Marsilii Cagnati Veron. ... In aphor. Hyppoc. 22. sectionis primae. Germana quamuis noua expositio, quae totam aphoristicam pharmacandi doctrinam reclusam habet. Nuper edita per Philandrum Colutium Veliternum, ... Cui addita est Comm. in Hypp. aphor.

발행: 1619년

분량: 120페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

. Sectionis Secundae. 63

pIures recensuerunt: itaque primo docedum est, sintne soli tres, an plures indices , de is Hyppocratis videlicet sententia: esse autem Praeter treS enumeratos , indicem quoquo sextum diem, manifeste traditum est quartae

sectionis Aphorismo vicesimono,ubi legitur, quibus in febribus sexto die rigores fiunt, i dicium sequitur difficile. Tragium est etiam eiusdem sectionis Aphorismo sexagesimo

quarto diem septimum,nonum, undecimum,& decimumquartum indices, & spectabiles esse; nam scriptum est, quibus in febribus

morbus regius septimo, vel nono, vel und cimo, vel quartodecimo, superuenerit, b num,&c. insuper in prognosticis primus,lem 33 tius,quartus, quintus, & nonus pro indicibus

habentur illis verbis, quibus a primo protinus die dolor superuenerit, ijS quarto, α

quinto die ingrauescit, mox in septimo liberantur. Sunt non pauci, qui in tertio die do- ' lere incipiunt, quinto maxime molestantur , deinde nono, & undecimo tuti euadunt a sed quos dolor quinto die vexare, ceperit, iretio qua ex proportione respondent, ijs decimo. quarto die finitur morbus. Demum libro devictus ratione in aeutis morbis visus est Hyppocrates indicem facere ipsum quartum decimum inquiens, cum febricitans. aliquis die decimoquarto obmutuerit, is non. solet celeriter aut solui, aut a morbo liberari; er-E go non

82쪽

ε6 In Aphorismum xxiv.

go non sili tres in hoc Aphorismo enumerati , sed longe plures indices erunt. Hoc idem etiam ostenditur Galeni, & illorum, qui Galenu secuti sunt, auctoritate,qui in singulis vicenariis crediderunt, totidem esse indices statuendos, quot Ηyppocrates in primo vicenario notauit, itaque nonnulli schemate huiusmodi tum indices,tum decretorios dies usque ad centenos exhibuerunt . Indis. Decri Indis. Deir. Indie. Decret.

quorum opinioni furere 'ppocrates videtur , qui libro prognosticorum docuit, mo borum sex inruleus per quaternarios auctoSin vicenarium desinere, 'primus enim quar- eo die finitur, alter in septimum producitur, tertius in undecimum, quartus in decimum- quartum, quintus in decimum septimum , sextus in vigesimum: deinde, inquit, eadem ratione, atque additione, primus circuitus ad quatuor, & triginta, alter ad quadraginta, tertius ad sexaginta dies perueniet, cum igitur simili ratione quaterniones Hyppocrates post vicesimum diem observet, videtur

83쪽

Sectionis Secundae . 67

etiam rationi consentaneum, voluisse, indices quoque dies post eundem vicesimum

notari.

Verum e contrario, tres tantum esse indices dies, & spectabiles, mihi facile persuadetur cogitanti, Ηyppocratem alibi nusqualiorum dierum mentionem fecisse, vel aliorum , qui in sequentibus vicenarijs respondeant his, quos solos in primo vicenario re-Censuit.Cum enim decretorios locis pluribus memorauerit, spectabiles, seu contemplatorios, hoc uno prodidit loco, & tres nominatim et est autem communis ratio Aphorismi, quae docet, non esse Aphorismo addendum is

neque demendum, alioqui Aphorismus non Usset; Aphorismus enim, ut sententia definita, ita oratio praecisa est, ut alibi exposui , qtaod si unquam voluit has Hyppocrates sente nitas amplificandas, & ad alia transfere das , quae ipsis Aphorismis non expresserit, hoc, communibus expressis verbis, notauit, ut cum ante dixit. Non satietas, non fames, neque aliud quicquam, quod modum naturae excessetit, bonum : multa sunt non bona, si modum excesserint, quae vocibus illis communibus comprehendit, neque aliud quicquam: ergo Aphorismi illius sententia amplificari ex Hyppocratis sententia potest, & transsemri ad motus, & labores, ad ocium, & quietem, & ad alia quaecumque in mediocritate

84쪽

constituta nobis prodesse solent. Idem seeit, cum dixit, quicumque morbi ex repletioneias&c. Et conclusit sententiam inquienS,dc aliorum contrarietas. Et insea, cum ait, Multum& repente euacuar S c. Nam adiungit communem dictionem, quomodocumque aliter mouere. Et hoc igitur loco,si transferendum duxisset Aphorismum ultra vicenos dies, id aliqua communi nota significasset. Et quia, ut ante dictum est, artis principium experientia est, non tanti ratio, quanti experientialacienda est. Si quis possit docere, experimentis compertum esse,& comprobatum , alios similes indices dies ultra vicesimum reperiri, ei credendum fuerit: quod si solam rationem sequatur, non facile assentiendum. Nemo autem, id experimentis docere, aggressus est. Et ficile tituuntur rationes, quibus id doceri posse, videbatur. Et prinH ad rem non facit,quod alicubi Hyppocrates alios indices dies, non quidem hac indices nota insigniverit,sed indicauerit tantum , ut de sexto dictum est, de septimo, nono , & alijs , quoniam etiam illi intra vicesimum omnes continentur , nec docent, es . etiam ultra vicesimum csitemplatorios, quod nunc quaeritur . illud quidem explicandum monent, cur hoc Aphorismo illorum Hyppocrates non meminerit, cuius ratio inuentu

facilis visu est ; scilicet hac dignos appella

tione

85쪽

Sectionis Secundae. 69tione eensuit hos tres dies , quia in his Blene

signa apparere, quae nos aliquid doceant defuturis in quocunque morbi genere , & ex signis, quaecunque his diebus apparuerint, at sextus dies uno tantum tempore index dictus est, nempe cum rigor in febribus fit: similiter peculiaris casus est,cum septimuS, nonuS,& decimusquarius spectatur, nempe cum morbus regius febribus aecedite quamquam alter casus etiam notatus est quo decimus quartus indicat , ubi obmutescit aliquis in febre: uti etiam nonus indicat, ubi obmutescit aliquis in febrer uti etiam nonus indicat in doloribus , ut de primo etiam tertio,& quinto dictum est in prognosticis, at in quarto, undecimo, & decimoseptimo indiciu futurorum aliquod ex omni eventu, & in omni aegritudinis genere accipimus: propterea soli nominati sunt indices,& contemplatoriJ, S soli hoc Aphorismo comprehensi.

De Galeni, & aliorum auctoritate, non possum aliud statuere, nisi admonere, consulendam esse experientiam,quq artium fundamentum est. Illorum certe opinioni minime

fauet ille Hyppocratis locus ex prognosticis ἰnam etsi docet,quaternarios etiam post diem vicesimum obseruandos esse, non tamen docet vicesimumquartum indicem esse instar quarti, & tricesimumprimum instar undecimi: de tricesimumseptimu instar decimisepti-E 3 mi,

86쪽

re menaorari.

o In Aphorismum xxiv.

mi , etenim de solis eo libro criticis , nomis etiam de indicibus sermo est: quando nec in primo vicenario dies indices eo loco commemorauit. Fecit quidem , inquam , quarti mentionem in prognosticis,& undecimi , &septimi decimi, verumnon ut indices , sed ut iudicatori j sunt , quod enim de solis iudicatori; s loquatur, eo apparet. od initio tractationis docet, febres aequali dilarum numero, seu quis liberetur, seu occidat, finiri: &deinde exponit, finiri alias quarto die, alias septimo, alias undecimo, &c. Finiri autem, .& iudicari pro eodem accepit, nam quod

primo contextu dixit κριναν nia, dixit in secundo -υονται, in tertio, κτείνου, , & in quarto πιλεν mi , ut scilicet intelligamus pro synonimis haec accepta, iudicantur cessant, finiuntur, quod si mors sequatur, pro eodem accepit iudicari, cessare, & interficere. Cum itaque de sola iudicatione verba faciat, nihil inde accipere valemus, quod doceat, esse in- dices dies ultra vicesimum notando . Quam- luis igitur probabilis illorum ratio sit, in singulis vicenariis indices esse notandos die S, haud tamen assentimur, hanc fuisse Hyppocratis sententiam, quando nec oratio eius vlla, nec ipsa hoc comprobant experimenta. Ad haec ratio quoque nonnulla afferri potest, quamobreni tres illi tantum dies primi

87쪽

Sectionis Secundae. TIplabiles dici meruerunφ: namque saeilius rorum, quae crebro fiunt, haberi experientia potest , quam earum, quae raro contingunt et ., at morbi plerique intra diem vicesimum de- sinunt: qui producuntur ulterius pauciores sunt: illorum igitur, quae in primo vicenario eueniunt, ut magis necessaria, ita etiam certior experientia est: deinde quo longior morbus, eo plura occurrunt,quae obserua tionem, t& diligentiam impediunt. Praeterea existimandum est, non absque Dei prouidentiata, inctum, ut in morbis aliqua appareant, quibus illorum natura manifestetur,& ex quibus

de futuro euentu praesciri nonnihil possit; hoc vero per initia euenire praestabat: nam quo citius , eo quoque utilius praedicitur: est igitur ea morborum natura, siue acuti sint,sive non acuti,. ut euentus eorumdem Quod maxime erat optandum possit casuum obseruatiqne praesentiri, qui ante diem vicesimu , eueniunt, & illis praesertim diebus, quos in hoc Aphorismo Hyppocrates notauit,& pase sim a Medicis indices, & contemplabiles dicuntur et qui, ex Hyppocratis sententia, soli sunt , quartus, undecimus, & decimus

Iam vero explicandum est, in quem usum λιμεΗxppocrates, dies tres propositos dirigendos , voluerit ; hoc est enim cognitu dignissi. mum, & a nemine hactenus explicatum. Il-

88쪽

a In Aphorismum xxiv.

hid sane manifestu est; indices diei dies , quia futura indicant: sed quomodo sit hoc intelligendum, non est manifestum. Galenus , de omnes Interpretes, & Auctores, quotquot hucusque vidimus , tradiderunt, diem quartum indicare, quid sit in die septimo futuru,

undecimum, quid in quartodecimo, decimu- septimum, quid in vicesimo equae opinio videtur Montani sententiam; quam habuit de Ηyppocratis consilio confirmare , quod, sici licet, hoc voluerit Aphorismo, dies vero decretorios docere: cum enim indices apud veteres Auctores criticorum cauta notati sint, videtur sequi, hoc Aphorismo praecipuum s dies explicari decretorios, septimum, quartum decimum, vicesimum, quando caussa horum quartus,undecimus,decimus septimus quos indices vocant, notati sunt.

Sed hac opinione absit verbo inuidia nihil

inanius: hac interpretatione nihil est, quod mendacem esse medendi scientiam quae tamen verissima est magis persuadeat: nam quotidiana experimenta , hanc praedicendi rationem fallacissimam esse, demonstrant. Et ne de nostris experimentis aliquid dicamus, quae in aduersarijs nostris pene innumera collegimus, illa tantum propono examinanda , quae ipse Hyppocrates in suis aduersarijs, libris videlicet, qui επι Διιιῖν inscribuntur, adnotauit. Est enim prima Philisti historia libri

89쪽

Sectionis Secundae. 73 primi Epidemion sectione tertia, cui Philisto

quarta die omnia exacerbata dicuntur, qua obrem hac interpretatione recepta I exspe

etanda fuisset crisis aliqua in septima die: Istamen die sexta mortuus est . Nec dicas, GaIlen .lib. I.de dieb.decr. cap. s. docuisse,quartudiem sexti quoq. indice esse: na hoc est Hyr Pocr. inscitia, aut negligentia condemnare smaxime vero quod tantii inter se sextus dies, & septimus, Galeno auctore; differunt, ut ille tyranno, hic vero Regi similis dicatur. Eodem libro Hyppocrates, Metoni, dixit, quarta similiter die omnia exacerbata et ergo& hie in septima iudicari debuisset, exspe clanda mors scilicet, vel saltem in sexta, ut Philisco, tamen in quinta fanatus , dicitur . Eodem rursus ; Erasinus dicitur in quarta molestissime se habuisse, & mortuus in quinta . Ergo quartus dies non magis septimum, quam sextum ,& quintum indicabit. Tertij . . libri sectione prima,qui in Dealcis horto ha- , bitabat, huic sanguis de sinistra nare modi ι ecus quarta die fluxit, quid igitur exspectari debuit ex hoc casu sanguinis quarta die denaribus stillationem Hyppocrates damnat libri primi prorrheticorum primo contextu, . ubi Galenus confirmat hoc symptoma maluesse, quod & hoc loco asseruit: maim vero symptomata: quae die quarto apparent, mortem futuram in septimo portendunt, vel ali

90쪽

qui malam crisim , quod eodem loco Galenus docuit, & libri primi de diebus decretorijs, capite undecimo; ergo aeger propositus mori septimo die debui flat. Quem tamen Hydi pocrates narrat die quadragesimo perfecte

iudicatum a I

Respondebit sertasse doctus aliquis, tape-

numero euenire, ut ob errores crisis ante,vel

post septimum , fiat, hocMocente G leno libri primi de diebus decretorijs,capite undecimo , sed facile tolletur obiectio, si perpen- deri mus, eumdem Galenum, ob errores statuisse,erisim posse uno ante die fieri,ut sexto, cum septimo exspectatur, & uno, vel altero die post, vel certe non vltra quartum, nam di ad nonum, & ad undecimum usque produci erisim ob errores eodem capite undecimo libri tertij de diebus decretorijs proditum est: non autem usque ad quadragesimum, ut haec ipsa probat historia. Dicent ali j sortasse, in hoc aegro, de quo nunc agitur , alia exstitisse, quibus cognosti

potuit morbi longitudo, non autem, moriturum aegrotantem, ut robur virium hoc enim

morbus alioqui letalis euinci potuit & abscessus; nam splen eleuatus dicitur ipso die quarto; & quartae sectionis Aphorismo quinquagesimoprimo Hyppocrates inquit, in febribus abscessus, qui ad primam indicati nem non soluunt, longitudinem morbi signi . ficant

SEARCH

MENU NAVIGATION