장음표시 사용
251쪽
6 DE HAERESI illo non exegii set . iisque intactis eum ip
rediisset in concordiam . Alii vero', inter quos etiam Valerianus Iconii, di Acacius
uelitenus Episcopi, displicebat, quod Cy'rillus duarum confessionem naturarum ab Orientalibus suscepisset, quod Nestorius dixerat S docuerat. Eo usque enim invaluerat opinio , seu potius error popularis, annitentibus Nestorianae factionis hominibus, ut qui duas naturas fateretur , Nellorianus 3 qui unam , Cyrillianus haberetur. De his Liberatus cap. 8. Breviarii. Hinc in Orientalium, S sui ipsius , ac initae pacis defensionem Varias Epistolas scribere S.Cyrillus coactus est , scilicet ad Valerianum Iconiensem , Acacium Melite num , de Eulogium Presbyterum Alexandrinum in Aula agentem. Erant enim
N Constantinopoli qui nimiae oeconomiae , vel etiam ignaviae, S levitatis Cyrillum in. simularent. De his idem Liberatus cap. 9. Quin etiam Viris Sanctissimis ea de S.Cyrillo adhaesit opinio, ut S. Isidoro Pelusiotae . qui ita ad ipsum scribebat Fpiit. 3aq Te oportet,
Vir Admirande , firmum atque constantem semper manere , sic nempe ut nec metu caelestia prodas, nec tecum ipse pug nare Sidearis. Nam si ea quae nanc abs te scripta sunt, eum superioribus perpendas , aut adulationis obnoxius esse videberis , aut levitatis minister: ut qui inani gloria succumbas . non aulcm magnorumae sanctorum Pugilum certamina imiteris , qui per omnem vita sua cursum in extera regione' Pre.
252쪽
NESTOR, IANA. 37 premi ae vexari potius sibi ferendum duxerunt, quam ut perversam ac falsam sententiam viet
Nullum ex pace inter S.Cyrillum & Oriem tales inita commodum reportarunt Helladius, Himerius, Eutherius , S Dorotheus Neitoriani Episcopi, qui una cum Auctore Sectae depositi fuerant et neque ulla eorum in conoditionibus pacis facta mentio est , quamvis , quae decreta fuerant contra ipsos, abrogari postulassent Orientales , ubi primum de pace Ecclesiarum agi coepit. id conflat ex Epusiola S. Cyri lii ad Donatum . Com posita pace, S Cyrillus ι Joannes Antiochenus faustum negotii exitum ad Sixtum Pontificem Maximum retulerunt, cuius Apostolicum si. num tam auspicati nuntii acceptio laetitia inberedibili perfudit , quam datis ad Cyrillum Litteris testatus eii. Gratulatus eli etiam per Litteras Ioanni Antiocheno . Extant illae 3.p. Conc. Ephes. cap. I. dc qa.
mi Nestorianam Haeresim scriptis
impugnarunt vel defenderunt ρI. π Nter Nestorianae Haereseos Impugnato I res primus occurrit S. Proclus ex Constantinopolitano Presbytero Cyeticenus Episcopus. Is praesente, ut diximus , Ne itorio, eius errores ac blasphemias coarguit S confutavit
253쪽
as DK HAEREst praeclara illa Homilia , In Deiparam , habita
in Fello Annuntiationis B. Virginis anno Chri sti r9. Idem scripsit celebrem ad Armenos de incarnatione Epistolam , qua Theodori Mops uellent , adeoque S Nestorii dogmata egregie refellit. Scriptionis ea fuit occasio, quod Diodori Tariensis , & Theodori Mopsuelleni libris, aut Collectaneis, quae Nestorianis consona erant dogmatibus, per Armeniam sparsis , Nestorianorum arte Acacius
Melitenus, & Rabulas Edessenus Episcopi,
Armenos datis litteris monuerant, de cavendo Nestorianae Haereseos veneno , quod sibi Theodori libris erat propinatum. Illi coacta Synodo , Presbyteros duos Leontium Abe-- reum Constantinopolim ad Proclum misere , eum Libellis , S Theodori Volumine , doceri expetentes quae doctrina melior . Theodori , an Acacii, atque Rabulae. Proclus rediligenter examinata, Tomum, seu Epistolam illam de Incarnatione ad Armenos misit, quam etiam direxit ad Ioannem Antiochenum , a quo probata est . Scripsit autem Theodosio XV. & Valentiano IV. Coss. vel post ipsorum Consulatum , ut corrigendam Putat notam temporis vulgatis editionibus appositam P. Garnerius S. I. in notis ad Libse
II. Maxima pars fuit Ecclesiasticae de haeresi Neitoriana victoriae S. Cyrillus Alexandrinus Episcopus, quia ipsam Epistolis, Ana
thematuruis, Homitiis, di libris quinque com
254쪽
NEsTORIANA. 39 tradictionum adversius Nestorii b asphemias ,
quos ante Concilium Ephesinum conscripsit, anno q3 I. impugnavit. III. Partes etiam suas hac in pugna pro Fidei defensione fortiter obiit Marius Mercator , qui & Nestorii Capitula scripto conasutavit, & luculentam de XII. eius Anathematisino Dissertationem seorsim edidit, &Epistolam de collatione errorum ipsius cum dogmatibus Pauli Samosatent. Nestorii etiam sermones , & alia plurima Nestorianam caus- , fam spectantia monumenta latine vertit , de ad posteros transmisit , quae Ioannes Garnerius Societatis Iesu Theologus edidit , Notisque ac Dissertationibus illustravit. IV. Joannes Cassianus operam quoque navavit suam in debellanda Nestorii haeresi . Rogante enim S. Leone Romanae Ecclasiae Adichidiacono , quo Caelestinus Pontifex in regenda Ecclesia praecipuo Administro uteba. tur, adversus tres Nestorii Tractatus eximium Opus de Incarnatione Christi composuit, in
septem distributum libros, quos ipsi Leonidedicavit.
V. Claruit etiam in hac acie Theodotiis Ancyranus Episcopus, qui Concilio Ephesino interfuit, ibique orationem habuit adversus Nestorium . Sed N singulari libro istum con .futavit Haeresiarcam, ex suo ut ait , ingenio , sed partim ex Sacra Scriptura, partim ex Fide a Sanctis Patrιbus Vicas conis
gregatis exposita. Hunc librum Latio dona-
255쪽
vit , ac Notis illuliravit Combe fistus. VI. In hac etiam adversus Neliorianos P, laestra desudavit Leontius Bygantinus , cuius librum habemus insignem sic inscriptum t De Nestorianorum impietate secreto tradita prin- cimo , oe de erus Parentibus triumphus: ex quo discimus impiae factionis mysteria . Quod stilicet cum Sanctos Ecclesiae Doctores non reciperent , se non recipere Theodorum , neque Diodorum primos impietatis suae magiitros simulabant. Quod magnifice laudabant Synodum Chalcedonensem , licet illam animo reiicerent. Quod ad suos Auctores ligendos hortarentur ἐκ si quis laudaret alios Patres ipsi reponerenti Boni sunt isti Patres
non tamen meliores quam nostrates . Si vero simplex ille rogaret nomina, Lege prius , inquiebant , tunc cognosces , quales
quanti sint, quorum miser ne nomina quidem didicisti . Libris alia munera & promissa ipsos addi.
diise refert, ut incautum quemque in suas par tes traherent; pollicitas opem Aulae,primum gradum in Magistratibus; eruditorum quos hisbebant convictum ; nec prius illum cui virus affare suum conabantur, dimisi te, quam succumberet, sive inscitiae, sive indigentiae, sive aliis , quaecumque illaqueare solent eos , qui non omni custodia cor ilium custodiunt. Jam vero postquam captum tenebant, & suis obsequiis obnoxium, si Monachus esset, vitae
Monasticae fallidium injecisse, cujus irrisores
256쪽
Nsset ORIANA. 4rerant & obtrectatores , ita ut ne nomen qui d em Monachorum aequo animo pati possent . Η orto bantur itaque ad mutandum habitum, quod esset ad studium virtutis Politicae , ideli , quae in civitate versatur, impedimentum, seque eum in Clericorum ordinem cooptaturos spondebant. Si autem saecularis esset ipsi accomodata munera, ct auxilium factionis pollicebantur. Refert deinde Leontius, ipsos cum viderent quotidie apud fideles iustum odium contra impia dogmata , Auctoremque dogmatum augeri , ne Praesidis sui premerem tur invidia , noluisse nomine sui Auctoris apapellari , sed dixisse; Valeat Vestorius . Atque ut Manichaei in Electos, ct Indifferentes,
sic ipses in cultores, S damnatores Nellorii divises fuisse . Refert denique, quod cum ex fidelibus non nemo coactus esset ab ipsis ut
eorum communionem foveret, ac Ecclesiae
clero nihilominus adscriberetur , ubi eum inde animadverterunt pigriorem factum , his verbis ipsi animos addidisse : Bid moeres, si Ecclesia tamquam pratorio uteris, O clero tamquam exercitu, er fidem nostram habes , O communionem nobiseum amplecteris Ille autem cum fieri non posse diceret, ut cum Ecclesia & cum ipsis communionem sacrorum
mysteriorum haberet, ipsi responderunt ut refert Leontius et J 'n oportet te moleste
ferre hane oeconomiam. Panis enim in typum corporis christi propositus non plus benedictionis participavit, quam panis qui in foro
257쪽
4r DE HAERESI. ven itur, GP quam panes quos Philometria nitae offerunt in nomine Mariae . En fontem ex quo primum prodiit Sacramentariorum
error , Eucharistiam nihil aliud esse quam typum seu figuram Corporis Christi blasphemantium.
Quamquam Nestoriani illi, quorum dog- .mata, mores , fraudesque detegit Leontius, a Nestorio magistro suo in dogmate de Eu-' charistia degeneres fuerunt. Nam realem s Corporis Chri tu in Eucharistia praesentiam Nestorius cum tota Ecclesia professus est , quod maxime probant ea quae habet sermo- nibus a. 8. & 9. Carnem scilicet Christi ait a nobis manducari, non tamen modo quo cibus invisibilis mentium Divinitas. Interrogabat enim , cum dictum illud Christi exponeret , mi manducat me, O ipse vivet propter me,
utrum Divinitatem manducemus , an carnem , ut ostenderet naturas per Incarnationem non esse confusas, aut conversas, quandoquidem una manducatur, nempe caro, alis tera non manducatur , nimirum Divinitas.
Sumit ergo quasi rem concessam , Carnenta, Christi a nobis manducari ad Sacram mensam e alioquin stulte collegisset, naturas in Christo per Incarnationem confusas mini- Caro Christi, non Divinitas manducetur . In promptu enim
fuisset responsio , utramque ore solo mentis , neutram ore carnis manducari . Praeterea Nestorium de reali Corporis Christi in
258쪽
Eucharistia praetentia cum S.Cyrillo , & cum Eeclesia Catholica sensisse , inde patet, quod
nusquam ipsum de contrario dogmate coarguerit S. Cyrillus : immo ex manducatione Carnis Christi, di vi illius vivificatrice quam in nos exerit, cum eius participatione in Eu charistia fruimur , argumentum passim desumpserit contra Nestorium . Haec notare operae pretium fuit, ut Nestorianos , qui Leontii tempore grassabantur , id est , sexto saeculo cadente , a Nestorii doctrina circa Eucharisiam degenerasse nemo dubitet. Leontio au. tem eo maior fides adhibenda est in his quae de Neilorianis sui temporis scribit, quod ado. descens ab ipsis deceptus sit ac in partes abductus , ac postea divino affulgente lumine , Veritatem agnoverit , & amplexus sit, ut ipse testatur. VII. Haeresim vero Nestorianam , praeter
Nestorium ipsum, qui eam Epistolis, Anathemati sinis, Sermonibus aliisque Tractatibus vindicavit, propugnavit acriter Eutherius Tyanensis Episcopus . Is ad Eustathium Parnassi Episcopum direxit Opus in Sermones viginti diitributum, quos alii S. Athanasio, alii Maximo Martyri, alii ignoto alicui tribuendos putarunt , Eutherio vero asserit P. Garnerius S. l. testimonio Marii Marcatoris, qui horum Fragmentum sub nomine Eu. therii Nestorianae partis Episcopi descripsit . Nestorianam Haeresim Scriptis etiam suis sustentarunt Andreas Samosatensis , de Theo
259쪽
doretiis Cyri Episcopus , qui adversus XII. Anathematismos S. Cyrilli, quibus illa confodiebatur , scripserunt, quasi Apollinaris , Ariique haeresim continerent. De I heodo-reto scripsit Agobardus Lugdunensis Archiepiscopus contra Felicem Urgelitanum: Inventum medium locum inter 2 estorium Haerelictis , Orillum catholicum , unde pugnans pro veritate, ageret contra veritatem. Nestorii quoque caussam iuvit Theodoretus in Pentalogio , id est, in quinque Libris adversus S. Cyrillum , & Synodum Ephesinam editis poli Anathematismos , quorum fragmenta quaedam latinitate donavit Marius
Mercatoris. q. X. De Imperatorum Edictis in Vesto rium , σ Vestorianos . ECclesiarum pace composita, Religiosissimus imperator Theodosius lege lata, ct uirecta ad Leontium P. P anno q3s. Nestorii Sectatoribus publicam infamiae notam inussit, edicens ut Simoniani , non Christiani vocarentur et quo modo Arianos Porphyrianos appellari sanxerat Constantinus . Vetuit etiam lectionem Librorum Nellorii, eosque und equaque conquisitos ultricibus fammis devoveri iussit. Extat exemplar Sacrae
legis p. Concilii Ephesini, cap. s. o di in
260쪽
NasTORIANA. AsCodiee Theodosiano de Haereticis L. vltima Cum vero Nestorius e suo te cesti Monasterii Eupreprii prope Antiochiam , turbare non adesineret, atque haeresim propugnare , Joan- nes Antiochenus conversa vetere erga ipium amicitia in iustam pacis fideique ultionem, ab Imperatore Obtinuit, ut in exilitim in Oasim deportaretur . Datum eii deportationis
edictum initio anni q3s Subinde propter
Barbarorum incursiones habitationem mutare coactus , variis miseriis impietatis suae paenas luit, quarum hiltoriam ex ipsius epistolis refert Evagrius . Tandem exesa vermibus lingua , quae in Christum , & Deiparam Vidi ginem Mariam tam horrendas evomuerat blasphemias, ex hac vita ad graviora , &1empiterna supplicia migravit. Lege Evagrium libar. Historiae Ecclesiasticae c. 7. Qui tamen errat graviter , cum scribit cap. 8. Maximianum Episcopatum Conitantinop
