Selectæ dissertationes polemicæ ad tractatum de Deo. Tomus primus quartus

발행: 1771년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

τitus vehementis, convenerat in domum ubi manebant Apostoli, alloquens Jeroselymis Sam ius Petrus Aet. a. v.aa. 23. & seqq. Viri Israelitae , inquit, audite haec verba: Iesum arenum , virum approbatum a Deo in vobis,

Uirtutibus , O prodigiis ,-signis , quae fecit Deus per illum in medio oestri, sicut Olos scitis r hunc demito consilio , O praescientia Dei traditum , per manus iniquorum affligentes interemissis r quem Deus suscitavit , s

lutis doloribus inferni .... hunc Iesum resusciatavit Deus , cujus omnes nos testes sumus. Audis Apostolorum principem , caeterorum nomine verba facientem , praecipua facta Evangelica ob Iudaeorum oculos , ut res ipsis compertas,

S in medio eorum factas tunc subiicientem , cum vix a morte Christi dies set. elapsi essent. Se igitur , S alios Discipulos resurrectionis Christi testes esse confidenter eo tempore perinhibuit , quo , si res falsa fuisset, facillime potuissent mendacio convinci . Quod ad alia facta , virtutesque , & prodigia Christi attinet, illa commemorat , ut res apud Iudaeos publieas ; & nemini in Iudaea non exploratas rfecit Deus, per illum in medio vestri, sicut Ovios scitis . Idem Apostolus in alio sermone Aet. Io. Vers 37. & seqq. summario factorum Evangelicorum quod exhibet , haec praemittit, auditores compellans et Vos scitis quod factum est Cerbum per universam 'udaeam . Porro ex eodem Actuum libro passim colligere est, alios quoque Apostolos iis in concertationibus quae

cum l

182쪽

MrsTERII INCARNAT. I scum Iudaeis seu in Palaestina , seu alibi commorantibus , frequentes ipsis de Christo fuerunt , de factis Evangelicis pari fiducia esse locutos . Ergo testes illorum factorum , ut Iudaeis suaderent Christum esse Messiam , facta ejusmodi promulgarunt, ac testificati sint , cum eorum recentissima adhuc esse debuit apud Judaeos memoria , diebus videlicet paucis post Christi obitum , de resurrectionem . Numquid haec cum voluntate fallendiaeonsistunt IAd haec , quae facta Apostoli sepius viva

voce in memoriam revocaverant, re oraculis Prophetarum consiona ostenderant, unus ex illis S. Matthaeus caeterorum iussu anno a morte

Christi sexto, aerae vulgaris 29. Ierosolymae litteris consignavit. Anno ab hinc circiter I 8. prodiit Evangelium 1 S. Luca in Achaiae, &Beotiae partibus conscriptum . Forte priusquam scriberet S. Lucas aut saltem paucis post ipsum annis , S. Μarcus Romae Evangelium Christi

concinnanit . Tandem anno aerae nolitae 96. Evangelium a Ioanne Ephesi exaratum est . In terea diversis temporibus, & variis in locis conscripti sunt alii Novi Tastamenti Libri , quibus

facta Evangelica supponuntur, & confirmantur. Jam vero haec advertenda sunt. I. Ab Evangelistis magna diligentia notantur circumstantiae vel minimae annorum , dierum , locorum , persenarum , principum tunc regnantium, summorum Sacerdotum &c. Id non ai solent deisceptores , nec sane possent quin statim mendacio evincerentur . a. S. Matthaeus , utpote Je-

183쪽

1 6 Da Ex IsTENTIA rosolymis scribens, sermonem adhibuit Hebraicum , seu potius Syriacum , quo tunc Judaei utebantur ; caeteri vero librorum Novi Testamenti auctores, cum aliis in regionibus scriberent, Graecam linguam usurpavere , quam populis omnibus , atque ipsius Judaeis apud Graecos , & Romanos degentibus valde usitatam fuisse constat . Voluere igitur eiusmodi scriptores hilloriam a se promulgatam posse non difficulter ab unoquoque comprobari. 3. Etsi annis a se invicem aliquo intervallo dissitis, &in diversis regionibus scripserint auctores Novi Testamenti, attamen de factis Evangelicis summe consentiunt, quod non leve est veritatis a gumentum . Certe si Matthaeus falsi convictus fuisset , eadem prorsus ac ille non ausi essent proferre Evangelistae subsequentes, aut saltem nonnisi rebus quibusdam , tu circumstantiis ad earum substantiam pertinentibus immutatis haec protulissent. Nempe fraus pro varietate circumstantiarum varias induit formas, nec iis. dem semper armis pugnat, quorum infirmitatem est experta. 4. Quantumvis inter se similes sint Evangelistae quatuor , attamen simul a se invicem nimium diversi deprehenduntur , quam ut collusionis possint accusari. Si falsa

narrassent, numquam potui sient non communicatis consiliis adeo perlaete concordare . Si communicatis consiliis colludere voluissent .

minor in eorum historiis disii militudo deprehenderetur . Itaque caeteris , quae attulimus , Apostolorum sinceritatis evidentibus argumentis ,

istud

184쪽

MYsTARII INCARNAT. 17 istud addendum est non minus manifestum , eo de fine , iis in circumstantiis , quae cum voluntate fallendi consistere nequeunt, promulgata fuisse facta Evangelica . . Unanimiter ab Evangelistis narrantur Facta Evangelica, ut modo dictum est, iisque concinunt alii librorum Nyvi Testamenti a

8. Factis Evangelicis non contradicunt alii Scriptores , immo vel infestissimi Christianae Religionis hostes , Judaei, Pagani, Mahumetani, magna e Christo edita fuisse prodigia, &miracula non insiciati sunt. Et quidem Iudaei . De coaetaneis testes sunt Evangelistae , a quibus habemus saepe Judaeos prodigia Christi admiratos esse . Hinc ipsum alii existimabant esse Eliam, alii autem Ieremiam , aut unum ex Prophetis , alii, linseque Herodes Antipas, yoannem Baptistam a mortuis suscitatum . Vide Matth. I 6. vers. I 4. Marc. 8. vers. 28. Luc.9. v. I9. Ne ipsi quidem Pharisaei negabanti a Christo miracula patrari . Conquesti sunt non semel quod die Sabbati aegros curaret: dixerunt eorum quidam in nomine Beelzebub principis daemoniorum ejici ab ipso daemonia. Sed S his querimoniis, & con- viciis maxime apparet illum manifestissima prodigia esse operatum . Tandem post resurrecti . nem Lazari Joan. I I. v. T. 49. & seqq. runt Pontifices , O Pharisaei concilium , cebant i Gid facimus , quia hic homo multa si a faciς t. Si dimittimus e m sic, omnes cre

185쪽

dent in eum . . . . Ab illo ergo die cogitaverunt, at interficerent eum .

antum ad posteriores Iudaeos, iam diximus in Thalmude , & in utroque libro Tot ibyesu , prodigia Christi adscribi virtuti ineffabilis nominis Dei, quod magicis artibus e Sancto

Sanctorum ab eo ereptum fulse comminiscuntur . Fabulam ridiculam , quam ea de re proferunt , ibidem exposuimus , atque ex ea collegimus Christi prodigiis Judaicam gentem olim supendum in modum fuisse affectam , quippe .

cum eiusmodi miracula , licet tot fabellis eorum traditiones scateant, nondum penitus apud eos obliterari potuerint. Pagani etiam fidem miraculorum Christi confirmant . Porphyrius enim , Celsus, Julianus Imperator facta Evangelica non impugnarunt et aliqua a Christo edita esse miracula non negarunt, immo fassi sunt expresse'. Sed quod maioris est ponderis , Christi sapientiam , dc opera admirati sunt ipsi Imperatores Pagani . Tiberius , cognitis ex Pilati relatione miraculis , morte, & resurrectione Christi , divinos illi honores decerni, re ad Senatum delata , postulavit . Id assirmat in Apologetico capit. Tertullianus, qui profecto , veritus ne causae noceret suae , factum eiusmodi, quod ex A chiviis Imperii comprobatu facillimum erat , Immquam tanta confidentia Senatui ipsi obi cisset , nisi illud compertum, & exploratum habuisset. Magna veneratione Christum prosecutos esse Adrianum , & Alexandrum Severum a

186쪽

MYsTERII INCARNAT. 179rum , auctor est Lampridius Scriptor paganus in Severo . Loquitur Chalcidius Commentario in Timaeum de Stella seu phaenomeno caelesti, quod Magis apparuit, & Phlegon Obmp. Chronic. L. I 3. mentionem facit stupendae illius defectionis Solis, quae tempore mortis ChriIlicontigit. His addi possunt, quae in gratiam

Christianorum dicta knt a Plinio lib. io. Epistol. Ioa. ad Traianum, a Severo Graviano Proconsule in Epist. ad Imperatorem Adrianum , ab Adriano Imperatore in Epist. ad Minutium Fundanum , a Tito Antonino Imperat

re in Epist. ad Asian. Vide Eufeb.H. E. l. . Factis Evangelicis Mahumetani quoque suffragantur. Mahumetes in Aliorano, & Mos lemi Doctores Alcorani interpretes Christum Dominum magnum Prophetam fuisse praedia

cant , & hominem a Deo missum , atque innumera ab eo patrata fuisse miracuIa confitentur , inter quae nonnulla commemorant quae 'nos non agnoscimus .

9. Facta Evangelica necessariam connexionem habent cum factis posterioribus extra omnem controversiam positis. Nempe orbem fere integrum densis Pagani simi tenebris obsitum ante Christi tempora iacuisse certissimum est. Constat pariter idola fuisse eversa , & cultum

Christianum , etsi a nulla errorum nostrorum causa ortum habere potuerit , idolatricorum rituum loco obtinuisse. Haec porro tanta rerum immutatio nonnisi a factis Evangelicis originem duxit, adeo ut planum sit nullam illius H 6 assiis

187쪽

assignari posse causam , nisi eorum veritas agnoscatur . Accedet huic argumento robur

maximum ex infra dicendis de propagatione Religionis Christianae. IO. Facta Evangelica ad nos usque transmiΩsa sunt sine ulla corruptione , & depravatione . Ad hoc enim satis est, libros Novi Testamenti , di praesertim Evangeliorum , integros , di in-

eorruptos usque ad nostram aetatem pervenisse.

Arqui argumento triplici id facile adstruitur. Primum est , librorum huiusmodi, & rei Chrisianae statum ab initio eum semper fuisse , iit illi libri a nemine corrumpi, & adulterari potuerint . Nam si adulterati , & depravati fuiΩsent, vel a Judaeis, vel a Paganis , Vel a Christianis: Sed nullum horum dici potest.

Non a Judaeis , quippe cum tot ipsis adversantia in hisce libris etiamnum contineantur. Dei de passum essent Christiani libros , quos manibus quotidie terebant, quos tamquam fidei

suae regulam summe venerabantur, ab extraneis corrumpi Istud postremum evincit pariter neque a Paganis ejusmodi depravationem inductam ; qui praeterea nullo motivo ad eam tentandam impelli potuerunt. Jam vero neque a Christianis. Namque an ab omnibus uno consensu Christianis id tentatum, an ab aliquibus tantum p Non ab omnibus communi consilio. Quomodo enim omnes Christiani consentire inter se potui sient de sacro librorum suorum texistu corrumpendo p quomodo sperassent non di-Vulgandam ejusmodi librorum toto orbe diis

188쪽

minatorum corruptionem communi tot hominum consilio peractam p quomodo eiusmodi fraude & se , & Religionem suam ludibrio

irrisioni Paganorum & Judaeorum certo exponere non dubitassent P quomodo , detecta illa fraude, potuisset Christiana Religio , quae factis Evangelicis tota innititur , propagari Z quomodo Christianis turpem hanc librorum suorum depravationem Celsus , Porphyrius , Julianus Rc. non objecissent ρ Ergo evidenti ssimum est ab omnibus simul Chri ilianis corrumpi non potuisse Novi Testamenti libros. Planum est Pariter ab uno aut paucis aliquibus Christianis id fieri nequivisse . Etenim Novi Testamenti , ac praesertim Evangeliorum libri statim atque exarati sunt, in varias orbis partes fuere deportati, & disseminati; innumera eorum eXeminplaria transcripta sunt; plures subinde in varias linguas editae versiones; illorum intelligentiae , ct meditationi praecipue incumbebant Pastores ;terebantur assidue a caeteris Christianis, & ab iis memoriter disci solebant ; legebantur quo- tidie , & explicabantur in coetibus fidelium ;maxima asservabantur cura praesertim in Ecclesiarum matricum archivis; atque ex historia Ecclesiastica compertum est, quod Zc res ipsa loquitur , Christianos tanta erga illos vener tione semper affectos fuisse, ut in iis quidquam immutari tulissent nunquam , ac vel unius litterae inter pronuntiandum mutatio de se indifferens magno crimini versa aliquando sit;

189쪽

18a Da ExisTErre IANe adulterari potuerint Novi Testamenti Iibri, illud etiam maxime obstitit quod ab Ecelesiae incunabilis extiterint haeretici, Ebionitae scilicet, Valentiniani, Carpocratiani , Gnosiici &c.li adversus Ecclesiam pugnantes, perve sa sua dogmata male intellectis scripturae locis

aditruere conabantur, & ex scripturarum auctoritate etiam revincebantur . An ergo Catholici libros sacros corrumpere ausi fuissent ρSed ab illis haereticis cum ignominia , dc dedecore illico fracti fuissent. An illud moliti fuissent haeretici λ Verum a Pastoribus Catholicis

contra fraudem aperte reclamatum fuisset, sacrilegumque erroris ausum, S temeritas repressa , quod de adversus Valentinum , &Marcionem id facinoris attentantes factum legimus . Novi igitur Τestamenti, & praesertim Evangeliorum libros corrumpi potuisse nunquam permisit eorum librorum , & rei Christianae status . Alterum incorruptae eiusmodi librorum integritatis argumentum est , citationes locorum Novi Testamenti in SS. Patrum operibus, &in variis traditionis monumentis frequentissime occurrentes , exemplaribus textus sacri, quibus hodie utimur, plane concinere ; quod a

gumentum sic proponi potesti Si libri Novi Testamenti corrumpi potuerint, vel antequam fidei illustrandae ac defendendae causa Scriptores Ecclesiastici opera edere coeperint, vel nonnisi postea et neutrum .dici potest. Non prius ; si

190쪽

NYsTERII INcARMAT. I 83& Epistolas excepere scripta ab eorum discipulis exarata . Nec etiam posterius; cum enim loca quae in eiusmodi auctorum Erysiastic .

ruin operibus leguntur , eadem in nouris librorum sacrorum exemplaribus extent, corruptionis argui non possunt exemplaria nostra , quin Scripta auctorum Ecclesiasticorum , aut supposita , aut saltem quantum ad Textus Scripturae in iis citatos corrupta statuantur. Atqui non supposita: quid enim repugnat magis quam tot eiusmodi scripta, & monumenta suppositionis insimulare , quorum propria ab immediate sequentibus , & ista rursus ab aliis nostro aevo vicinioribus laudantur , & sidem certam obtinent ρ Eadem scripta, & instrumenta adhuc absurdius dicerentur selum corrupta quantum ad loca Textus sacri in iis allata r enim vero Scriptores Ecclesiastici loca illa explicant, ex iis argumenta eruunt; atque eorum interpretationes , & ratiocinationes testimoniis eiusmodi , prout in illorum scriptis nunc leguntur , conissentaneae sunt, & accomodatae r sed si testimonia illa in eorum operibus immutata fuissent, ct corrupta , quomodo staret haec cohaerentia,S consensio λ Ergo Scriptores Ecclesiastici qui

variis Ecclesiae faeculis floruerunt, eosdem revera adhibuerunt sacrarum Scripturarum textus quos in eorum operibus legimus ; cumque eiusmodi textus frequentissime ab iis laudentur,& nostris librorum sacrorum exemplaribus consonent, consequens est libros nostros non fuisse adulteratos .

SEARCH

MENU NAVIGATION