장음표시 사용
191쪽
' Tertium argumentum ex consensione omnium exemplarium , Sc 'ersionum eruitur. Etenim
si textus i norum novi testimenti corruptus , Scvitiatus fuisset , variarent eorum exemplaria , Sc versiones, atque in rebus maximis secum invicem non constarent. Atqui quantum ad mores , ad fidem , dc ad substantiam factorum attinet , inter tot varia exemplaria seu manu scripta , seu edita textus primigenii librorum novi Testamenti , inter tot versiones. diversas &ejusmodi textum , inter varia illarum versio
mim exemplaria summam esse consensionem aD sirmant unanimiter eruditi, qui rem ejusmodi accuratissime expenderunt. Ita testatur Ricchamdus Simon in Hist. critica textus novi Testam. cap. 3 o. ita Ludovicus Capellus Critica sacrae lib. I. cap. 2. n. II. Ita etiam liquet ex immensa illa variantium lectionum sylva , quas ex innumeris propemodum Novi Testamenti codicibus manu scriptis, versionibus, ct editionibus, continuo 3O. fere annorum labore collegit Jo: Millius in suo et ovo Testamento Graeco r de quibus merito Κusterus in praefatione ad secundam huiusce operis editionem observat; plerasque Codicum MSS. lectiones variantes ita comparatas esse, ut parum , aut nihil inter eas intersit. Mid enim, quaeso, inquit, interest utrum exempli gratia scribatur , --ογῶ σc. O innumera alia hujus generis , qua longe maximum variantium lectionum numerum in hae editione
implent 3 Sane, pergit ille , si leviora illa aretiquis separaveris , mirum quam exiguus. eo
192쪽
MYsTERII INCARNAT. I 8srum reliquatur numerus, quae videantur alicujus
esse momenti , O erudito pioque lectori dubia tandi materiam praebere possint utra lectio alteri praestet. Idem advertit Daniel Whitby in silo Examine variantium lectionum Ioannis Millii in novum Testamentum, ubi ideo operam Millii tamquam inutilem , & nocivam reprehendit. Obiiciuntur aliqua, sed levioris momenti ;i. Decipi potuisse Apostolos , quippe qui rudeserant, & sine litteris; a. Non repugnare eos nobis voluisse illudere , ac forte ex collusione natam esse consensionem illam summam quae inter eos deprehenditur; 3. Perii iis autographum Historiae Evangelicae , superesse tantum exemplaria ab Amanuensibus, & librariis transcripta aut impressa , proindeque innumeros potuisse irrepere errores; 4. Celsum olim Origeni obiecisse a Christianis quibusdam textum Evangelii primigenium variis modis mutari ;s. referri a Victore Tununensi in Chronico iMessala Consule , jubente Anastasio Imperatore, Socta Evangelia tamquam ab idiotis Evὰπ listis composita , reprehensa fuisse , O emendata : quod etiam narrat Isidorus Hispal. in Chronol.6. Duodecim postremos versus S. Marci olim in melioribus manuscriptis desideratos fuisse , testibus S. Greg. Nysseno , S. Hieron. N Euthymio i pariter in pluribus Graecis Exemplaribus E vangelicis S. Joannis desiderare vel obelo confodi historiam mulieris adulterae: ac tandem deesse in plerisque codicibus Graecis , latinisque nonnullis versiculum 6. cap. s. Ep. I. sdoam
193쪽
186 Da ExisTENTIAS. Joannis , Tres funt qui testimonium dant in caelo, Pater, Verbum , O Spiritus Sanctus , hi tres unum sunt. Resp. ad singula breviter. Ad primum , & secundum , iam demonstratum est, Apostolos nec falli, nec fallere potuisse . Illud dumtaxat hic observandum superest , nempe incredulos in manifestam labi contradictionem , dum ex una parte volunt adeo rudes fuisse Apostolos , ut circa facta visibilia , S manifestissima , eorum oculis subiecta , decipi potuerint, & ex altera ponunt eos potuisse decipiendi uni versi orbis consilium suscipere , & exequi. Ad tertium , I. Nullius historiae veteris autographum habemus t ergone ideo de omnibus historiis dubitandum est λ a. Agitur hic de libro ubi primum prodiit per totum orbem dinseminato , de libro cui omni aevo addictissimi fuerunt Christiani , quem illi summe venera bantur , quem quotidie legebant , atque meditabantur , quem in suis sermonibus , & scriptis perpetuo Pastores adducebant , & explicabant ,
cuius omnes versiones , omnia exemplaria inter se quantum ad substantiam maxime conveniunt . Ergo si multi extent veterum Libri , de quorum authenticitate , etsi perierit autographum , nemo sapiens dubitaverit; summae profecto soret insaniae de integritate libri Evangeliorum dubitare , quamvis autographum eius
194쪽
Sed ut quid autographum Evangelii sibi exhiberi increduli pollulant I Num si exhiberetur , ideo tricas movere , Sc cavillare desinerent ρ Si sincere veritatem quaerant, nonne ipsis satis esse debet, certo, ostendi authentica esse quae adhibemus exemplaria ρ Certe si ipsumet exemplar autographum superesset, quibuscumque momentis probaretur , illud essieautographum non temere coniicimus , de eiulmodi probationibus eadem calliditate alte
carentur , qua de evidenti nostrorum exemplarium authenticitate vitilitigant.
Ad quartum , ipse reposivit Origenes , fideles illos quos vocabat Celsius, haud alios fuisse revera quam Haereticos , qui Christianorum titulum sibi impudenter arrogavere , neque a se quosquam cognosci evangelia corrumpere ausos, praeter Marcionitas, & Valentinianos , quorum corruptiones iam diximus a SS.Patribus fuisse graviter notatas, di confutatas. Ad quintum,Victor Tununensis refert unam voculam textus sacri iussu Anastasii Imperat
ris in Nestorianismi gratiam a quodam Episcopo mutatam fuisse , reclamantibus Catholicis. Nonne haec potius argumento sunt integritatis librorum sacrorum maxima cura servatae pAd ultimum , i. Nullum factum in dum decim postremis S. Marci versiculis exprimitur , quod ab aliis Evangelistis non fuerit relatum . Ex hiitoria Mulieris Adulterae nihil prorsus in gratiam Religionis a nobis deducitur . Dogma Sanctissimae Trinitatis aliis in locis ex-
195쪽
188 . DE ExisTENTIA primitur, quae praecludendis Arianorum effugiis magis idonea sunt quam versiculuS P. cap. s. Epist. i. S. Joannis; ergo causae Christianae parum interest eiusmodi locorum authenticitas . a. Seu amanuensium incuria , seu quocumque casu factum sit ut circa tria illa loca codices Varient, ea tamen esse authentica merito , d
facile defendi potest. Nam quantum ad duodecim ultimos sancti Marci versiculos , ii in omnibus exemplaribus , seu manustriptis, seu editis , ct in omnibus versionibus leguntur. Praeterea laudati sunt a S. Iraeneo , ab Ammonio , Eusebio, a Sancto Allianasio , ct Augustino, a Theophylaeto Scc. proindeque de eorum versuum authenticitate non est quod dubitemus . Cur autem in pluribus manu scriptis codicibus olim omissi fuerint, rationem reddit S. Hieri quod diversa atque contraria caeteris Evangelistis continere videantur r quae ratio nulla omnino est , ut ex commentariis interpretum ad hunc locum vide. re est; ergo &c. Porro historiam mulieris Adulterae , licet in pluribus Graecis exemplaribus desit, S a quibusdam Patribus omittatur, omnes tamen Stepilanici codices retinent, & plerique alii optimae notae , quos Millius viderat. Eamdem laudant Ammonius Alexandrinus Origenis M qister, Tatianus , Eusebius, SS. Athanasius, Hieronymus, Ambros. , August. Hanc habent versiones Persica , Arabica , AEthiopica, Coptica , & Vulgata Latina. Ergo tamquam au
196쪽
thentica omnino habenda est Caeterum ex Sanctorum Ambr. in . olog. 2. pro Davide cap. I.& August. lib. De Adulterinis Conjugiis cap. 7. colligere est , unde factum sit, ut in aliquibus codicibus haec historia non habeatur; nempe in iis omissa est, ne , ait S. Ambr. si quis eam
auribus accipiat otiosis, incentiquum erroris occurrat: vel , ut ait S. Augustinus, ne quis putaret peccandi impunitatem dari mulieribus . De versiculo . cap. s. Epiit. I. S. Joann. maior est dissicultas , de qua consule iam laudatum Millium in hunc locum , & Rogerium Ecclesiae Bituricensis Decanum in Disserti quam super hac re edidit ann. i i 3.Interim cum testimonium illud reperiatur in antiquissimo codice Gnaeco Britannico quem viderat Erasimus , in alio codice Graeco Montfortiano , licet recentiori manu descripto , de quo P. Le Long Biablistb. sacri Tom. I. pag. I a. col. 2. R in uno
aliquo antiquissimo Vaticanae Bibliothecae codice , in quo se illud reperiste asterit P. A melo te ; cum idem exhibeant quamplurimi manuscripti codices latini antiquissimi , & -vetus
Correctorium Sorbonicum , cuius auctor circa decimum seculum scripsit; cum in multis antiquis codicibus Graecis ad marginem suppleatur ille versiculus, & saepe eadem manu cum fere omnes manuscripti codices Graeci, a quibus ille abest, sexcentis annis minores sint, i pis fatente Simonio in Dissert. circa de Ws. Vovi Testamenti; cum Ecclesia Graeca versum hunc legat in suo Lectionario cui titulus o. Mos
197쪽
19o DE EXISTENTIA feria f. Hebdomadis 3 s. poti Pascha, & in omnibus suis Bibliis, similiterque Ecclesia Moscovitica , quantumvis Latinis inimicae; cuinque praesertim adductus ille fuerit a Tertuli. auctore Apostolicis temporibus vicino lib. co tra Praxeam cap. et s. a S. Cypr. Epist. ad Juba ianum, & lib. De unit. Ecles ab Auctore disputationis in Concit. Nicaeno habitae , inter opera S. Athanasii a Pseudo-Athanasio lib. i I. de Trinit. qui in editione Paris. anni I 627. nonus est, a S. Fulgent. lib. De Trinit. cap. . & in Lib. 'spons contra Arianos ad obiect. lo. ab Auctore Prologi in Epistolas Catholicas S. Hier nimo adscripti, ab Idalio lib. I. contra Varim dum cap. s. a quadringentis Episcopis Africanis in Sardinia exulibus in confessione Fidei oblata Hunnerico Vandalorum Regi ann. 84. apud Victorem Vitensem lib. de Persecut. Vandal.
a Vigilio Tapsensi, aliisque sexti saeculi scriptoribus, ac tandem a Cassiodoro, cuius ea de re summa est auctoritas, in Summario huius loci s versiculum hunc iuxta prudentis critices regulas reiici non posse iudicamus . Omnes v ro corruent difficultates, si attendamus versum
octavum eiusdem capitis iisdem ac T. vocibus incipere , Tres sunt qui testimonium dant , adeoque versiculi septimi, de quo agimus , sine dolo praetermittendo facile ansam amanuen- si praebuiise . Certe in Hebraicis Graecisique codicibus alia reperiuntur loca simili lapsu omissa, ut vers. 36. capitis a I. libri Iosue, qui Versus in longe pluribus exemplaribus Hebrai
198쪽
MYsTERII INCARNAT. I9 Icis deest ; quem tamen restituendum evidentibus argumentis demonstrant eruditi. . ARTICU Lus II.
Ex Resurrectione Christi speciale
REiurrectio Christi, si vere contigerit ,
evidentissimum est veritatis eius doctrinae, ac proinde Mysterii Incarnationis argumentum . Etenim tria in ea includuntur maxuma miracular nempe r. Est resurrectio, quod Ostentum caetera quaevis prodigia , omnibus f
tentibus , superat: a. Est resurrectio ipsius Prophetae cujus missio probanda erat, & quidem resurrectio effecta sine ullius alterius hominis sancti interventu r 3. Hanc sui resurrectionem eiusque diem Christus pluries conceptis verbis praedixerat. Dixit illis c Discipulis Iesus, inquit Sanctus Matthaeus cap. IT. v. 2I. & 22. Filius hominis tradendus est in manus hominum, O occident eum , O tertia die resurget. Vide
Atqui Christum resurrexisse indubitatum est i quod duplici conficio argumento . Primum sic se habet di Illud factum indubitatum est, quod plurimorum testium oculat rum , qui nec decepti , nec deceptores fuerunt ,
199쪽
runt , auctoritate comprobatur et atqui Resu
rectio Christi dcc. I. Restirrectio Christi plurimorum Testium
auctoritate comprobatur. Christus enim post Crucem , & mortem sibi irrogatam multis se vivum compluries exhibuit.Matth. 28. Marc. I 6.& Luc. 24. narratur quomodo Christus apparuerit tum mulieribus sanctis, quae cum aromatiis bus ad eius sepulchrum venerant, ut eius compus ungerent, tum Discipulis duobus in Caslestum Emmaus euntibus, tum undecim Apostolis, aliisque Discipulis qui cum illis erant congregati . S. Joannes Evangelii sui cap. 2 o. & ai. Christum Apostolis ter apparuisse commemorat.
Ex Actib. I. v. 3. Apollolis Christus praebuit seipsum τivium post passionem suam in multis argumentis , per dies quadraginta apparens eis , O loquens de Regno Dei. Testatur S. Paulus I. Cor. s. v. g. 6c seqq. quoniam Christus momtuus est quia resurrexit tertia die fecim dum Scripturas i quia visus plusquam quingentis fratribus simul: ex quibus , inquit, multi manent usque adhuc , quidam autem dormierunt . Deinde visus est Iacobo , deinde Aposto lis omnibus . Novissime autem omnium , subdit ille , tamquam abortivo visus est mihi. Plurimorum igitur oculatorum testium auctoritate resurrectio Chri lii confirmatur. 2. Illi testes non fuerunt decepti . Ii namque in ejusmodi negocio falli non potuerunt , qui ad credulitatem minime proni, non facile ,
200쪽
NYsTrRII INCARNAT. 393 nec nisi cunctis caute perpensis rem esse sibi
persuaserunt. Atqui Apostoli, di Discipuli,
scripturarum iuxta quas Christus a mortuis suscitandus erat adhuc neseii Ioan. 2o. V.9. non facile , nec nisi cunctis caute perpensis Christum resurrexisse sibi persuaserunt. Ne ipsae quidem Mulieres sanctae ad fidem resurrectionis suscipiendam plus aequo sese ostenderunt proclives; & ex Evangelio c Joan. 2O. v. II. apparet praeter earum expectationem id prodigii evenisse . inoad Apostolos autem , dum
regressae a monumento mulieres nuntiaterunt haec omnia , quae ipsis viderant , illis undecim , O caeteris omnibus , S. Luca teste cap. 24. V.9.& Ii. visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista , O non crediderunt illis Apostoli. Neque etiam ut Apostoli hoc sibi miraculum persuaderent, satis iis fuit Marc. I 6. V. I 2. S i 3. testimonium Discipulorum , quibus in
Castellum Emmaus euntibus Christus sese m nifestaverat. Ad eorum frangendam incredulitatem necesse fuit, ut Christus ipse ante eorum oculos se sisteret , ut eis , Luc. 24. V. 39- ma nus suas, & pedes confixos ostenderet, ut s
se iisdem palpandum exhiberet, ut postremo cum illis manducaret , & biberet, v. l. & Αἶ.
Atque adeo oppositum credulae temeritati affectum , & animum gerebant, ut Thomas , qui tunc aberat, cum Christus caeteris sese ostende rat, redux deinde noluerit uniformi Apollol rum testificationi credere . videro , i
