Selectæ dissertationes polemicæ ad tractatum de Deo. Tomus primus quartus

발행: 1771년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

ram clavorum, O mittam manum meam In Diatus ejus , credam et Et revera ab ejusmodi obstinatione sua non recessit Τhomas, donec

die ab hinc octavo Christus iterum Discipulis apparens , illum in manus suas , & in latus suum digitos inferre iussit, ut ejus incredulitatem sanaret, Joan. 2o. v. 26. & E . Decepti ergo non fuerunt resurrectionis Christi testes. g. Noluerunt decipere. Huc ea recurrunt invicta momenta ex conditione , moribus , &n dole Apostolorum , & ςx eorum praedicationis fine ac adiunctis deprompta , quibus supra pag. 372. demoniiravianis Apostolos non fuisse de ceptores . Quae quidem eo aptius huic loco accomodata sunt , quod , ad persuadendam Christi fidem Apostoli ab initio praedicationis suae esurrectionem eius maxime , & perpetuo attulerint. Nempe resurrectio Christi ipsis fuit fundamentum praedicationis suae ac totius fidei& spei christianae. Si autem Christus non resurrexit, inquiebat S. Paulus I. Gr. I S. v. q. I . & seqq. inanis est ergo praedicatio nostra , inanii est Mes vestra . . . . . adhuc enim estis in peccatis vestris . Ergo O qui dormierunt in christo, perierunt. Si in hae vita tantum in christo sperantes sumus , miserabiliores sumus omnibus bominibus. Ergo Apostoli idcirco tot laboribus se dediderunt , tot periculis caput obiectarunt, quia ipsis persuasissima erat Christi resurrectio , atque in eiusmodi facti , quo tota eorum spes innitebatur, confirmationem , singuinem suum fuderunt.

202쪽

MYsTERII INcΑRNAT. I9s Alterum argumentum eiulmodi est i vel Christus vere surrexit a mortuis , vel eaus Discipuli , corpore eius sublato , hunc a mortuis resiurrexisse divulgarunt. Enim vero si Christus non resurrexiget, & Apostoli , corpore eius non subrepto , hunc tamen resurrexisse statim . S tanto apparatu praedicassent, id facinoris viri illi religiosi & sapientes ausi essent, quod ne quidem ab hominum impudenti cimis attentaretur ; atque ipsum sepulchrum Domini, &corpus eius penes Principes Sacerdotum , &Pharisaeos existens illos adeo turpis mendacii

manifestos fecisset , ut nemo eos audire voe

luisset. Atqui Apostoli corpus Christi non sustulerunt, ut ipsum a mortuis resurrexisse per suaderent. Nam I. cautiones, ne id eveniret,

a Principibus Sacerdotum,&Pharis eis adhibitae furtum illud impossibile effecerant. Nempe ii obsignandum curaverant magnum illud saxum advolutum ad ostium monumenti novi, Sc inpetra excisi, quo Christi corpus reconditum erat, ac sepulchrum illud militibus usque in diem tertiam , qua sese resurrecturum Christus

asseruerat, cura maxima custodiendum comis

miserant . Vide Matth. a . v. 63. & seqq. & Cap. 28. v.4. II. & seqq. Ad suffurandum itaque Christi corpus, vel adversus milites armis dimicandum , Sc praevalendum fuisset; vel custodum huiusmodi , quos Pharisaei , Sc Sace dolum Principes e sinu suoc Matth. 27. M 66. in apposuerant, vigilantia fallenda , aut corrumpenda fides; vel ad monumentum in I a P

203쪽

pe tra excisum via sibi aliqua subterranea aperienda , cuius nulla vestigia remansissent . Atqui tria haec , ut patet, perinde impossibil iaerant. Cautionibus igitur quas Pharisaei, & Principes Sacerdotum adhibuerant id effectum , ut Christi corpus a nemine potuerit e sepulchro

subripi .st. Si eiusmodi furtum aliquo modo fieri potuisset, certe non ab hominibus exterritis , periculi metuentibus , pavidis , & consternatis ratqui passione Christi ita exterriti , & consternati fuerant eius Discipuli , ut omnes relicto eo, fugerint , Matth. 26. v. s6. ut ipse Petrus , qui omnium fortissimus videbatur, ter eum nega verit , ibid. V. 33. 3 s. s I. o. & seqq. ut denique mortuo Chrilto omnes in coenaculum se receperint, ibique manserint foribus clausis , propter metum judaeorum , Joann. 2o. Vers. I9. ergo &c.

3. Denique si hoc furto sese obstrinxissent Christi Discipuli, nonne facillime illo crimine convicti fuissent λ Certe illi nec fuga , nec latebris , inquisitiones, iudicium , aut poenam subterfugerunt . Vel initio praedicationis suae , id est ipsb quinquagesimo-tertio die a morte Christi sese aperte coram Judaeis promulgaVerunt resurrectionis eius testes, atque ex hoc

praesertim prodigio ipsum a Deo constitutum Dominum , & Christum Judaeis demonitrare aggressi sunt. Exinde perpetuo , conitanter , confidenter idem testati sunt , S ut invictum fidei Christianae argumentum auditoribus subje

204쪽

MYsTERII INCARNAT. I97cerunt . Judaeorum igitur Christo adversantium referebat maxime , ut Discipuli circa resiirrectionem Christi: , quam praedicabant, doli mali convincerentur . Quare igitur id a principibus Sacerdotum , & a Pharis eis non tentatum pNumquid timendum fuit ne eiusnodi facinus. Discipulorum ita occulte , & secreto patratum Ciset, ut nullo pacto. post et detegi ρ Nonne potius. tum ipsum rei genus, tum cautiones quas Iam diximus a Judaeorum principibus adhibitas fuisse, fraudis , si qua fullset, certo Irtius, detegendae indubitatum erat indicium e Dare ergo nullam de eiusmodi negotio inquisitionem principes Sacerdotum , & Phari flai praescripsere P Nodum solvit S. Matth. cap. 28. V. I l. & seqq. h. ec scribens: αιidam de custo-ssious venerunt in civita tem , nuntiaverunt

principibus Sacerdotum omnia quae s resurgente Domino J facta fuerant. Et csngregati cum femoribus , consilio accepto , pecuniam copiosam dederunt militibus , dicentes r Dicite quia D, scipuli ejus nocte venerunt, O furati sunt eum, nobis dormientibus: O si hoc auditum fuerit a Traside , nos suadebimus ei, O securos vos fa ciemus. Ubi contradictio manifesta cum S. A gultino advertenda est. Nam , si dormiebant, , quid videre potuerunt Z Si nihil viderunt, quomodo testes sunt Θ Verum principes Sacerdotum , Pharisaei, δἰ Seniores,maror inquisitio circa Christi resurrectionem ageretur, eo amplius illud co

205쪽

latum est avide arripuerunt , obstinati non decernere , ut ea de re legibus quaereretur. Dices r. Si Christius resurrexisset a moris

tuis , resurrectio eius fuisset publica sicut de eius mors fuerat , nec solum Discipulis post resurrectionem suam apparuisset, sed omni Israeli; ergo &c. a. Auctores profani nullam Christi resurrectionis mentionem faciunt ; ergo &c. g. Repugnat Christum semetipsum resuscitasse ;ergo. 4. Apostoli apud Luc. cap. 24. S Joannis

Cap.2 o. referuntur vulnera Christi a mortuis suscitati inspexisse , & tetigis. i at quomodo Vulnera , quae Christo mortem istulerant, potuerunt post eius resurrectionem , in ipsius corpore remanere , conspici, & tangi ergo Sc. Resp. ad primum t Nego anteced. Ut f ctum aliquod certissimum sit , necesse non est illud perinde esse publicum ac mors Christi su rat i sufficit plane auctoritas plurimorum testium oculatorum , qui nec falli, nec fallere potuerunt. Et certe nonne satis publica facta est resurrectio Domini vel ex solis cautionibus , quas Judaei adhibuerunt, ne quid fraudis ea in re posset obrepere p ino autem fine Deus Chri- sum quem suscitavit νertia dis , dederit manifestum fieri non omni Populo, ut ait S. Petrus Act. Io. v.4o. & I. sed tantum testibus praeordinatis a Deo, Apostolis scilicet & Discipulis , qui manducaverunt O biberunt cum illo po quam resurrexit a mortuis; quo , inquam , si

206쪽

MYsTEMI INcARNAT. 199 ne Deus ita disposuerit , certo assignare non possumus, quia sapientissimas , & altissimas consiliorum suorum vias hic , ut de in aliis multis , noci dignatus est hominibus revelare . Id tantum novimus populum Iudaicum malitia, incredulitate , & pervicacia sua sese illa gratia indignum praebuisse , ac tum ipsi tum nobis satis esse testes resiurrectionis Christi praeordinatos a Deo fuisse eiusmodi, ut fides indubitata , S inconcussa ipsis debeatur. Ad secundum resp. auctores profanos, dum Christi , & prodigiorum eius generatim mentionem faciunt, omnia facta Evangelica , ac ipsam proinde reserrectionem Domini confirmasse. Eorum porro de Christi speciatim resurrectione silentium abutide suppletur, & compensatur tot Gentilium ad fidem Christi conversione , qui accuratius, Sc proprius rem inspexerant quam profani Historici . Ad tertium nego anteced. Posito Incarnationis Mysterio , non magis repugnat Christum semetipsum resuscitasse, id est Divinitatis Chri- si virtute corpus eius, S animam in pristinum statum reddita , & sibi invicem denuo inita Dinse, quam impossibile est alium hominem a Deo resuscitari. Verum hoc unum impraesentiarum Volumus Gentilibus , & incredulis suadere, Christum a Deo fuisse suscitatum , ac proinde doctrinam eius este veram i quod si semel illi faterentur , cito convinci postent Dominum Iesum , in una Verbi persona, naturae divi

207쪽

nae, Sc naturae humanae esse consortem , ac proinde semetipsum resuscitare potuisse'. Ad quartum , falso ponitur Evangelistas loqui de vulneribus, quae post resurrectionem Clariis eodem in statu fuerint ac quando ille in cruce pendebat. Sermonem faciunt tantum de ostensis a Chrillo manibus, pedibus, & latere , de fixura , loco clavorum ; quibus nemo non videt significari selum eiusmodi vulnerum notas , & cicatrices; ergo Scc. ARTI Culus III.

De Miraculis , quae ab Apostolis eorumque Discipulis , ac primis Fidelibus edita sunt.

MAxima , & splendidissima ab Apostolis .

& eorum Discipulis aliisque piis Religionis Christianae cultoribus patranda esse mira- lcula, praenuntiaverat, & praemiserat ipse Chri lsus Dominus Marc. i6. V. II. & 18. Signa au- item eos, qui crediderint, hae sequentur et In nomine meo daemonia ejicient: linguis loque tur novis r serpentes tollenti O si mortiferumqηid biberint, non eis nocebit: super agros manus imponent, O bene habebunt, & Joann. I 4. V. I 2. Amen , amen dico Vobis , qui credit in e , opera qua ego facto , ipse faciet , O majora horum faciet. Quod oraculum in Ap stolis completum fuisse , ex supra dictis art. I. P. III. indubitatum est . Similiter autem innumera

208쪽

mera ab Apostolorum Discipulis, a Martyribus S aliis fidelibus esse primis Ecclasiae saeculis

patrata miracula , testes sunt S. Jumnus Apol. a. num .6., & Dialog. cum Tryphone num. 88. S. Iren. lib. a. contra haereses cap. 32. Olim s . num .4. Orig. contra passim , praecipue Vero lib. I. num. a. & 46. , & lib. a. num. 8.&c. Tertuli. ad Scapulam cap. 2. & 4., ct . ologet. cap. 23. S.Cypr. ad Demetrian. & Epist. a. ad Donatum Oc. aliique illorum temporum Scriptores Ecclesiastici. Unius S. Irenaei textum

exhibere liceat. In illius Jesu Christi nomine , inquit loco citato . qui vere illius funt Discipuli , ab ipso accipientes gratiam , per Leiunt beneficia reliquorum hominum , quema modum unusquisque accepit donum ab eo. Alii enim daemones excludunt firmissime , O vere, ut

etiam saepissime credant ipsi, qui emundati sunt

a nequissimis spiyisilis, . in sint in Ecclesia. Alii autem , praescientiam habent Iuturorum , egri visiones , O dictiones propheticas . Alii autem laborantes aliqua infirmitate per manus imposiationem curant, O sanos restituunt. yam etiam quemadmodum diximus, . O mortui resurrexe runt, O perseveraverunt nobiscum annis multis . Et quid autem P 2 sn est numerum dicere gratiarum , quas per universum Mundum E

clesia a Deo accipiens, in nomine Christi Teo erucifixi sub Pontio Pilato per singulos dies in

opitulationem Gentium perficit . . . invocationibus Angelicis facit aliquid , nec incantati nibus, nec reliqua prava. curiositate i sed mu

209쪽

uoa DE ExIsTINTIA de O puis , O manifeste orationes dirigens ad Dominum qui omnia fecit, O nomen Domini nostri Vesu Christi invocans, Virtutes ad utilitatem hominum, sed non ad seductionem , per ficit. Ipsis Paganorum adversus Christianos calumniis confirmantur haec Scriptorum Ecclesiasticorum testimonia . Quare enim Christiani a Gentilibus veritati repugnantibus cipe appella ti fiunt incantatores, & incantatorum Secta e Non aliam sane ob causam , quam propter fre quentia illa , quae edebant signa, & prodigia . Videatur Celsius apud Orig. Lib. I. n. 6. &cω

Suetonius in Nerone, Luci,nus De morte Peregrini σαJam vero haec miracula non leve esse veritatis Christianae, ac proinde Incarnationis a gumentum , nemo non videt, atque illorum

pondus ex eo etiam maximis augetur, quod ea,

ut vidimus, praedixerit Christus Dominus: unde nihil mirum , si Religionis propagationem adeo iuverint, & promoverint. ARTICU Lus IV. risum esse a Deo missum eius Religionis propagatione ostenditur.

R Eligionis Christianae propagatio Christi

missionem esse divinam adeo manifeste evincit, ut mirum Videatur vi huius argumenti incredulorum pervicaciam non frangi; ea quip-

210쪽

MYsTERII INCARNAT. 2O3 quippe omnium miraculorum maximum est, praesertim si virtute miraculorum Cthristi, &Apostolorum non fuerit peracta ut increduli statuunt. Sic enim argumentari licet: Maximum sane est prodigium ope paucorum hominum simplicium , omni humano auxilio destitutorum , late per orbem , Sc velocissime propagatam fuiste Religionem sanciam , eorum qui bus annuntiabatur asse stibiis plan contrariam , SOmni genere potentissimorum hostium impugnatam ; solus enim Deus qui voluntatum humanarum quo voluerit inclinandarum habet omnipotentissimam voluntatem , tanti prodigii auctor esie potest.

Atqui i. Religio Christi late per orbem ,

Sc velocissime propagata est. Testis est S. Pa lus qui in Epistola ad Romanos aiebat cap. l. V. 8. fidem eorum annuntiari in universo Mundo r& cap. IO. v. I 8. in omnem terram exivisse sonum vocis Discipulorum Christi. O in fines ombis terrae verba eorum : & cap. I 6. V. 2s. & 26. gratias esie agendas Deo, quod Evangelium eL set in cunctis gentibus cognitum . Idem Apostolus in Epistola ad Coloss. i. v. 6. scribit: Evam

gelium in universo Mundo fructificare , O crescere sicuti in illis; & v.23. illud in universa creatura qua sub caelo est praedicari. Vide etiam

cap. 3. Apist. I. ad Τim. v. I s.

Testes sunt omnes Scriptores Ecclesiastici S. Iustinus Apologia prima, S. Irenaeus lib. I. adversus hareses cap. s. Tertullianus lib. I. ad-yersus Judaeos, & in Apologetico , Origenestum

SEARCH

MENU NAVIGATION