Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 2. posteriores. Operum philosophicorum tomus 4

발행: 1722년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

De Plantiso Animalibus. C. H. 8

18. Gemino 'ventriculoinstructa est Gallina quorum tamen alter, nempe, iuperior, nonnisi improprie ita Vocari queat. Est membran ceus saccus, qui a medio collo ad Sternum usque porrigitur, di qui esca tumidus facile potes cer ni & tractari, in vivo animali. Ingladio solet adpellari, estque comparara , non ad coquendum atque in chylum resol Vendum alimentum sed ad excipienda frugum grana, ct aliquatenus emollienda , ut postea in Ventriculum proprie dictum dem antur. 19. Plerorumque animalium ventriculi tenuibus constant membranis foris candicantibus intus vero crusta villosa, molli & lubrica obductis. At Gallinae ventriculus carne solida compactus est, & colore rubicundo, risisque interior superficieς inaequalibus ac duris cartilaginibus incrustata exasperatur.

ΣΟ. Latitudo duplo major est, quam longitudo ; & quamvis totius ventriculi insignis sit magnitudo, attamen propter carnium crassitiem ne nucem quidem admittere potest. Totius machinae figura est ovali proxima. atque utrimque nonnihil depressa, protuberantibus in media quasi collibus quibusdam EXtrema semicircularia sunt& aequalia, ac in obtusiam & rubicantem orammiuntur. 11. Constat totus stomachus duobus paribus musculorum, quorum exterius crassius, interius vero tenuius; & membrana nervis & tendonibus constrata Est consideratu dignissimus fibrarum in eo situs, quem tamen brevitatis causa, omittemus , cum praesertim facile in elixa ex parte Galliin

92쪽

Gallinae cerni possit. Musculorum junctorum eat est facies, ut duobus corporibus semi-lunaribus cornua sibi mutuo obvertentibus adsimilari

queant.

22. Sublatis duobus musculis, adparet Membrana nerveO-tendinosa si crasta & densa eo in Ioco, ubi par musculorum laterale adnatum hae ret, in fundo autem &dorso reliquisque ventriculi confiniis, tennis & delicata, sed intrinsecus crusta quadam villis perpendicularibus constante

munita. . .

23. Ueutriculo secundum longitudinemoperto, cernitur ea crusta in utroque pariete, . durs ct crassa; adeo ut callosa aut veluti cornea videatur, & sublutei coloris sit. . in exteriore superficie cavitates habet, quibus adnectuntur transversi musculi: In interiore vero sunt sulci transversi, quibus fit utrimque asperrima. Intellhosce sulcos continetur esca, hoc est, granorum

particulae comminutae, admistis plurimis lapillis duris & splendentibus, plerumque albis. Aliquando etiam vitrea, imo & acicularum frusta illic inveniuntur. .

a . . Haec est ipsius stomachi descriptio , sed praeterea duo inco consideranda sunt foramina; alterum, nempe, in quod desinit Uesophagus,& per quod alimentum concoquendum decim: . in ventriculum ἰ alterum per quod concoctum in intestina descendit, quod Durus soletu cari as. Oesophagi extremitas , antequam Vest triculum subeat, in quemdam quasi bulbum rubentem eZtuberat ; quem si extrinsecus insipiciamus, variis orbiculis atque circellis , per

93쪽

De Plantis θ' Animalibus. C. VI. 89

membranam musculosam transparentibus con stare videbimus. Si membrana illa, quae fibris circularibus & rectis tenuissimis contexta est, auferatur, tum tota Circulorum illorum compages cernetur; carunculis subrubentibus, oblongis, teretibus , densisque ordinibus musculone membranae imbricatim appossitis, coagmentata. Earum Caruncularum hases, extrimsecuS, instar circulorum , transparent per membra

nam a

26. Carunculae illae aut, si glandulas mavis, juxta longitudinem disseme cavsa deprehenduntur, earumque extremi apices in gulae cavitatem patentibus ostiolis hiant. Si bases earum pressseris, mucum subviscidum & albicantem effundunt apices, eoque etiam liquore madent interni glandularum parietes. De hujus succi usu, postea videbimus. 27. Alterum orificium, quo transitus Conco

Eris cibis in intestina patet, est ejusdem prripe altitudinis & ex ampla cavitate in Pylorum, fibtis rectis & circularibus praeditum, inque intestina ductu nonnihil retorto desineptem , arctartur. Est autem veluti quoddam sepimentum

transversum, inter utrumque orincium, sdque protuberans; quo in loco nonnumquam gra ria optime Comminuta, aut liquor turbidus in

venitur.

Σου. Sunt etiam, in ventriculo Gallinae, Venae, Arteriae & Nervi, sed de quibus nihil dicemus, quia hoc singulare non habent. Praestat summatim observare rerum omnium opificem, singularum specierum ventriculos ita elaborasse, Ut aptissimi sint excipiendo alimento ei speciei cor

94쪽

venienti, respuant vero victus, animalis constitutioni contrarios. 'Quod eXemplo memorato manifestius fiet, si singularum partium usum quaesiverimus. Cum enim Gallinae vescantur granis variarum frugum , ita dispositus est earum Ventriculus , ut Molia videns dici possit: quemadmodum ostendet partium, quibus constat, eXamen

29. Mola in tres partes potest dividi, in Iu- fundibulum, Molam, & Dcerniculum, quae partes in Gallinae stomacho inveniuntur. Infundibulum vocari potest glandulosus Bulbus de quo diximuS, in quo saepe magna est granorum copia, &qui ostium, per quod introitus in molam pate constituit. Hujus Infundibuli mynus est degi tita, vel ex Ingluvie suppeditata grana excipere, eaque aliquamdiu adservata in ventriculum demittere. Ne autem, pondere granorum, plura si mul illabantur, quam probe comminui possunt, fibris quibusdam musculosis orificium hoc in Or- hem cinctum est; quarum constrimone, quae pondere pleni ventriculi fit , & incumbentia grana sistuntur ac sustinentur, & regurgitationi Januit lapsorum obviam itur-3O. Praeterea escam, hoc in loco, ideo nonnihil morari necesse est, Ut priusquam ventriculum subeat, liquore e glandulis, quae illic sunt, fluente imbuatur. Si quaeratur quislsit succi illius usus, credibile est adhiberi ad sicciora alimenta mollienda ac diluenda, & forte etiam ad ea fermentanda. Certe nisi sit liquor quispiam subtilis, & cujus partes facile motum concipiant, & ea quibus adfunduntur perinde adficiant; vix agne viae quidem licebit intelligere qui aut grana

95쪽

De Planiis N Animalibus. C. IV. pr

frugum, aut carnes, aut aliud quodvis alimentum, tam brevi tempore, dissolvantur, &intenuissimum Chylum convertantur. Solo profecto calore fieri hoc non posse, variis Uperimentis,

Constat. .

3I. Sunt qui crediderint acidum esse eum liquorem, ed cum gustu, tum etiam aliis experimentis Contrarium liquet. Margaritae enim, quae acidig facillime dissolvuntur, Gallinis deglutiendae datae postea ex carum stercoribus integrae subla tete sunt. Attamen videtur omnino concoctionem juvare is succus, quandoquidem non in Gallinarum dumtaxat, sed & in aliarum Volucrium Ventriculis glandulae illae concavae reperiuntur. Et eum illa pars plurimis arteriolis & nervulis semper instructa sit, fortasse ex nervis eo defluit, ut ex

arteriis etiam, liquor aliquis subtilissimus, qui id quod diximus praestet. 3 a. Sunt etiam in aliorum animalium, homi m1mque intestinis plexus glandulosi, iis quos deseripsimus persimiles, nisi quod sitat minores.

Forte utrorumque aut idem, aut similis est usus. Ciamque homo aliaqde animalia, ut Castores, glandulas ipsi ventriculo implantatas Serant; Vla dentur eae in Gallinae aliarumque Avium ventr Culis, . extra sitae esse, singulari de causa. Nimirum , callositas interni membranae stomachi, lapillique qui in ejus silicis occurru in apices glandularum laederent, easque tandem adtritu

plane delerent. ο33 In ipsa Mola , sunt muscul orum, ut diximus paria duo, & membrana callosa , qua in trorsum stratus est ventriculus. Cum musculi mo ' tui membrorum sint comparati, credibile quom

. . - que

96쪽

que est musculos stomachi Gallinarum motu 1' ejus, & terendis granis, inservire. Uum itaque musculus dextri lateris oblique deorsum movetur, musculus sinistri lateris sursum agitur &vicissim. Qua retiproca agitatione, aliquamdiu

durante, effracto granorum cortice medulla exprimitur, & in farinam Commolitur. . Tum liquori c glaudulis memoratis stillanti permista, in pultem tenuem ac liquidam abit; ex quffchy- .lus in intestinis postea fit, futurum sanguinis &partium solidarum alimentum. Si adcuratius in-1piciatur horum musculorum dispolitio, aptissima hisce effectibus edendis comperietur , quod

brevitatis causeti OmittimuS. 34. Musculi vero dorsum atque fundum ventriculi stipantes, contrario lateralibus fun3i munere videntur. His enim callosam ac fere cor neam utrimque membranam conj unsentibus, &sic interjecta grana ad temnibus; illi se se, tam

Opus est, contrahentes superficies membranae dimovent , ut hians stomachus cadentia ex inm idi- . bulo grana denuo excipiat. Praeterea superior, dum constringitur, Infundibulum claudit, imped sique quominus id quod molae injectum cstre- gurgitet. Inferior vero contractus obstat quominus esca, nondum satis concocta, in intestina de-Cidat. Cum vero in pultem redactum est climentum, ita forte moventur ii musculi, ut id in intestina impellant. 3s. is calli, aut Corneae duritiei membranae usus sit, partim dictum est. Superior enim& inferior, impetu musculorum, inter se com missae grana frugum adterunt& frangunt. Sulci2 etiam ac prominentiis quibusdam exasperantur ,

97쪽

De Plautis V Animalibus. C. VI.

ut adtritio inter tot veluti scopulos vehementior sit. Adteruntur quidem ipso usu eae prominentiae, sed fibris e membrana nerveo-tendinosa suppullulantibus, sensimque Obrigescentibus reparantur: quemadmodum adtritos dentes reparari experientia constat. 36. Cavitatem, quae es inter utramque membranam, recipiendo granorum, lapillorramque demenso comparatam esse res ipsa ostendit. Exigua proinde est, &instar rimae, nec eo minus septa& constricta musculosis fibris; ne plus in eam inberatur, quam commode simul digeri potest. Nimio infarcto cibo, musculis ab ossicio cessantibus, aliquando Gallinae intereunt; quod extraordinario Cibi pondere, aut simili violenta de causa fieri necesse est. 37. Ad id quod cavitate continetur qud adtinet, duplicis id est generis, esca nempe, aliaque quae alere Gallinam non possunt, qualia sunt lapilli, seu stula vitrea, & ferrea. Neque temere haec videntur deglutire, quippe quae sunt ad commolenda tritici graua adtritione aptissima. Nam non quosvis lapillos, aut calcem Gallinae vorant, sed durissimos quosque, splendentes, &crystaldnos, qui adterendo non ita facile consu

muntur.

3 I. Incerniculi aut receptaculi nomine venit ventriculi fundum, Pylorus, cum suo antro &intestinis. In has enim partes comminuta alimenti massa concidit, & a furfure & admistis quisquiliis percolatione purgatur. Est autem Pylori sedes elata , &descensus ex eo mollior, ne frumentum e mola praecipiti lapsuSexcidat

gutequam comminutum sit. Ob id limes etiam est

98쪽

est interpositus, quo, ceu pariete intergerino, ne adtrita cum integris commisceantur provisum

est. Fibrarum etiam dispositio ostendit ostium Pylori non semper diductis faucibus patere ; sed aliquantum dumtaxat dehiscit, ne vel nimium uno impetu delabatur, vel quod nondum satis est

subactum. .

39. Cum per ventriculi partes sparserit Naturae opifex venas, arterias & nervos, horum usus quaeritur, non qui Communis est cum reliquis animalis membris, sed ventriculo singularis. Ventriculo venae & arteriae alimentum praebent copiosum, fieri enim nequit quin perpetuo motu multum substantiae suae amittat, quam proinde Oportet perpetuo reparari. Nervi spiritibus videntur implere fibras ventriculi, eas que megis intendere, tum etiam perpetuo mo

vere.

o. Haec potissimum siugularia observata sunt, in Gallinarnm ventriculo; cujus fabricam qui novit, simul intelligit disipositionem ventriculorum totius gallinacei gregis, Meleagridum, item Anatum, Ansersimque domesticarum, &silvestrium, in quorum stomachis similia cer

nuntur. . .

i. Renes ' Columbarum, ditisenter in sp Eti, deprehensi sunt constare 1inguli tribus glandulis rotundis, secundum longitudinem in ter se conjunctis; per quarum extimam superficiem dumis sertur, qui in Intestin Recti extrema desinit . eoque vehit album quoddam, &liquidiusculm excrementum ; quod mistum crassioribus purgamentis, per Intestinum eb d

- . . latis, otias Borrich. ει Matamia colamba.

99쪽

D, Plautis V Animalibus. C. VI. fr

iatis, simul egeritur. Atque hoc commune est omni Avium generi, cui cum desit Uesica, album illud corporis recrementum per Renes defertur in Intestinum rectum, unde foras eji

citur.

a, Vas illud, quod in Renibus avium animadvertitur, illis est instar Uretheris: ' qui sie describitur, ab iis qui adcuratius id lustrarunt. Per totam Renum concavam longitudinem vas quoddam excurrit subalbum, a quo hinc inde rami prodeunt, . qui sensim latiores, tubae instar ,. facti, innumeras vasorum alborum Collectiones admittunt a peripheria progressas; ita ut dubius haereas an haec candentia vasta a pelvi, quasi digiti a manu, prodeant, an vero latiores sint pelvis portiones, in quas, ut in in- .fundibula, .iosas illa vasa serositates urinae

effundant. .

43. Uteri ' Gallinae substantia est carnosissima & crassissima, pluribusque & majoribus pli-

. cis firmata. Figura ejus interua est ovalis, adeo ut videatur esse modulus, ut loquuntur, in quo ovum eam figuram nanciscitur. Eo enim in lo-CO ovum perficitur; albumine cingitur, & testa .contegitur.

qq. Est in superiore parte Uteri' processus quidam, qui oviductus vocari potest, 'ob causam quam postea videbimus. ' Is prout adscendit altius, sensim gracilescit, minoribsisque &paucioribus plicis constat; donec tandem in membranas abiens infundibulum constituat, quod totum Ovarium complectitur. Quam-

100쪽

vis contractus quatuor digitos transversos vix excedat . attamen eXplicatus tres Hollandiem ulnae quadrantes eXcedit. Una cum Utero, membrana dorso adliggius st; ne loco motus,& implicitus aliis vi 1ceribus vitellorum transitum moretur, utque liber & apertus eos molliter excipiat. s. Oviductus & Uterus duabus constant membranis, quarum exterior laevis, interior verti corrugata est, & multo, tenusque albumine madet; unde vitellus descendens augetur, circumpositoque paullatim albumine perficitur. Hujusmodi est constitutio Uteri & Oviducto . in

Gallina, quae etiamnum ova parit; sed in emceta, adeo minuti sunt, ut tenuissimas membranas referant, neque amplius flexuoso, sed recto ductu ad Ovarium tendant. Oviductus etiam pars itiserior ita in effoetis clausa est at quae prius ovis patuerat, ne vehementi quidem flatu aperiatur.

6. Ovarium, sive locus in quo vitelli continentur, stus est infra jecur, ad spinam dorsi,

supra arteriam magnam descendentem. Nihil est praeter membranam omni vasculorum genere laxe intertextam , in qua est infinita propemodum vitellorum multitudo, quae in acervum conglomerata Cerpitur. Ii sunt rotundae figurae, &cujusvis magnitudinis, idque inter minimum &maximum interest discrimen, quod est inter granum sinapis, aut etiam decuplo minus, & tructum nucis juglandis aut mespili. r. Hi autem Vitelli, non sunt perfectorum ovorum loco habendi, sed tantum primordia, sive

SEARCH

MENU NAVIGATION