장음표시 사용
71쪽
66 PHYsICAE LIB. IV. s. In oculis Piscium hoc singulare est, ut sint
aut prorsus sphaerici, aut ad sphaericam fguram accedentes, quod plurimis, & vulgatissimis experimentis constat. Ac sane nisi essent ejus figurae , in aqua paene caecutirent, ut rationes Opticae, quas hic non adtingemus, Ostendunt.
6. Nemi optici ' reliquorum animalium multiplici quadam materia constant; binis, nempe , membranis, quae desinentes formant duas tunicas corneam & uveam, & medulla quadam quae in retinam abit. Haec a cerebro ita porrigitur, ut videatur tantum Cerebri medul la compactior & densior; atque in tenuissima fila resolvitur. Ri si inspiciantur Pisces, res alio modo se habere deprehendetur. In Xiphia, qui ingentem oculum habet, opticus nervus solitis quidem membranis involutus est; sed non solidus& continuus in interiore parte, nec filamentis distinctus, inter quae pori cernantur, nec CaVitate ulla praeditus. Meditullium alba cerebri substantia est, eaque veluti in extensam placentam densata & compressa; vel, si mavis, crassior lamina pia matre involuta, & in conspicuas
plicas circumducta. Ea aliquando totam nervi diametrum, recto tramite decurrens,Occupat; aliquando in gyros intra nervi tunicas flectitur. Siugulae plicarum circumvolutiones pia cinguntur matre, per quam vagantur sanguinea vasa facile conspicua; quae undique propagines emit tunt, quibus id involucrum firmatur. Extrinsecus dura mater omnia vestit, a qua Optici nervi robur & firmitas potissimum oritur, isque in fasci-
72쪽
De Planiis N inimalibus. C. V. v
fasciculum veluti colligitur. Quod liquebit, si
duram matrem, juxta longitudinem , secueris, nerveasque fibras quibus conjunguntur mem brahae laceraris; tum enim nervus opticus in i signis latitudinis placentam, aut crassiorem membranam vasculis irrigatam laxatur. Unde factum ut dubitarint nonnulli, an retina sit peculiaris membrana, an vero cerebri dumtaxat extentio. Haec autem non in Xiphia tantum, sed
etiam tu Thynno, aliisque majoribus piscibus,
constanter observata sunt. . Aliud praeterea ' discrimen ab aliis obser-Vatum; cum, nimirum, in ceteris animalibus nervi optici ad utrum que Oculum tendentes,
sint ad te invicem inclinati, nec tamen prorsus conjuncti, sed tantum summa superficie tenus;
in Piscibus decusiatim e cerebro veniunt. Ner vus enim, qui ex dextra oblongatae medullae parte orituri in sinistrum oculum definit; & contra, qui e sinistra parte oritur, ad deΣtrum podirigitur. 8. In Piscibus, observatu dignae sunt Bram chiae ad Capitis latera, per quaS aqua ore eXCe pia ejicitur. ' Ostreorum Branchiae sic describun- tWr, quae longe maximae sunt, cum per dimidiam partem ostrei extensae, cuncta alia viscera& prae membra magnitudine superent. Bran- Chiarum cirri quatuor sunt, & singulis veluti bini lobi; quorum superior latior&crassior, inferior tenuior & contractior est. Unaquaeque duplicata est , & geminas pinnarum series Coalescentes eontinet. Ad singulas branchias arteria
73쪽
ria & vena pertinent, quae per Cirros Veluti re- utantes propagines eXiles utriusque generis per omnes fimbrias emittunt. Inter haec vasa, sunt o foramina varia, quae ductibus manifestis aquam musculorum circularium inferiore commissura absorptam , in pinnarum interstitia devehunt. Branchiarum motus ipso conspectu deprehenditur, nam musculi circulares, qui eas complexi conchae adhaerent, laxati ad extremos concharum margines pertingunt: quo tempore, laxae etiam branchise aqua imbuuntur. Contracti vero musculi introrsum adducuntur, sitratique ex branchiis modo admissa aqua excernitur. Existimant nonnulli, admissione illa, & rejectione
aquae, aerem aquae mistum ab Ostrea separari,& absorberi. Alii partes aquae nitrosas, aut subtiliores, quae spirituum loco sint.. - 9. Hinc ' conjecere viri docti Branchias Pis cibus esse pulmonum loco; in quibus sanguis, qui multis vasibus ed defertur refrigeretur. AC sane ut aerem in pulmones adducimus, & rejicimus : sic Pisces aquam in os admissam per Branchias revomunt. Atque hoc confirmatur ingenti copia vasorum, quae in Branchiis cernuntur,& eo deferre sanguinem videntur , eadem de causia, ob quam per animalium perfectiorum pul-
1o Sic describuntur vasa Branchialia Durio- nis, Salmonis & A m. ' Aorta corde egressa,& mentum versus adscendens, ramos ad dextram laevamque emittit. Horum quisque illico divisus ad duo latera Branchiae fertur , ubi fm
74쪽
guli illi arterio si rami iterum dividuntur , &Branchiam non prucul ab ossea basi tra)iciunt, ac tandem plurimos ramusculos emittunt, qui per latera Eranchiae sparguntur. Aortae , in Branchias adscendenti, Venae Cavae truncus adscendens junctus est, & una progreditur. In Branchiarum pinnis propagines venosae minores, majoresque ductus basi propiores, propaginibus & ductibus arteriosis ComiteS se praebent, iisque respondent. Si enim ductus majores aperias, cum venoso S, tum arteriosos, foraminum in pinnas ducentium series adparebit. Liquor etiam niger in arterias injectus, per Venas redit. Pars tamen dumtaxat illius liquoris per foramina in pinnas fertur; pars vero altera canales recta permeat, & deinde in Aortaetruncum descendentem influit. Unde colligere est sanguinem in Piscibus, unoquoque circuitu, fere totum intra Branchias transire, ab arteriis
II. Hinc gravis etiam injecta suspicio eos ip- sos Pisces , qui pulmonibus carere videntur, respirare tamen, seu aut nitrosum quid, aut aereum in Venas trahere ex aquae poris . Ac sane si aquae, ubi sunt Pisces . incipiant putiscere, aut ii nimio calore, vel frigore particulae aereae vel nitrosae abigantur, aut corrumpantur, inter eunt Pisces. Si nimis angusto loco claudam
tur aut si plures sint quam par est , in Pisscipa; etiamsi aquae eos omnes facile contegunt,& locum motui liberrimum praebent ; attamen moriuntur , quia non est in ea aqua
tot Piscibus sat magna pabuli illius vitalis C pia. 12. Quam
75쪽
I 2. Quam in rem singulare experimentum adferemus. Cum sumta esset Phiala sat ampla, & dimidia ex parte repleta aqua, Ut Circiter Piniam contineret, in eam per collum satis latum demissus e it Gobius ; qui celerrimo motu per aquam agitabatur, dum Phiala aeri aperto fuit exposita. Deinde intra Machinam Pneumaticam posita Phiala, aer ambiens coepit hauriri,& eo usque exhaustus erat, ut vigesima circiter pars superesse judicaretur. Paullo post haec sunt observata. I. Cum collum phialae longum esset, Cernebatur quidem magna copia bullarum circa Pitcem; sed reliqua aqua nullam spumam emittebat, nec multas-bullas. 2. Piscis diu evomerbat & ore & Branchiis ingentem copiam bullarum ; &, si parumper quiesceret, novae bullae adhaerebant pluribus corporis ejus partibus, inprimis pinnis & caudae. Tum si natans eas bullas dissiparet, denuoque quiesceret, novae bullae Circa eum Cernebantur.' 3. Γoto fere illo tempore hiabat, branchiasque motitabat, ut solebat, antequam Phiala inclusa esset, sed sub finem, quandoque neqUe aerem hiante ore captabat, neque ullum emittebat. q. Tandem supinus cernebatur, nec eo mimis velociter natabat, imo vero pauli ci post celerius movebatur, quasi bullis illis emissis devatus. s. Tribus horis , postquam inclusa Phiala fuerat, motum omnem amiserat Gobius, & sere rigidus videbatur. Tum vero aer &aqua extrinsecus, aperta machina, intromissa sunt, quibus thfocillatus seque aC antea moveri coepit, & per decem
dies in Phiala vixit. I 3. Hlne
76쪽
De Planiis N Animalibus. C. V. II
I 3. Hinc credibile fit , per poros Branchiarum, partes quasdam aereas in corpora Pi1cium subire, adeo ut iis tumeant; quandoquidem exhausto vicino aere, ex Piscium corpore bullae egrediuntur aereae. Ese autem cavitates, per quas
aer admittitur , videntur iis esse loco pulmonum;& forte etiam illac regreditur. i . Quamvis in plerisque Piscibus non cernantur Pulmones , quia aerem purum non ducunt; sunt tamen multi pulmonibus praediti, ut Balaenae, Phocae, Delphini, alisque. Venim hi Pisces in summa aqua passim Versantur , ut aerem captent , neque in fundo diu manere possunt. Videntur aerem pulmonibus eXcipere, deinde aquam subire , sub qua paullatim eum eX spirant; eoque prorsus reddito, ad summam
Is . Digni sunt observatu pulmones Ranarum, facileque id potest fieri, propter structurae simplicitatem, & quia membranae, carnesque, quibus constant, pellucidae oculos in intimas partes non aegre admittunt. In Rana ergo, scisso juxta longitudinem abdomine, erumpunt pulmones utrimque cordi adhaerentes; qui non, ut in ceteris animalibus, illico flaccescunt, sed tensi perdurant, quo fit ut sub aqua Ranae ali quamdiu manere possint. Primo intuitu, nihil
aliud esse videntur praeter membraneas vesiCas,
maculis ordine dispolitis distinctas , ut corium Piscis, qui Squatina dicitur. Fisura & extimis Promberantiis referunt pomnes pineum. Sed fi
adcuratius, ope Microscopii, inspiciantur omnia , non maculae cernuntur , , sed ingens
M. Malpith. in Ep. a. ad A. Boratam.
77쪽
vasculorum copia, ex Vena & arteria pulmonaribus prodeuntium ; & quae ita miscentur , ut rete inter se conficiant. CaVitas pulmonum non est laevis, sed variis alveolis tere hexagonis, quos parietes distinguunt, aspera. 16. Cor ' aliquot Piscium habet tantum unum Ventriculum, quod in Raia, Rana, Testudineatissque amphibiis observatum est. Unde sanguinis circulationem paullo aliter in hominibus, ct animalibus perfectis fieri, quam in variis Piscibus liquet. Sic non totus plane sanguis per pulmones Ranarum , aut branchias Raiarum transit, sed ea par S quae illac fertur reliquae mista eam recreat.
i 7. Uterus Piscium non multum abhorret ab utero Λvium de quo postea ; sed omnium Piscium non est teque similis. Raiae uterus maxime adfinis est Gallinarum utero. Habet enim Ovarium duplex , quod in commune receptaculum VicibuS Ovum unum effunditai 8. Ovarium i in Ranis semellis duplex cernitur, quod in Serpentibus, Lacetiis & Salamandris qui eas dissecuerunt animadverterunt. In media alba substantia , puncta sunt nigricantia, quae foetum Ranarum constituunt. Striae adiposae copiosis ovarii propaginibus adnectu tur. Alius qui Piscem ex Canum genere an tomico cultro secuit, curiosisque oculis lustravit, Ovarium etiam in utroque latere unum vidit , quibus per multa ova continebantur, magnitudi-
78쪽
De Planiis N Animalibus. C. V. 7
tudine, colore, & figurii discrepantia. Alia erant alba, alia aquea, alia flavescentia, alia rotunda, alia oblonga, alia multis tuberculis inaequalia. Sacculis duobus longis si milia erant Ovaria. Oviductus item geminus erat, licet utrique & exitus
ad podicem idem fuerit, & idem in abdomine i fundibuli ostium. 1 Similia sunt in Raia observata, sed ova sunt singularis figurae; quod tamen in
aliis etiam Piscibus marinis observare est) sunt, nimirum, quadrata & oblonga, testamque molli lanugine vestitam habent, ex cujus quatuor angia lis totidem lingulae exeunt. Aperta testa exhibet albumen tenue, vitet tum vero punicei est coloris, cum cicatriculi insigni. Ad ingressum Ovarii, sunt duo corpora albicantia, & glandulosa, quae succum album sat magna copia evomunt; qui videtur albuminis, & testae, quando induratus
ip. Omnium Piscium, caeceptis Crustaceis, caro & ossa sunt ut in aliis animalibus disposita,
adeo ut oIIa carne temper tegantur. ParteS etiam internae, a capite ad extremaS partes, Circiter eum ' dem ordinem servant. Verum in Astaco, 'Can-CrO, Grammaro, Squilla,&c. qui sunt retrogradi, inversus etiam est ordo. Neque enim ossa tegumtur Carnibus, sed carnes ossibus. Pedum, capitis, dorsi, caudae, aliam1mque partium motricium, aut mobilium musculi fere omnes exceptis temporalibus) intesumentis crustaceis includuntur Providentia divina ita formati sunt, quia cum inter scopulos & aspera axa vivant , & fluctu impellente vehementius aliquando iis adlidantur, Tom. IV D
79쪽
Crusta, ut vitales essent, veluti muniri LOS Oportuit. Ne autem crustacea integumenta membranas aut carnes subjectas asperius comprimant, aut constringant, intrinsecus musco Crasso purpureo , tamquam molli panno, Vestita
sunt. Ut ossa& carnes inverso situ sunt : ita &interiores partes se habent. Hepar, stomachus,& uterus capiti propiora sunt, cor imo dorso adnectitur. Quin & medulla spinalis non dorso &supra viscera, 1ed infra, inferiori corporis parti incumbit ac Sterni ossibus, sive commissuris, includitur. Est etiam quidpiam deprehensum in fluviatilibus Cancris, quod mirabile est. Frastis, nempe , aut potius evulsis anteriorum chelarum parte, aliam similem sponte naturae ei substitui; quod
mihi constat ex certa oculati testis narratione.
2O. Tam pauci Nervi j e Piscium cerebro
e eunt, & per corpus sparguntur, ut non Videantur eorum motibus sum cere. Sed tantus e spinali medulla prodeuntium numerus est, ut planum Compositum ex eorum sectionibus transversis
longe superet spinalis medullae transversim sectar
planum; unde omnium nervorum extremitatem
non esse in cerebro credibile est, ade6que omnes motus Piscium a cerebro non pendere ; quod circa alia animalia vulgo creditur. Idem confirmari videtur spinalis medullae crassitie, quae in Piscibus eadem permanet toto Spinae ductu; cum tamen, si nervi per eam a cerebro usque descenderent, oporteret eam sensim magis, magssique adtenuari; quandoquidem, quo est caudae propior, eo plures nervos emisit.
a1. Alii Pisces sanguinem habent, seu pur
80쪽
De Plantis X Animaltibus. C. V. 7ς
pureum liquorem per venas & arterias fluentem; alii loco sanguinis, liquorem instar aquae. Sed
praeter Vasia, quae venarum & arteriarum vice funguntur , ' habent etiam nonnulli, ut qui sunt testacei generis , tubos apertos, quibus aqua ad ultimos fere eorum recessus vehitur.
Quod videtur ideo a Creatore omnium factum, quia cum faepe in sicco maneant, & aqua interea indigeant, ut Vivere possint, utriculos e1 plenos in corpore suo habeant necesse est . Illo penu durante, in aperto acre , aeque ab sub aqua vivunt, sed illo exhausto , brevi moriuntur, ni iterum aqua in tegantur. χχ. Digna est quae observetur , in multis Piscibus, sanguinis circulatio, aut ejus liquoris qui loco sanguinis est ; cum, ut jam obiter
Observavimus, careant altero cordis ventriculo.
Sic aperto Ostreo, infra ventriculum, occurrit Pericardium, ubi est Cor albicans, unaque auricula ampla & nigricante praeditum. Reserato Pericardio, cor pulsans consipicitur, & singulis Diastolis humorem vitalem a vena Cava admittens; deinde singulis Systolis .in Aortam e regione sitam eum propellens. Aorta eXceptum humorem, per tripartitos ramos, corpori divi dit. Pars superius fertur ad caput, hepar, distomaehum ς pars in musculum rectum rein
flectitur ; sed longe maxima magno AOrtar trunco ad Branchias, ut diximus, delata, illic in ductus minutissimos & numerosissimos divi-
23. Postquam ad extremas partes ita delatus est sanguis, aut humor qui sanguinis Icuo est, D a i β. C
