장음표시 사용
211쪽
tum homilia 4. in Ezechielem , tum lib. I. contatra Celsum . S. Clemens Alexandrinus lib. s. Stromatum , Arnobius lib. 2. Sc. Testes sunt ipsimet auctores pagani: Seneca Christianos Judaeorum nomine designans, quod Scriptoribus profanis tunc temporis non infrequens est , eo quod Christiani ex Judaeis ectent orti , sic habet apud S. Augustinum lib.6. de Civit. Dei cap. It Sceleratio a gentis consuetudo usque eo invaluit, ut per omnes jam terras recepta sit ;ωicti mi toribus leges dederunt i quae verba Rutilius Nomentiantis , Itinerarii lib. i. sua fecit. Tacitus Annalium lib. I s. cap. 4. immensae multitudinis Christianorum , qui in persecuintione Neronis, variis suppliciis affecti mortem subierunt, mentionem facit . Plinius Junior in celebri Epistola quam dum Pontum ac Bithiniam regeret versus ananum Io . ad Traianum Imperatorem de Christianis misit, non modo innocentiae Christianorum fideiussior est locuples , sed & eorum multitudinis , & diffusionis. Ait enim illam Religionem , quam superstitionem vocat , in Urbibus ac in vicis apud cuiuslibet aetatis , conditionis ac sexus per nas obtinere.
Dion Lib. 3 . loquens de Christianis sub nomine Iudaeorum , Est etiam , inquit, apud mmanos genus istud imminutum quidem sepe ni
mero , adeo tamen auctum , ut Pim legum per miserit .
. Atque haec quidem spectant priora saecula ante Imperium Constantini elapsa. od si saecul
212쪽
culorum subsecutorum rationem habeas, nonne mirum nationes barbaras a quibus imperium
Romanum destruetum est, Christori subdidis se λ haeresim Arianam , & si dogma rationi penitus impervium impugnaret, etsi omni Imperatorum auctoritate fulciretur, nunquam praevalere potuisse λ per ipsum decimum saeculum plures Nationes Christo fuisse partas, atque etiamnum ad Indias seu Orientales , seu Occidentales ab Ecclesia Catholica tot mitti Evangelii praecones qui iuxta praescriptum Christi illarum religionum incolas ad eius fidem convertant P denique Religionem Christianam quae perpetuo , S undequaque impugnatur , semper firmam , stabilem sine ulla sui mutatione per
2. Ope quorumdam hominum simplicium omni auxilio humano destitutorum Christiana Religio sic propagata est . Apostoli enim , ut constat non modo ex Historia Evangelica , sed etiam ex omnium consensiu , erant viri simplices , plebeii , illiterati . Media humana quibus homines seducuntur, vel sunt promissiones de honoribus , R divitiis concedendis , vel minae de hujusmodi bonis auferendis. Haec media ab Apostolis adhiberi non potuerunt, quippe qui ad gentes verbo Dei subigendas mi ili fuerant pauperes , neque aurum , neque argentum
possidentes , viri privati , sine auictoritate , Vexationibus, ac insectationibus obnoxii, quorum arma patientia, crux Christi, Verbum Dei, l
213쪽
eo6 DE ExlsTENTIA 3. Religio Christi eorum quibus annuntiabatur affectibus erat contraria . Hi enim vel erant Judaei, vel Pagani. Judaei verum quidem agnoscebant Deum , sed cupiditatibus , & affectubus terrenis plerique irretiti divina sacrorum vatum Oracula carnali sensu interpretabantur, atque ideam Messiae longe diversam ab ea,quam Christus exhibeat, sibi efformabant. Denique ceremoniis legis suae plus aequo addicti , dignos morte iudicabant quotquot eas abolendas esse sentiebant. Pagani vero de quibus praesertim hic agitur , extincto in se sensim rationis lumine in caecitatem mentis & eorruptionem summam inciderant. Astris, fluminibus, bestiis , animalibus vili ssimis , plantis, manuum suarum operibus , ipsis morbis, & calamitatibus quibus homines affiguntur, ipsi amori impudico honores divinos exhibebant. In honorem V e neris telebrabantur proiectae libidines , Diis homines immolabantur , vel nobilissimae nati nes eiusmodi abominationibus erant addictae, tantisque in tenebris, ac corruptione miseri
mortales tunc temporis erant demersi, ut ma
ximi Philosophi, Socrates , Plato &c. unicum , summum Deum quem agnoscebant, non ausi sint populo colandum proponere , ne se irrisioni ac periculo mortis exponerent. Haec ex historia certissima sunt. Itaque suadendum erat Judaeis virum nomine Jesum , pauperem , multis modis exagitatum, opprobriis saturatum , cruci tandem aim
214쪽
MYsTgRII INCARNAT . 2 7xum , hunc esse Messiam quem expectabant; eorumque legis ceremonias tandem abolendas . Non ergo admirari subit quod tot Iudaei terrena appetentes Christo non crediderint; sed ad illud potius , si Christus miracula , ut increduli v lunt, non patrasset, maxime obstupendum , quod Judaeorum maga, multitudo Christi fidem susceperit, eique ut vero suo Messiae regi spirituali adhaeserit. Gentilibus porro persuadendum erat eos Omnes Deos quos colebant , quique cultorum suorum cupiditatibus favebant , esse rejicie dos , omnia sacrificia , omnes superstitiones ab ipsis adhibitas debere deleri ; elusinodi numinum loco non modo adorandum esse in spiritu ,& veritate supremum Deum, criminum vindicem , sed & Jesum Christum hominem-Deum a Judaeis crucifixum; huius fidem tenendam ἔLegi ipsius obtempdirandum et exemplis adhaerendum ; refraenandas proinde cupiditates &c. Religio igitur Christiana , cum ab Apostolis , α eorum Discipulis promulgata est , eorum quibus annuntiabatur affectibus summe repugnabat .
. omni genere hostium impugnabatur . Nam ut Religio Christi stabiliretur , vincendi fuere adversiarii, quos in Religionem suscitabant praejudicia , & cupiditates quibus adve sabatur. Vincenda fuit Philosophorum facundia atque subtilitas religionem sitam pro virili defendentium , ac Christianam fidem summo conatu aggredientium , vincenda fuit Impera
215쪽
torum religionem paganam legibus confirman tium , & in Christianos tyrannice desaevientium ipsamet suprema auctoritas; haec , inquam , vincenda fuere crucis Christi, & verbi Dei virtute , patientia in tribulationibus , &suppliciis, ac sanguinis sui effusione. Superan dum fuit , & aliud hostium genus Religioni magis adhuc resermidandum , haeresis nempe , &schisma perpetuo pullulans, atque auctoritate tota Imperatorum aliquando suffultum . Denique Religio debuit integra permanere , etsi maior eam profitentium pars mores sequeretur perversos , etsi maxima extiterint scandala , ut a Christo praedictum fuerat ; etsi , quod ad doctrinam fidei , ct morum attinet , nunquam sese tempori accomodare voluerit Ecclesia, nec suis definitionibus quidquam detrhai permiserit, ut suae securitati consuleret. Ergo Religio Christiana . nisi fulisset opus divinum , neque hocce modo propagari ; neque hactenus illibata liare potuisset.
216쪽
l. I. De Nestorii persona , Patria, praeceptorious, ac moribus. EsTORIus Germanicia Syriae oppidulo oriundus, Monasticam vitam in Laura S. Fuprepit, pro pe Antiochiam, professius est et quo in genere vitae socios habuit Joannem di Theodoretum . Antiochena: deinde Eeesesiae Presbyter factus ; mortuo Sisinnio Constantinopolitano Episcopo , cum Clerus divisus esset in partes , di alii Proclum , alii Philippum Presbyterum ad illius regimen Ecolesiae promovere studiis omnibus conarentur, Theodosius Imperator ex Antio. clienae civitatis Presbyterio Nestorium evoca vit, virum eloquentiae doctrinaeque opinione celebrem . Ipsum Pauli Samosatent nepotem A VO-
217쪽
x DE HAEREs Ivocat suidas , non quod eodem genere OrIundus esset, sed ob consanguinitatem doctrinae. Praeceptorem habuit Theodorum Mopsuestenum , a quo de Incarnatione Verbi male sentire didicit. Sanctitatis speciem affectabat, cui fidem conciliabant pallor vultus maciesque corporis , indices abi inentiae , cogitabunda frontis gravitas , S modeita qua dam tristitia, pulla vellis, solitudinis de libro rum amor. Constantinopolim advenit Tauro& Felice Coss. anno Christi 427. ibique ordinatus est 4. Idus Aprilis . Statim post inaugurationem suam , cum orationem ad Impera torem haberet, in eas voces erupit: Tribue mihi , Imperator , terram Haereticis purga
tam , O ego tibi eaelum tribuam . Tu mihi in profligandis Haereticis subveni: ego tibi in profligandis Persis subveniam. Quibus vo-eibus , inquit Socrates , visus est non tam Zelum Fidei, quam animi intempestivam audaciam , & inanis gloriae cupiditatem prodidit- se. Arianos, Macedonianos , Quartodeci. manos insectatus est, omnibusque haeresibus hellum indixit, ut uni suae haeresi aditum patefaceret, inquit Vincentius Lirinensis . A ctor fuit Theodofio ferendae adversus omnes Haereticos Legis, ad Florentium Praesectum Praetorio directae. Cum Arianorum Templum demoliendum curaret, ipteque faces prae irae impotentia in tectum iniecisset, ignis vicinas aedes corripuit, incendiique periculum creavit
Urbi Regiae. Unde commotu3 populus ipsi in-
218쪽
NEsTOR IANA. 3cendiarii nomen indidit. Lege Theodoretum in Epistola ad Sporadium, Socratem lib.7.c. 29. Evagrium. lib. I. c. a. & Liberatum Diaconum in Breviam c. Hanc primum famae suae maculam aspersit Nestorius , quod Pelagianos foverit, ut colligitur ex Epistola Caelestini Romani Pontificis ad ipsum data, qua Nestorii Epistolae in gratiam Pelagianorum Constantinopoli degentium ad se scriptae respondit.
3. II. De erroribus 2 estorii, O ipsitus
I Pso suae Ordinationis anno primo , Nesto.
rius novam haeresim molitus est, ut ex Lucentii Chronico Liberatus refert. Huius Palmares errores duo. Primus , Hominem in utero Virginis formatum alium esse ab unis genito Dei Verbo, dc Incarnationem esse meram inhabitationem Dei Verbi in homine velut in suo Templo , adeoque Deum non esse natum , passum & mortuum ; nec Christum esse Deum , sed Templum dumtaxat Dei. Alter ejus error erat, quod B. Virginem Mariam θεοτοκον Deiparam , asse negaret et , ac αν dicendam Potius aisereret. Id constat ex Nestorii Sermo
nibus. Epistolis, Anathematismis, quos S.CPrilli Capitulis opposuiti ex Anathematismisia libris ipsius S.Cyrilli adversus Nestorium. A a eae
219쪽
catore , Theodoreto lib. . Haereticarum Fabularum , socrate , Evagrio, Liberato, Cas sano, Vincentio Lirinensi, S. Leone , Fa- eundo Hermianensi, Leontio in libro de Se-
Blasphemiarum praecones adhibuit Dor theum quemdam Episcopum , & Anallasium
Presbyterum , qui anathema in eos, qui Betitissimam Virginem Mariam Deiparam dicerent, in Ecclesia sedente ac probante Nestorio, impudenti is me inclamaverunt, ut referunt S. Cyrillus in Epistola ad Acacrum Beroensem, Socrates, Evagrius , Liberatus locis laudatis . omnibus ad impias voces cohorrescentibus , simplex quidam Monachus palam contradixit, ct Anastasium velut haereticum ab Ecclesiae ingressia arcere conatus
est. Sed Vir Sanctus Nestorii oppressus potentia , flagris publice caesus eli, Ac missus
in exilium , ut testantur M achi Constantinopolitani in Supplicatione Imperatori oblata, quae extat 1. p. Concit. Ephes. c. 3o. Mox a Synaxibus abstinere coeperunt Monachi , Senatusque S populi Constantinopolitani maxima pars, ne se Nestorii communione pol. uerent , ut telatur S. Cyrillus in Epistola ad Caelestinum I. quae extat I p. Concit Ephes.
Non multo post , Ne floris nenriae haereseos venenum in Concionibus spargente, Eusebius cauisarum Patronus , eximium anim sae
220쪽
sar in defendenda Fide fortitudinis specimen dedit , Contestatione in Nestorium publice proposita , tamquam impia Pauli Samosateni
dogmata renovantem , quae e X tat I. p. Concilii Ephesini, cap. 33. Tunc oc Presbyteri in Ecclesia quae Irene Maritima dicebatur, Concionibus dogma haereticum arguere coeaperunt , sed frendentis Episcopi minis N auoctoritate silere iussi. Unde accidit, ut populus usitatam Fidei praedicationem requirens publice inclamaret et Imperatorem babemus , EpiIcopum non habemus. Id referunt Basilius S Monachi in Supplicatione , quae extat I. p. Concilii Ephesini, cap. 3 o.
Anno Christi as. Proclus qui a Sisinnio
Cyzicenorum Episcopus ordinatus fuerat, iam aximo omnium ordinum coetu , admirabilem pro Virgine Deipara orationem habuit contra Nestorium , die 29. Martii. Cui continuo contradixit Nestorius extemporali oratione , & tribus exinde Sermonibus. Interim , quo latius spargeret haeresim . primum suum de Incarnatione Tractatum . aliasque Homilias . in AEgyptum misit per si dos homines et ex quo necessitas imposita est S. Cyrillo, ut obviam iret malo . scribendi Epist. ad Monachos . ut testatur ipse ad C. testinum Papam scribens. Extat I. p. COncilii Ephesint , c. a. Haec Epistola Nestorii exacerbavit animum, & Photium quemdam ipsi respondere iussit. Accusatores praeterea
