Selectæ dissertationes polemicæ ad tractatum de Deo. Tomus primus quartus

발행: 1771년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

66 Da HAERESI Sie Tertullianus lib. de PraescriptIonibus,

eap. I 3. ,, Regula autem eii Fidei, ut iams, tunc quid credamus profiteamur ; illa sciais licet, qua creditur Unum omnino Deum ,, esse, nec alium praeter mundi Condito. a, rem , qui universa de nihilo produxerit , ,, per Verbum suum primo omnium emis- is sum . Id Verbum Filium eius appellatum , ,, in nomine Dei varie visum Patriarchis .in ,, Prophetis semper auditum : Postremo de- ,, latum ex Spiritu Dei Patris & virtute in se Virginem Mariam , carnem factum in v. ,, tero eius, & ex ea natum hominem , &is esse Iesum Christum . is Et lib. de Carne Christi , cap. 17. is Ante omnia inquit

a, commendanda erit ratio quae praefuit , ut , , Dei Filius de Virgine nasceretur . Sic Lactantius lib. 4. Dimnarum Institutionum , cap. 12. is Descendens itaque de caelo

,, c inquit Sanctus ille Spiritus Dei, San.

,, cta in Virginem cuius utero se insinuaret, ,, elegit. At illa divino Spiritu haulto reple- ,, ta concepit, S sine ullo attactu viri, re- ,, pente Virginalis uterus intumuit . Sie S. Athanasius Oratione 4. contra Aria

nos : Itaque divina Scripturae scopus iste est , O formula propria , ut duplicem agnoscamus in ea de Salvatore loquendi rationem r 2 Umirum tum Filium fuisse semper oe esse Deum ;qui sit Verbum edi splendor ac sapientia Pa. tris o tum postea propter nos eumdem illum assumpta carne de Virgine Dei genitrice Ma.

282쪽

ria, hominem esse factum. sie S.Cyrillus Hierosis lymitanus Catechesi 4. Crede hunc unigenitum Dei Filium , propter peccata nostra e caelo in terram descendisse,

O assumpsisse iisdem nobi1 cum Jubjectam asse.

ctionibus bumanitatem , O ex Sancta Virgine ae Spiritu sancto esse genitum . Sic S. Basilius Homilia a s. de bimans schristi generatione , B. Virginem θεοτοκον appellat. sic S. Gregorius Nagian genus Epistola T. ad cledonium , a Divinitate separat eos, mi Dei genitricem Mariam esse non existimant. Sic S. Hilarius lib. 9. de Trinitate . Hatus igitur Deus ex Virgine homo, O secundum plenitudinem temporum in semetipso provecturus in Deum hominem Sie Julius Firmicus libro De Errore Profa.. narum Religionum , c. 26- Ex genere Abrahae descendens Maria Virgo Deum concipit , ut humanum genus per hominem pariter ω Deum aquata societatis comparatione corim tum , ad immortalitatis imperium obedientia merito perveniret. Si e S. Ambrosius lib. de Incarnatione c. s. I, on enim alter ex Patre , alter ex Virgine ἔ i Generatio generationi non praejudicat. Sic S.Ioannes Chrysostomus Homilia a. in Matthaeum t Ualde, inquit , auditu mirum

in inusitatum est, Deum inaceessum , O in-essabitem , O qui mente eomprehendi nequit , ac Patri aequalem , per uterum .enisse Virgineum a

283쪽

63 DE HAEREs I Meum , O ex muliere gigni voluisse; O habere stirpis auctores Davidem oe Abraha

ntum a

Eumdem titulum θεοτόκον in Beatam Virginem conferunt Amphilochius Oratione 4. Antiochus & Ammon a Sancto Cyrillo laudati in libro De recta Fide . Sic Sanctus Hieronymus lib. contra Helvidium , Hatum, inquit , Deum esse de Virigine credimus, quia legimur. Sie S. Augultino ad 1criptus Sermo I s. de Tempore . Creatorem invisibilem pro nobis

visibilem factum , a quo invisibili ipsaereata est, Udeeribus foecundis , oe genitalibus integris Virgo mater Iundit. Concipiens Virgo , pariens Virgo, Virgo gravida , Vir. go foeta, Virgo perpetua . Gid miraris bac , homo p Deum sie nasci oportuit, quando esse dignatus est homo. Talem fecit illam , quies factus ex illa . .Antequam fieret enim , erat ἔ quia omnipotens erat, feri potuit manens , quod erat. Fecit sibi matrem , cum esset apud Patrem , O eum feret ex matre , mansit in Patre. Et infra: inmodo in Regula Fidei eonfit remur credere nos Filium Dei , qui natus est ex Virgine Maria λ Bis enim christianus neget ex illa foemina Filium hominis natum, sed tamen Deum hominem factum , O ita homi. nem Deum factum pSic rursus e Graecis S. Ephrem Syrus in seratione De Margarita pretiosa , explicans

illa

284쪽

illa verba Gabrielis Angeli ad B. Virginem ,

Luca I. relata et Ideoque o quod nascetur ex te Sanctum vocabitur Filius Dei. dixit, mod genitum fuerit , iterum gignetur e neque dixit , mod nascetur ex virtute, vel Spiritu Saucto et sed , ex te , ut Virginis naturan ostenderet Deitati ministrantem , assumptionemque in ipsa , or ex ipsa Deo conjunctam. enim dixisset , mod nafeetur ex te,

fortasse figuram existimatum fuisset Verbum

assim isse.

Sic Proclus Cyzicenus Episcopus Oratione . In Sanctam Virginem , quae initio F phesinae synodi perfixa est. M Sacra Dei para Maria in unum nos coegit. Haec illibatae vi ginitatis purus ille thesaurus , decusque &s, ornamentum ; haec spiritalis secundi Ada- ,, mi paradisus ; haec unitarum inter se na- , , turarum ossicina et haec salutaris reconcilia-M tionis panegyris 3 haec thalamus in quo ,, Verbum humanum carnem sibi despons

, , Vit et haec animatus naturae rubus, quem

,, divini partus ignis non combussit: haec., vere levis illa nubes, quae luper Cheru- ,, bim sedentem in corpore suo gellavit: haec ,, vellus mundissimum caele ili pluvia ma.dens, ex quo Pallor ovem induit : haec ,, ancilla est & Mater, Virgo , ct caelum ris haec sola pons est per quem Deus ad homi- ,, nes descendit: haec admirandae illius ceco. nomiae tela in qua ineffabili quodam modo

is admirabilia illius unionis tunic confecta

285쪽

est, cuius quidem textor extitit Spiritus M Sanctus ; nutrix, virtus ex alto obum ri brans ; lana vetulla Adami pellis ; trama, impolluta Virginis caro ; radius textorius, O immensa geliantis gratia; artifex, Verbum, , per auditum illapsum . Quis vidit, quis ,, audivit alia λ Incircumlcriptus Deus uteis rum inhabitat ; quem caeli non capiunt, a, Venter non coangustavit Virginis. Si e Theodorus Ancyranus in expositione Symboli Nicaeni: ri Sancti Patres , post Dei cum.homine unitionem , non iam amis plius duas res intelligentes, merito Jesum dicentes, Deum Verbum designant, atqueri iuxta Theologum id est S. Ioannem lo.

,, quens, Jesum oculis conspicuum , Ve ,, bum interpretantur et Non confundentes , naturas , ted unitionem ostendentes. Pro.

,, pterea Iesum Mariae Filium , ex Deo nam tum , ct non factum ac Dominum gloriae,, crucifixum sacrae Litterae loquuntur. Et insta et ,, Neque vero passibile aliqua ,, ratione est passibile, quam quod natura , ,, quae pati pote ii praeditum est. Nam neque ,, Virgo eiusmodi est, quae hominem pariat. M Non enim partus capax est, quae ipsa perri severet virginitas. Atqui Maria Deum se Verbum factum hominem peperit, inte-D gra virginitate .

Si e S. Cyrillus Alexandrinus, lib. De Recta Fide ad Reginas. Illi autem i, qui sacram Virginem Deiparari e sse im

286쪽

NEsTORIANA. II perite negant, huc necelsario adiguntur , ,, ut duos Dei Filios constituant. Nam si sti,, cra Virgo Deum incarnatum secundum carva, nem non peperit, vel inviti concedant oportet hominem tantum vulgarem , nobis que excellentiorem in lucem edidisse . Et, , c.9. Porro autem vocem hanc , De ara , ,, vereribus Patribus quorum sanctim iniam ,, & Fidei integritatem admiramur, nec non ,, omnibus eos deinceps hucusque sunt secuis, , ii per universum ut ita dicam ) terrarum orbem , familiarem esse ostendendum exi , , stimavi. Tum subiicit testimonia Patrum , quibus Catholicum illud dogma appro.

hatur, scilicet Sancti Athanasii, Attici Comstantinopolitani Episcopi, Antiochi, Amphilochii Episcopi lconiensis , Ammonis Episcopi Adrianopoleos , Joannis Clarysostomi, Severiani Gaballorum , Vitalii Episcopi, &Theophili Alexaudrini.

Eorumdem Patrum auctoritatem , dc totius Ecclesiae Fidem urget contra Neliorium , in Epitiola ad Acacium Epitcopum Berocensem, additque r Denique nemo , opinor ex Orthodo. Xorum numero illam Deiparam nominare dubitavit ; qtiandoquidem verum est, Emmanue Iem Deum esse. Erunt itaque anathemate constricti s s. Patres qui iamdudum ante ad Deum evolarunt , 'eeterique omnes quotquot Chri-

sum Deum esse confessi, recta Veritatis dogma

confectantur .

Et in Epistoli 3. ad Nestorium a cap. II

287쪽

1 DE HAEREs Imia vero sacra Virgo Deum carni secundumhvpostasim unitum corporaliter genuit, ob id illam quoque De aram esse dicimus; non quod

Dei Verbi natura existendi initium ex carne traxerit ; sed quia humana natura secundum Θpostasim sibi unita , corpoream ex utero nativitatem expertum est . Et Anathematismo I. si quis non confitetur, Emmanuelem Uerum

Deum esse , ob id Sanctam Virginem Dei- param ; genuit enim illa incarnatum Dei Ferbum Deundum carnem ) anathema sit . Idem Fidei dogma tuetur in omnibus scriptis contra Nestorium Ipsi suffragatur Ioannes Antiochenus in Epistola ad Neilorium . Etenim nomen hoc θεοτοκον inquit nullus unquam Ec- ,, clesia iticorum Doctorum repudiavit . Qui ,, enim illo usi sunt , di multi reperiuntur , ., es apprime celebres et qui vero illud nonis usurparunt, numquam erroris alicuius eos se insimularunt, qui illo usi sunt . . . . . . Et ,, infra . Flenim si id quod nominis signin- , catione offertur non recipimus, restat ut in gravissimum errorem prolabamur; im-

, mo vero ut inexplicabilem illam unige-V ntii Filii Dei oeconomiam abnegemus: ,, quandoquidem nomine hoc sublato , velis huius potius nominis notione repudiata , sequitur mox illum non esse. Deum, qui .. admirabilem illam dispensationem nostraeo salutis causa suscepit; tum Dei Veimum .. neque se exinanivisse , neque in servi for.

288쪽

niam sese dimittens ineffabilem quamdam benignitatis magmtudinem humano generi exhibuisse . Cum tamen Dei erga nos cleri mentiam divinae Scripturae hinc praecipue,, confirment , quod unicum illum sempiteris numque Dei Filium ante omnia saecula na- ,,. tum impatibilii modo ex facra quoques, Virgine ortum ostendunt. Huc namque diisa, vinus tendit Apostolus, dum ita ait: Misit Deus Filium suum factum ex muliere.., Clare hic ostendit ,. ipsummet Dei Unigei, nitum admirabili ortu ex virgine in lua, cena prodiisse . Quod si Virgo a Sanctis. Patribus propter hanc generatiosem Dei-

,, para. nominatur a ut Vere hoc nomine ab.,, illis nominatur , nescio quorsum attinuerit ,, ut quaestionem. hanc nunquam necessariam, a, re contra nos ipses contra. Ecclesiasti- s. cam pacem. quove agitandam suscepe

rimus

Suffragatur & Theodoretus id reprehensio- - ne Ana tematisimi ptimi Cyrilliani . auamo .hrem , inquit σ Sanctum illam Virginem Dei genitricem appellamus,. non quasi Deum tura generaverit , sed tamquam hominem unitum Deo. qui finxti eum .. Et infra. de servi sarma,. quam. Verbum assumpsit, haec habet;.s'uia vero non erat nudata Dei forma , sed templum: inhabitantis Dei Herbi Dcundum Pauli vocem: In. ipso, enim , . inquit,. eomplacuit: omnem plenitudinem Divinitatis inhabitare corporaliter. ἔ. non hominis geni ritam. ,. sed'

289쪽

4 DE HAERESI. Dei genitricem Virginem appellamus f issam uidem figmento σ formationi, O eonceptui,

hane autem unitioni imponentes appellationem. Propterea'natus infans Emmanuel appellatur , neque Deus ab humana natura separatus, neque homo Divinitate nudatus . . . Ergo inis

fans Emmanuet dieitur propter assumentem Deum ; σ Dei genitrix Virgo propter unitio aem forma Dei ad conceptam servi formam Suffragantur orientales Episcopi in Confessione Fider, quam suae ad Joannem An tiochenum Epistolae, quae ineipit, Laetentur caeli , inseruit S. Cyrtilus . confitemur , inquiunt, Dominum nostrum Iesum christu1. Filium Dei umigenitum , Deum esse perstitum, bominem perfectum ex anima rationali O sorpore constitutume ante Deula quidem earvatre natum feeundum Divinitatem, postremis vero temporibω eumdem ipsum propter xos , O propter nostram salutem, ex Maria Virgine , secundum humanitatem et siquidem duarum naturarum facta est mio: Op precrea unum Christum, unum Filium , unum Dominum eonfitemur , propterea quod Deus Ver-

bum incarnatum sis O bomo factum, oe eae ipso conceptu templum ex illa sumptum sibo

univerit,

Suffragatur Paesus: Emginius Episcopus ita Homilia Alaxandriae habita , cum pax inter

Eeclesias inita est. Pari , rnqint, Dei Genitrix Maria Emmanuelem .... mi ita noudicit , mulligit , ae seruit, mathema sit ab

290쪽

Ecclesia . Peperit proinde nobis De ara Maria Emmanuelem , hoe Deum hominem factum . 2 am Deus Verbum , qui ante facula arcano inest abiliqse modo ex Patre genitus novissimis temporibus natus est ex muliere. Natura namque nostra perfecte assumpta, humanitateque ex prima cone tione sibi conjuncta , ac nostro corpore sibi in templum fabrefacto , ex Deipara Virgine Deus perfectus, O bomo itidem persectus prodiit .. Legatur eiusdem Homilia secunda. Extat utraque tertia parte Concilii Ephesini cap. 3r-

Suffragatur S. Leo Epistola 24. ad Flavia. Num . , , An forte , inquit , ideo putavit Do ., minum nostrum Jesum Christum non no-

,, strae esse riaturae , quia missus ad beatam Mariam semper Virginem Angelus ait a, , Spiritus Sanctus superveniet in te de virtus,, Altissimi obumbrabit tibi ; ideoque &,, quod nascetur ex te Sanctum , vocabit ,, Filius Dei: ut quia conceptus Virginis ,, divini fuit operis, non de natura concis, pientis caro fuerit concepti Sed non ita ,, nobis intelligenda eit illa generatio sing ,, lariter mirabilis, & mirabiliter singularis, ,, ut per novitatem creationis , proprietasM mota sit generis. Foecunditatem enim Virgini Spiritus Sanctus dedit, veritas a , , tem corporis sumpta de eorpore' est i 6c., aedificante sibi Sapientia domum , Ver

SEARCH

MENU NAVIGATION