Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 2. posteriores. Operum philosophicorum tomus 4

발행: 1722년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

De Plantis Animalibus. C. VI. 97

sve rudimenta ovorum; quae in racemo eo Ordine, eaque magnitudine disposita sunt, ut quotidie Qecto ovo succedat alterum. Nullum enim ovum in Ovario cinctum est albumine , vitelli tantum cernuntur, qui prout mole augentur , emediis aliis veluti erumpunt; ut liberius crescant,duin minora in medio racemo sub majoribus latent. Dum ita augentur singuli vitelli, praeter tunicam propriam, aliam ab OVario mutuantur, quae illos extrim secus complectitur;si eam Priem excipias quae remotissima est ab eo loco, in quo ovum veluti petiolo racemo adhaeret.. Hoc clare liquet, si immissis in petiolum tubulo, flatu exterior tunica distendatur, quae in ovis nondum sat maturis interiori arcte est conjuncta, in maturis vero ita dis luitur, ut vitellus sua sponte cadat, aut contractis exterioris membranae fibris expella-xur. In Gallina delapsus ex Ovario Oviductu excipitur, & per eum ad Uterum fertur; remanente exteriore tunica, cum petiolo, racemo adfixLHaec autem sensim evanescit, quemadmodum ineficetis Gallinis totum solet Ovarium, cujus loco nescio quid glandulosum remanet 8. Postquam Ovum ad justam magnitudinem CrCVis, egeritur a Gallina; quae deinde ei debet in Cubare aliquamdiu, ut calore suo commoveat materiam quae putamine continetur, donec paul Iatim veluti emergat pullus; qua de re multi copiose scripserunt, quorum scripta integra, aut in compendium redacta habet Ger. Blasus ad cal-CEm 2. Anatomes Brutorum.

102쪽

De Animasibus perfectioribus, θ' potissimum

de Homine. et 'Mon est sat magnum inter Quadrupedes &I Homines, ad corpus quod adtinet, discrimen, ut de illis necesse sit seorsim agere. Itaque d humano tantum corpore agemuS,& quae de hoc dicemus, saltem potissima quaeque, dereliquis perfectioribus animalibus dicta esse censeri poterunt. Nec tamen plenam humani cor poris Anatomiam tradere adgrediemur, res enim est majoris operae, quam ut in hoc compendium instri possit. Satis nobis erit, si quae dicemus manuductionis loco haec studia primum salutantibus esse possint. Primum quidem crassius humanum corpus describemus , deinde paullo adcuratius singulas ejus partes lustra

UmUS. a. Ut a superioribus partibus ad inferiores descendamus, primum occurrit Cranium, quo effracto conspiciendam se praebet dura mater, quae membrana est satis valida; deinde altera tenuior, quam piam matrem vocitare solemus. Hae cere-hrum arctissime ambiunt, quod primo adspectu nihil est praeter substantiam albam ct mollem, quae

producta continuatur per tubum quem Osis, quibus spina dorsi constat, conficiunt. 3. Truncus Corporis. qui a collo ad semora Porrectus est, cavitate sua varias partes compIe-etitur. Summa cavitas superior venter dici'

γ tur aut pectus, complectitUrque Pulmom , in

103쪽

De Plautis bi Animalibus. C. VII. po

varios lobos divisost Hi videntur complecti membranam quae Pericardum Vocatur, & in qua continetur Gor, quod est in humore quodam urinae simili. Cor autem vinculis, basi ejus adnexis, pertinet ad vertebras, seu ossa dorsi, acumenque habet aliquantum ad sinistrum latus inclinatum , quo fit ut extrimsecus sinistro lateri propius

esse videatur.

. Infra pulmones & cor sunt superioris ventris fines, ubi est Diaphragma, hoc est, membrana crassior, qui ab inferiore dividitur. Sub Diaphragmate est yecur ad latus dextrum, Lien vero ad latus sinistrum. Inter Jecur & Lienem est Stomachus, seu ventriculus proprie dictus , in quo cibi coquuntur, demissi per Osophagum, qui tubus estjuxta dorsi vertebras porrectus.Stomachus duobus foraminibus est pervius, per quorum sum perius subit cibus concoquendus, per inserius ve-rd, quod 'loras dicitur, in intestina concoctus descendit. s. Intestina vocamus longissimum tubum membranaceum, qui prout extenditur, varia sortitur nomina. Qua pertinet ad ventriculum vocatur Duodenum , deinde Teiunum, terti5 Ileon , quarto Colon, quinto Reaum; quibus additu vsexto loco Caerium, quod est inter Ileon & Colon, estque tubus membranaceus, qui exitum nullum habet. Tria prima minutiora sunt, tria vero sequentia crassiora. Haec omnia Intestina furit Membranae, quae mesenterium dicitur, adnexa; eaque Membrana ipsa e dorsi vertebris pendet.

6. Praeterea inferiore ventre continentur Re- res vertebris adfixi, & Vesica, quae urinae est re

ceptaculum. His addendus in Reminis Uterus, E a cum

104쪽

cum suis tubis ad Ovarium porrectis. Atque hae sunt partes internae consideratu dignissimae de quibus singillatim est agendum; nam quod diximus ad intelligendum earum situm dumtaxat dictum est. Alia praeterea sunt, quae ideo omisia in crassa descriptione, quod intelligi nisi hisce praemissis satis non possent. . Ut a capite ordiamur , Cerebrum in duas partes divisum est, anticam &posticam. Prior, quae amplior est, ipso cerebri nomine signari so- Iet:. posterior Cerebellum dicitur. In anteriore parte sunt duae cavitates, seu ventriculi, ita siti ut Conjungantur meatibus cum tertio, qui in Cere- hello est. In superiore parte ejus meatus, est glaudula, quae Conarion dicitur, basi ex cerebro su- Densia; de qua multa recentiores Philosophi, de quibus alibi agemus. 8. Sublatis Cranio & subjectis membranis, OC- currit Iobstantia corticalis, vel cinerea , tam in cerebro, quam in cerebello. ' Haec substantia ab

iis, a quibus diligentissime expensa est, deprehensa est constare ingenti collectione glandularum Ovalisfisurae. Λ n autem eae glandulae in alias minores dividantur non constat, quia ob earum mollitiem non satis commode tractari queunt.bed iis insunt arteriae, venae , fibraeque albae quas nervi. 9. De glandulis postea plenius agemus, interea observabimus, si harum eadem 1it ac aliarum ratio , o sanguine per arterias admisso in iis flandulis succum quempiam excerni, qui in fi-ras albas transit, quasi in excretoria vasa; dum reliquus sanguis eo succo spoliatus redit in mas-sam

105쪽

Dὸ Plantis Y Animalibus. C. VII. Io I

sam sanguinis cui miscetur , subiens extremas

capillares VenulaS.io. Fibrae autem hae albae sust radices omnium nervorum, qui postea, in fasciculum col lecti &coqtexti, id essiciunt corpus candens quos Callinum dici solet, estque continuum cum medulla oblongata , quae est spinalis medullae initium , & constat fasce tenuissimorum nerVorum.

Atque haec Metalla potissima videtur Cerebelli

ai. In hisce partibus , Veteres & recentiores Phy sici quaesivere sedem Imaginationis, Memoriae , Sensuumque, & magna tiducia con)ecturas

suas in medium protulere. Sed inspectum adcuratius Cerebrum, cum qimplicissimum videretur, constareque partibus parum aptis ad ea exercenda munia , sapientissimi quique parum firmas

esse eas conjecturas judicarunt. Ventriculi, qui quasi receptacula spirituum animalium habebantur , plerumque inveniuntur pituita pleni ; ut cloacarum potius sint loco, quae superfluam humorum partem excipiant, & per Infundibulum ejiciant. Conarion nihil est praeter cerebri quamdam excrescentiam, quae pituita , non spiritibus animalibus , undequaque adluitur. Medulla oblongata est plexus, ut diXimus, nervorum, hoc est, tubulorum, qui a nobis, in superiore Capite descripti sunt. Itaque ex ipsa constitutione partium nihil potest, circa usus earum laimaginando, recordando, sentiendoque, satis . certum colligi.ia. Hoc dumtaXat paullo verisimilius conjicere licet I. glandulas cum cerebri, tum cerebelli secernere succum, qui subeat vervosas fibras eb

106쪽

pertinentes : a. succum illum constare corpusculis, quae sunt veluti instrumenta sensuum: 3. eumdem , postquam cavitatem omnem nerVorum implevit, exundare in partes contiguas easque tumefacere. Non omnino temere ea corpuscula

sensuum instrumenta osse conjiciuntur, quia cumligaturis , aut vehementioribus compressionibus eorum sistitur cursus, ut fit in vertebrarum dorsi Iuxationibus, nervi qui sunt infra luxationem, . ligaturam aut compressionem , laxiores fiunt, membraque quibus insunt & motum & sensum amittunt. Potest itaque fieri, ut succus qui nervos subit, eos intendat, ita ut vel levissimo pulsu concutiantur. I3. Indicata nervor m origine, quomodo diruvidantur & quo tendant videndum. Dividuntur in septem paria, quorum primum par est duorum nervorum opticorum, qui ad oculos feruntur, retinamque tunicam formant: secundum ad oculorum musculos tendit : tertium, quartum & septimum ad linguam pertinent: quintum ad aures progreditur : sextum per collum descendit, &dividitur in multos alios nervOS , qui per Ventres su periorem & inferiorem sparguntur. Praeterea ex medulla spinali innumeri prodeunt, qui per omnes artus late vagantur, atque in iis termi

nantur.

sq. Omnes nervi sunt instar tuborum duabus membranis tectorum , quae multis nihil aliud videntur, praeter durae & piae matris productionem

Interna nervorum pars Constat magnonumero tenuissimorum filamentorum; quod tandem sep rantur & ita per artus sparguntur, ut ocul OS fugiant. Sed cum mista sunt massae carneae quad

107쪽

De Plantis bi Mimalibus. C. VII. Io 3

musculus dicitur, ut distingui ab ea amplius non possint, iterum colliguntur , tendoumque essiciunt qui ossi adnectitur. Atque hinc pendet motus animalium, ut alibi videbimns. Is . Ex faucibus descendit tubus constans annui is cartilagineis, membrana connexis , qui Aspera Arteria ab Anatomis dicitur. Is in Thorace Pulmones subit, in quos per pstarima bronchia aerem spargit. Deprehenduntur in Pulmonibus innumeri arteriae venofae, & venae arteriosae, de quibus postea dicemus, rami. Praeter hos & Λsperae Arteriae ductus, nihil est in Pulmonibus, quod membranaceum non sit. Toti constant tenuissimis membranis, quae ita implicitae sunt ut efficiant innumeras vesiculas ovains, circa quas serpunt, & miscentur rami venae & arteriae pulmonaris, qui ita dispositi sunt ut meatibus inter se & cum Aspera Arteriae ductibus conjuncti sint. i 6. Usus Pulmonum ea in re situs esse videtur, ut aerem in vesiculas memorataS admittant,

inspirationeque & respiratione vitam Animalis conservent, ut alibi jam diximus. Adqimus hic

iis quae de respiratione observavimus, cum deflere ageremus, cunae extremi ramuli venae & arteriae circa pulmonares vesiculas serpant, Contingere sanguinem, qui iis ramis continetur, perpetuli agitatum & compressum vesiculis, quae inflantur perpetuo, &flaccescunt, melius misceri quam alioqui fieret. Atque hoc videtur necessario postulare sanguis, qui ex corde recta illuc desertur ; cum Chylo sit refertns ; qui, cum non dum circumactus fuerit, sitne dubio crudior est,

108쪽

I . Semper quidem satis notum fuit Cordis figuram esse conicae proXimam, risisque carnem eue compactissimam; sed fibrarum ejus dispositio non ita dudum Anatomis innotuit. Cum incocto Bovis corde diligenter inspicerentur fibrae,

deprehenderunt Anatomi externas non recta a basi, ad ejus acumen, procedere, sed flexuosodusu; in tarnas vero recta, & sine ullis flexibus , 1 basi ad acumen ferri. 18. Ea cordis dispositio effecit ut judicare- tur Cor. esse duplex musculus, & quidem ita dispositus, ut si contingat intervalla, quae sunt inter fibras flexuosas , subito impleri materia fluidissima. necesse sit longius & arctius

fieri; contra Vero, si ea intervalla exhauriantur , di quae sunt inter fibras interiores impleantur, Cor brevius fieri , & dilatari opor

teat.

19. Sunt in Corde duae cavitates, quae septo merio dividuntur. Altera cavitas ad dextram. altera ad sinistram est sita. Longitudo carum latitudinem 1uperat, sed sinistrae potissimum cavitatis longitudo major est.2O. Ssngulae cavitateς, quae & auriculae & vem triculi dicuntur, gemina habent ostia ad Cordis basin sita. Ad ingressum ostiorum sunt pelliculae, quae januarum loco sunt, & valvulae adpellari solent; eaeque ita dispositae, ut in unam dumtaxat partem aperiri possint. Alterum ostiorum, qua patet dextra cavitas. tres habet hujusmodi valvulas, quae ea dispositione sunt, ut inpressuro san guini facile pateant, regressuro vero clausae sint. Oppositum ostiam tres quoque habet valvulas, contraria ratione dispositas, ut egrediatur quidem

109쪽

De Plantis V Animalibus. C. VII. Ior

dem facile sanguis, sed redire in hoc nequeat. Ex duobus vero sinistrae cavitatis ostiis , alterum non rotundae sed Ovalis est figurae, duas. que habet valvulas quae sanguini irrumpenti cedunt, sed erupturo illac adversantur. Oppo situm ostium tribus aperitur & clauditur valvulis , contrario modo sese habentibus; ut quod cor

ingressum egredi quidem illac queat, sed redeunti clausae sint. Cui usui illa sint postea clarius

ostendemus.

ai. Dissecto Pecinore, Cum nulla. Cernerentur oculis conspicua vasa, existimarant Anatomi congeriem esse venarum sensum fugientium; in quas vena, quae porta dicitur, spargitur. In infima & concava parte Jecinoris, est vesicula fellis, ex qua tubus prodit, qui in duos

ramos mox dividitur. Alter ramorum reflexus in Jecur ipsum regreditur. Alter vero, qui Cholidochus meatus solet dici, ad initium Pejuni intestini pertinet; in quod fel effunditur, per i nuissimum foramen. aa. Haec primo intuitu in Jecinore deprehen duntur, sed qui ejus ' dispositionem ad curatius rimati sunt, plura alia nos docent, quae paucis complectemur. Si limaces dissecentur. animas vertitur 9landula subnigra, juxta intestinorum longitudinem porrecta, & quam situs vasorumque connexio Jecinoris loco esse ostendunt. Ea glandula, pelle qua continetur exuta, dividitur in plures lobos , sive conicae figurae particulas.

Singuli lobi, Microsicopio inspecti, subdividuntur etiam in multa granula rotunda, a se invi cem distincta, & quae tamen cum toto iobo con-

110쪽

juncta sunt ope vasculorum quibus adhaerent: haud aliter ac uvae singulae racemo petiolis adnectuntur. Si Lacertarum jecur inspiciatur, non

est opus Micro scopio, solis oculis lobi illisacile

distinguuntur. Idem cernere est in Piscibus, Muribus, Sciuris, &c. suorum Jecinora non multum discrepant.

a 3. Si animalium perfectiorum dissecuerimus jecur , nulla re ab aliorum jecinore differre deprehendemus; nisi quod loborum distinctio non tam facile cerni possit, quia arctius sibi invicem

adhaerent, & aegre divelluntur. Attamen ii rum quoque animalium, adeoque hominis, jecur nihil est, si vasa & membranas exemeriS, praeter compagem glandulosorum racemorum , ut ita loquar.

ΣΑ. Est autem duplex in animalium corpore glandium genus, quarum aliae conglomeratae , aliae . conelobatae ab iis, qui adcuratissime de iis egerunt, dictae sunt. Posteriores habent superficiem laeviorem, singulasque seorsim glandulas exhibent. Priores Vero , praeterquam quod variis veluti glomulis constant, Vas: habent excretorium, hoc est, tubum iis proprium . per quem liquorem ex sanguine per eas excretum fundunt. Pan- creas, exempli gratia, quod est corpus glandulosum, circa intestini primi exortum, spatiumque inter lienem , ventriculum, & jecur Vacuum, dorsum Versus, implet, Pan creas, inquam , Vas habet excretorium, quod in Duodenum liquorem evomit, cui magna in Animali

Oeconomia munera tribuerunt multi Recentiores. Glandulae parotides & maxillares similiter

habent tubos, quibus os saliva instruunt. Ru D modi

SEARCH

MENU NAVIGATION