장음표시 사용
171쪽
sibus generalibus motuum excepti , seu quod idem est , dissimiles iis effectibus quos iisdem
in circumstantiis physicis Leges naturales producunt . Atqui eiusmodi exceptiones, eiusmodi effectus nullam contradictionem involvunt. Deus enim qui libere instituit leges naturae, potuit , eas instituendo , quas Voluerit exceptiones decernere ς potuit statuere, futurum ut illae leges ad speciales quosdam non pertinerent casus , in quibus volebat alios effectus produci . Rem explico exemplo. Leges motuum a Deo institutae exigunt, V. g. corpus aqua gravius ipsi superpositum mergi r quis negaverit Deum , cum illam legem tulit, potuisse eum excipere casum in quo S. Petrus super aquas incessit, & contra praefinire , ut in eiusmodi casu produceretur effectus et,quem in iisdem ci cum stantiis physicis leges motuum producunt, oppositus p Ergo miracula, ac proinde omnia
facta, quae in Evangelio narrantur, possibilia sunt a. Eiusmodi facta publica fuerunt. Id inductione aliqua patebit. Namque Joannem Baptistam , hominem sanctissimum , baptisma paenitentiae praedicantem , Christi Praecursorem fuisse , & ipsi testimonium reddidisse ; pariter Christum Bethleemi natum; Magos caelesti phc,
nomeno ab Oriente deductos ad eum adorandum venisse , eaque occasione infantes omnes
in Bethleem,& in omnibus finibus eius a bim tu S infra Herodis iussu fuisse occisos I anno aetatis suae duodecimo Christum , stupentibus,& sa
172쪽
MYsTERII INCARNAT. I ,sct sapientiam eius admirantibus Judaeorum Μagistris, in templo docuisse ; dum a Joanne
baptizatus est, apertos fuisse caelos , & auditam de caelo vocem dicentem : Hic est Filius meus
dilectus, in quo mihi complacui ; duodecim - Apostolis plebeiis viris, rudibus , illiteratis , quibus doctrinam siuam traderet, selectis, ipsum per tres annos praedicasse , & sese Mes fiam perhibuisse i innumera interim ab ipso edita miracula , in Civitatibus , in pagis , in domibus, in plateis , in I empto , ubique ,
coram Scribis , & Pharis eis , coram Samaritanis , coram alienigenis r filium Archisynagogi, puerum Centurionis Romani, caecum anativitate, innumerosque alios, leprosos, claudos , caecos , mutos , & morbis quibuslibet etiam desperatis affectos , ab eo sanatos fuisse; quatuor mortuos suscitatos , mare sedatum , aquam in vinum versam , paucos panes pluribus hominum millibus saturandis multiplicatos et eumdem nihilominus promoventibus Judaeis a Pontio Pilato cruci affixum t tenebras, eo mois riente super uni vetiam terram factas fuisse tSepulchrum ipsius a Principibus Sacerdotum , ct Pharis eis obsignatum & militibus traditum
fuisse custodiendum ; in eo tamen corpus eius tertia die non repertum , sicque ipsa sudaeorum cautione auctam resurrectionis eius certitudinem t Apostolos in die Pentecostes , audiente hominum multitudine ex omni natione , quae sub caelo est , variis linguis locutos , etsi nullam dididissent , ac instar magiisti sui , ejusque
173쪽
nomine , maxima patrantes miracula , Evam
gelicam fidem primum Judaeis , & deinde Gentibus usque ad extremas terras praedicasse &c. Haec, inquam, omnia facta, aliaque similia , quae in novo Testamento narrantur, manifesta fuisse , eorum natura ipsa satis ostendit, eaque tamquam publica , id est , ut nota Synagogae, magistratibus, & nationi Iudaicae in Evangelio narrari ex sola eius lectione perspicuum est ;
a. Eadem facta erant magni momenti, adeo- ut ea attendi necesse fuerit, nec sine maturo examine praevio potuerint recipi . Namque
eiusmodi factis Apostoli Judaeis suadere conabantur , O Dominum eum , O Christum a Deo factum esse,hunc Iesum, quem illi crucifixerant; fidem illi nomini esse adhibendam , nec aliud nomen esse sub Coelo datum hominibus , in quo oporteat nos Disos fieri; in quo Vaticinia omnia Prophetarum compleri, & Regnum eius non esse illud terrenum, quod cupiditatibus ducti inaniter sperabant; sed regnum spirituale in quo bona summa quidem , sed insensibilia ,& caelestia subditis conferuntur . Receptum ubique , & cupiditatibus favententi Deorum cultum Infidelibus interdicebant, eiusque loco ipsis porrigebant Religionem severam , sensi hiis, & praeiudiciis adversam , cupiditatibus inimicam dogmatum suorum sublimitate percellentem , morum sanctitate absterrentem , afflictiones , erumnas , persecutiones , cruces
cultoribus suis praedicentem , nec nisi caelestia
174쪽
bona promittentem, malis poenas in altero aevo aeternum duraturas comminantem . Haec ut
suaderect Apostoli, testes se Evangelicoruin factorum praebebant, Christum resurrexisse anfirmabant , miracula innumera edebant, saevis, simis suppliciis sese alacres offerebant .Quis autem non videat facta cum rebus tanti ponderis connexa non facile recipi debuisse , nec nisi post sufficiens examen potuisse admitti pq. Facta Evangelica referuntur ab auctoribus coaetaneis , quorum plurimi fuerunt testes oculati. Primus Evangelistarum Sanctus Matthaeus e telonio ad Apostolatum , ut ipse refert , a Christo vocatus, & unus deinceps ex eius comitibus individuis . Evangelium suum anno aerae vulgaris circiter g 9. paulo poli Christi mortem , Jeroselymis conscripsit . Marcum fulsie unum e et . Christi Disci. pulis quidam opinati sunt: sed Apostolorum dumtaxat, praesertim vero S. Petri Discipulus videtur extitisse . id quid sit, auctoris coaetanei ab Apostolis eruditi titulus ipsi denegari
non potest:sed praeterea constat Evangelium eius a S. Petro fuisse approbatum , & proinde eamdem c humano modo loquor ) auctoritatem habere, ac si a S .Petro exaratum fuisset. S. Lucas pariter coaetaneus hilloriae Christi Scriptor dicendus est . Is in locis Palestinae vicinis natus; & in ea diu versatus , sese Sancto Paulo discipulum adiunxit. Non ea qui.
dem ipse vidit, quae in Evangelio suo litteris
175쪽
consignat; sed testatur cap. I. v. a. & 3. se a secutum omnia a principio diligenter, eaque scribere qua tradiderunt qui ab initio ipsi viderunt , ct ministri fuerunt sermonis.. Cum a tem ejus Evangelium ante Apostolorum mortem exaratum fuerit, & ab omnibus Ecclesiis semper , & unanimiter receptum , dubitari non potest quin illud approbaverint Apostoli. Porro S. Joannes e Galilaea oriundus Apo- solorum Collegio sociatus , & ob accepta a Christo singularis prorsus dilectionis testimonia, dilecti Discipuli nomen adeptus , Christum ad crucem usque secutus est , primusque testis, &testis , & praeco resurrectionis eius fuit, & ad extremum usque spiritum per annos fere septuaginta assertor indefessus. Haec & alia quae
de eo, sive in Evangeliis, sive in Historia Ecclesiastica leguntur , testem gestorum Christi ipso graviorem , & locupletiorem desiderari
non posse ostendunt. Actuum Apostolorum auctor S. Lucas , plerarumque rerum , quas in hac historia commemorat , spectator fuit. Quae autem in Evangelio edisserimtur , Apostoli in suis Epistolis pro certo , di inconcusso habent, & suo testimonio confirmant .
Non doctas fabulas secuti , inquit S. Petrus
Epist. l. cap. I. V. t 6. notam fecimus vobis Domiani nostri Iesu Christi Qirtutem , oe praesentiam et sed speculatores facti illius magnitudinis . Et
S. Joan. Epist. I. cap. I. v. I. S 2. God audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspe-
176쪽
MYsTERII INCARNAT. , 69xinrus , O manus nostrae contrectaverunt de Verbo vita manifestata est , O vid mus , O testamur, O annuntiamus vobis Nec omittendum est curavisse Apostolos , ut in locum Iudae proditoris seligeretur aliquis faetorum Christi oculatus testis, qui Apostolatus officium exerceret, adeo interesse existimabant facta Evangelica idoneis testimoniis muniri. Oportet , ait super hac re S. Petrus Act. I. V. 2I. ex his viris , qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit, Oexivit inter nos Dominus dissus , incipiens a baptismate Ioannis , usque in diem qua assumptus - est a nobis, testem usurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex Istis. s. Testes factorum Evangelicorum falli non potuere . Eos enim decipi natura ea usmodi ta. ctorum plerumque non sinebat. Facta illa erant visibilia , sensibus ob ecta , manifesta, publica , circa quae error in testem oculatum non cadit. Num. v.g. decipi potuerunt Apostoli,& Discipuli circa Christi, & Praecurseris eius
praedicationem , circa miracula multiplicationum panum , circa restitutionem visus caeci naisti , circa resurrectionem Lagari, circa resu
rectionem ipsius Christi , qui vulnera sua ipsis palpanda praebuit, circa donum linguarum quo in die Pentecostes a Spiritu Sancto donati sunt, circa alia innumera , quae enarrare longius foret pInsuper, ne in eiusmodi rebus stolidε aulucinari potuisse iudicentur Vetat etiam sapien-
177쪽
r o Du ExIsTENTIAtia illa plane divina , quae in Evangelistarum , ScApostolorum scriptis elucet. Expolitum quia dem , & elegans dicendi genus non adhibent ,
nempe , ut ait Apostolus I, r. 2. V.4. non in
persuasibilibus humanae sapientia verbis . At vero quanta in doctrina quam tradunt,deprehenditur ubertas i Quanta in morum praeceptis gravitas , de sanctitas i inania in dogmatibus, &mysteriis divinis altitudo . & maiestas i quanta in faetis exponendis ingenuitas, diligentia , S perspicuitast Quantam Numinis supremi ac cultus ipsi debiti ideam ingcnerant animis, ea aetate qua in densissimis tenebris, in erroribus
turpissimis , universum genus humanum circa lReligionem versabatur i Quam sapienter tandem ad rerum quas tractant diversitatem , ad varias circumstantias , ad fines a se intensos sermonem accinnodanti Res gestas accurate , ut congruit, di simpliciter narranti ratione, exemplis, parabolis regulas morum , ubi opus 'est , confirmant, explicant , suadent . Ogae miraculis ac Prophetarum oraculis fuerunt stabilienda, ut missionis suae divinitas, S mPseria fidei, haec prodigiis Dei virtute patratis,
di testimoniis Scripturarum , prout expediebat, adductis , adstruere norunt. Ergo seu doctrinae praecellentia , seu forma dicendi attendatur, fatendum erit Evangelistarum, & Apostolorum libros summa fulgere sapientia , quae testes s ctorum Evangelicorum circa eiusmodi facta tu piter allucinari non potuisse demonstrat.
Sed si decipi potuerint Apostoli, & alii Di
178쪽
MYsrsRII INcARNAT. 171 scipuli circa miracula , quae patravit Christus , numquid ipsi sibi videri potuerunt innumera muracula edere ρ Atqui miraculorum Christi testes , Apostoli scilicet , miracula & ipsi innumera ediderunt, ut ipsi , & alii Scriptores
Novi Τestamenti auctores sunt . Per manus postolorum , inquit S. Lucas V. I 2. ,
S seqq. fiebant signa , prodigia multa in
plebe ilaut in plateas dicerent infirmos, O ponerent in lectulis ac grabatis , ut, Seniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, O liberarentur ab infirmitatibus suis. Concurrebat autem , O multitudo vicianarum civitatum Ierusalem, asserentes agro- 'tos, vexatos a spiritibus immundis; qui curabantur omnes . Et Act. I9. V. II. & Iz. Virtutes non quaslibet faciebat Deus per manum Tauli: ita ut etiam super languidos deferrentura corpore ejus sudaria, est semicinctia, oe recede- . Bant ab eis languores , O Spiritus nequam egre diebantur. Hinc S. Paulus I. Cor. a. v. . Sedimo meus , O praedicatio mea non in persuasibiatibus humana sapientiae verbis , sed in ostensione spiritus , O virtutis. II. Cor. I 2. v. I 2. Signa
a Volatus mei facta sunt super vos in omni patientia , in signis , is prodigiis , O virtut
Bus . Et Hebr.2. v. . Contestante Deo signis , portentis , O variis virtutibus , Spiri- ritus Sancti distributionibus secundum suam voluntasem. Vide etiam Luc. IO. v. II. Ioan. I 4. V. I 2. Act. capp. 2. 3. s. 6. 8. 9. IO.
179쪽
corum , nec fraudis& mendaeii insimulari potiunt , quod argumento ex eorum fortuna , conditione , moribus, genio , indole , S ONfieiis , & ex horumce factorum promulgatione, modo , circumstantiis , ac fine plane emeitur. Si enim quo genere nati factorum Eva
gelicorum te ilas , qua disciplina innutriti fuerint , inquiras r viri fuere rudes , sine litteris, piscatores , quibus proinde universi orbis deeipiendi consilium tribuere insulsium foret. Si doctrinam inspicias quam tradiderunt rnihil ea sanctius , & illibatius , nihil maiori dignum veneratione , & nihil ab omni dolo abhorrens magis.
Si ad eorum mores , & vitae rationem a tendas r terrena contemnebant , fidei propagandae, muneri suo implendo sese toti dedebant , sanctissimae Magistri sui, quam praedicabant, doctrinae vita eorum tam pulchre congruebat , ut nullum in iis vel minimum vitium redarguerint Porphyrius, Celsus, aliique Religionis Chri litanae hostes. Si modum scribendi consideres e res candide , & ingenue narrant, sine fuco sine ulla exageratione, aut dissimulatione , sine animi motu , & ostentatione . Nec Apostolorum cum Christo conversantium inscitiam , asperitatem , R in fide ipsi adhibenda tarditatem , nec eo rumdem in sese invicem iurgia , & altercationes , nec denique ipsbrum , dum Christus passus est , pusillanimitatem , R fugam tacuerunt. Omnia fidei historiae commisere , unius Veritatis ε
180쪽
MYsTERII INcΑRNAT. 273tis studiosi . In Christi osores , in principes Sacerdotum , & alios Judaeos eius necis auctores, in Iudam proditorem , in Pilatum , & Milites Romanos , in eos , a qui is ipsi contumelias , carceres , flagra , & alia supplicia passa sunt , non invehuntur, non effervescunt, nihil con- vitii proferunt , nihil querimoniarum sibi pe mittunt. Iis satis est singula nude exponere. Ipsum Christi supplicium ejusque mortem sedato animo , & simpliciter referunt: Ibi, inquiunt, crucifixerunt eum , Luc. 24. Si tandem motivtim perpendas quo ducti Evangelistae , & Apostoli facta evangelica alte stati sunt: nulla eos spe depastos , nullo temporali emolumento illectos filisse deprehendes. Quid enim Apostoli munus cruc s Christi praedicandae parere poterat, nisi labores plurimos, paupertatem, ignominias, supplicia , neces e Propter Christum , & salutem aeternam sibi a Christo promi Tam iis aerumnis , & periculis sese libenter obtulere ; atque adeo ipsis persuasia erat factorum Evangelicorum veritas , ut eam sanguinis sui effusione consignaverint. Denique si modum , tempus, & varia adiuncta promulgationis Evangelicorum factorum ab Apostolis vel eorum ivlsu editae obse vaveris , haec ea esse facile perspicies, cum quibus voluntas fallendi consistere non possit . Enimvero paucis post Christi ascensionem diebus , ipso scilicet festo Pentecostes , multit dinem Judaeorum , quae , propter factum re pente de caelo sonunt tamquam advenientis spi-
