an aquatilia animalia plura essent, &adhuc lis sit sub judice. a. Nos hic non tentabimus Anatomiam pleniorem Piscium dare, cum nondum sat multa exstent eΣperimenta , ex quibus tota hauriri, observatis variorum Piscium discriminibus, po D fit; praeterquam quod hujus opusculi brevitas hoc non patitur. Adiri a Curiosis poterit Tertia Pars Λnatomes Brutorum Ger. Blasi, ubi plu-
70쪽
De Plantis N Animalibus. C. V. 6s
plurimorum Piscium dissectiones habentur. Nos hic potissimas dumtaxat partes delibabimus. 3. Cum Piscium capita , corpori collata,
sint majora quam ceterorum animalium; tamen multo minus iis inesto Cerebrum, quam ceteris. Duae enim tenues moles, in anteriore capitis
parte positae, locum cerebri tenent. Medulia oblongata in Ρdicibus, simili omnino ratione ac in avibus, duas insignes protuberantias, intus cavas, habet; ac sane si ex cerebro defluant tenuissimi vapores, qui Spiritus animales dici solent, eorsimque ope animalium motus fiat, cava illa in Piscibus& avibus iis excipiendis & demittendis esse debuerunt paria. Nam ut Pisces natant in aqua, corporis totius impulsu, & agitatione pinnarum, quibus aquam secant: ita & aves in aere Veluti natant, impetu quodam , soloque alarum remigio utentes, provehuntur, immotis pedibus. In i Cane Carcharia, cujuS pon didus ter mille libras superaverat , cerebrum vix tres uncias aequabat. In Pisce ex Canum genere , qui evisceratus quindecim libras superabat,&una cum visceribus viginti sex libras aequabat,
inventum est cerebrum cujus pondus vix erat trium denariorum.
. In t Piscibus sunt odoratus foramina utrimque gemina, quae clauduntur membranula vicina si obtendatur, aperiuntur si recedat. Desinunt ea foramina in rotundam quamdam cavitatem.
Simillima sunt in avibus, ex utraque rostri parte, sed ad pulmones usque porriguntur.
