Selectæ dissertationes polemicæ ad tractatum de Deo. Tomus primus quartus

발행: 1771년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

s6 DE HAEREs I, , nitate numquam fuit, ideo habu R divina

,, natura persenam , quam humanae naturae,

,, quando eam suscepit, induliit: ut & natu. , ra siuscepta , sine ulla confusione , ineffa- ,, biliter adunata , unius crederetur esse per , , sonae. Objicies . De eadem persona contraria enuntiari non possunt: atqui de Christo contraria enuntiantur; dicitur enim creatus & in creatus, patibilis & impatibilis, Deus &homo. Itaque non est unica in Christo persena . Respondeo, distinguo majorem e De eadem persona contraria enuntiari non possunt, secundum eamdem naturam , concedo ; secundum diversas naturas , nego. itaque egaretissima naturarum duarum in una Verbi persona coniunctione , communicatio mutua proprietatum oritur , quam idiona a tum com municationem Theologi de Schola vocant: qua fit ut di naturae inter se, quae cuique peculiaria sunt, tamquam propria usurpent: dc uni eidem parinae, tum sigillatim , tum simul omnia tribuantur , non diversia modo , sed etiam sibi invicem contraria . Hanc idiomatum communicationem, vimque illus multis veterum Patrum testimoniis probat & exponit Petavius S. J. Theologus, Dogmatum Theologicorum de Incarnatione, capas.

Obiicies . Persona est rationalis naturae inindividua subluntia ; atqui natura humana in Christo est rationalis naturae individua sub

stan m

272쪽

NEsTORIANA. 57stantia: in Christo igitur est humana persona. Probatur Minor. Chrtilus enim humanam naturam communem multis S universalem, non assumpsit, sed singularem .

Respondeo , in definitione persenae individuam sebstantiam intelligi eam quae seorsim existat , Se quae sit prorsus incommunicabilis

alteri, non tum ut universalis naturae infe .rioribus , sed de eo modo quo pars toti ; aut natura supposito communicatur. Quamobrem cum humanitas Christi re ipsa communicetur

Verbo divino , nec in se & seorsim consiliat, suique sit iuris ; sed ab aliquo digniore , scilicet a persona Filii Dei assumpta fulciatur, non est in Christo humana persena quamvis individua sit natura humana eo sensu , quo una numero natura est, & ab reliquis distincta certis proprietatibus , quas Philosophi individuantes vocant. Hinc S. Joannes Damascenus lib. 3. cap. ix. ait Verbum divinum aliumpsisse naturam hominis , non qua universalis

est, aut qua in multis inest; ,, Sed quae in uno ,, est individuo. Non enim hoc modo signi- , , ficare individuum, sicut hypostasim pro- ,, prie ac solum, neque quod hypostasibus esta, commune; sed communem naturam tu una , , hypostaseon consideratam . ,, Quamvis

alio sensu Christum individuum esse neget S. Joannes Damastenus, quia scilicet non est communis species naturae quae sit ex Divinitate & humanitate composita, in cuius adeo individuis omnibus naturae duae inconfusae in

si s unum

273쪽

unum aliquod singulare conveniant. , , It ,, Iesu-Chriito inquit lib. 3. cap. 3.) non ,, poteli communis accipi species . Non enim ,, fuit , aut est , aut erit aliquando Chrisius M alius ex Divinitate S humanitate in Divi-M nitate & humanitate Deus perfectus , idem di, & homo perfectus. Hinc nefas eii dicere,, unam naturam in Domino nostro de Chriri sto, sicut in individuo aliquo, quod ex

,, anima & corpore componitur: ut eodem

,, modo in Christo ex Divinitate S humani- ,, tale sit aliqua composita natura. Nam il- ,, lic individuum est r Chrillus autem non estis individuum . Non enim speciem habet liv.

,, iusmodi Christe itatis sita ut loquar quae

,, de se praedicetur. Sanctus etiam Anselmus negat hunc h minem a Verbo assumptum , quia individuum humanae naturae cum perlbna coniundit . Sic enim habet lib. de Incarnatione , cap. S.,, Cum profertur homo, natura tan .s, tum , quae communis est omnibus libmini- ,, bus , significatur . Cum vero demon lirat, ri ve dicimus , litum , . vel illum hominem , ,, vel proprio nomine Jesum , per nam d , , signamus : quae cum natura collectionem ,, habet proprietatum , quibus homo com-

,, munis fit fingularis, ct ab aliis singulis di ,, stinguitur . Nam cum ita designatur, non ,, quilibet homo intelligitur; sed qui ab An- ,, gelo nuntiatus est , qui Deus , homo ,

is Filius Dei , Filius Virginis est: ec quid-sa quid

274쪽

NEsTORIANA. s9 quid de illo dicitur, aut secundum Deum,

,, aut secundum hominem , verum eli dice- ,, re . Non enim idem est homo, & assumis plus a Verbo homo , id est , Jesus : qu ,, niam in nomine hominis sola intelligituris natura : in assumpto vero homine, vel in is nomine Jestu, intelligitur cum natura , id ., eli , cum homine, collectio proprietatum, ,, quae est eadem eidem assumpto homini de , , Verbo. M Non tamen dubitavit S. Augustinus naturam hominis assumptam dicere istum hominem, lib. de Praedestinatione Sanctorum , cap. I s. ,, Respondeatur , quaeso,, inquit ille homo , ut a Verbo Patri coae. ,, terno in unitatem personae assumptus , Fi-- lius Dei unigenitus esset: unde hoc me- ,, ruit Θ ,, Exorta nihilominus Haeresi Nestoriana , maior cautio circa hunc loquendi modum adhibita est: unde Sanctus Cyrillus Alexandrinus in Epistola ad Valerianum, refellit quod Nestoriani effutiebant, Deum et hominem simul convenientes , unum

Christum ; His enim verbis utriusque salvam postasim esse significabant , minime confusam , sed rationei divisam , ut idem Sanctissimus Pater notat.

Obiicies. Si unica esset in Christo persona, Christus recte dici posset Unus de Sancta Trinitate, & asseri unum de Trinitare esse passum . Id autem sellum est. Nam hiliusmodi locutiones damnatae sunt erroris in Mo

275쪽

6o DgHIER Es I mo. Igitur non est unica in Christo persona Respondeo, nego minorem. Non enim Hormisdas propositiones illas damnavit, sed Scytharum Monachorum temeritatem , ac pertinaciam . qui illas Concilii Chalcedonensis Definitioni esse necessario addendas contendebant , quae accessione ista , quasi manca & minime absoluta perfici de compleri opus habitisset. Ceterum hanc loquendi rationem Ecclesia recepit ac approbavit , ut patet ex V. Synodo Canone q. s. S Joanne Il. Romano Pontifice in Epistola ad lusit nianum , in qua illud profitentem Imperatorem collaudat , & Acoemetas Monachos comtra sentientes condemnat: tum ex Epistola eiusdem Pontificis ad Senatores. Item ex Epistola Pelagii I. ad Childebertum Francorum Regem data . Has senteptias esse apprime Catholicas Sanctorum etiam Patrum testimonia probant, quibus Ioannes Maxentius illas defendit, scilicet S. Procli, S. Augustini in Enchiridio eap. 36. O lib. a. de Trinitate , cap. Io. His adde S. Fulgentium lib. de Fide ad Petrum cap. I 3. Ferrandum Diaconum in Epistola ad Anatolium , Facundum Hermianentem lib. t. pro defensione Concilii Chalcedonen fis. Cum autem dixerunt e num

de Triuitate esse passum , nihil intellexerunt aliud , quam Filium Dei passum esse earne et

Hacque enuntiatione caverunt. Reputare

tur homo purus Passionis tolerasse injurias ; ut Ferrandus Diaconus exponit. Singularem de hac

276쪽

tuitur . .

Dices. Si unica sit in Christo persona, Filius Dei passus est , adeoque passa est Divi

nitas .

Respondet Vigilius Tapsensis libro a. Passum esse Dei Filium in anione perjona , non in proprietate natura . Siquidem passonis injurias etiam Divinitas pertulit, sed passionem sola ejus caro persensit et Sicuti solis radium ,etet flammae corpulentiam recte dicimus posse gladio secari, non posse tamen dirimi. Ita Verbum Dei jure dicimus passionis injurias pertulisse , non tamen passionem sensisse . Ita ergo suscipiendo passones, σ earum non cedendo assectibus , apparet Deum Vertam impassibiliter passum . Sed quia caro ejus non solum pertulit, sed Er sensit, O cessis, merito ac jure dicimus , Dominum bis omnibus passionum conditionibus sensibiliter assectum in carne sua, sine sensu vel mutatione Divinitatis suae . Ergo perferre passionem , natura est utriusque I sed cedere passioni, ηοη est utriuρqtie natura , cum sit unius denique persona . Explicat egregie idem Auctor lib. s. qua ratione aliquid Christo proprium ell, ct aliquid commune. Di verium est , inquit, ab ,, que alienum , initium non habere , & ex initio subsistere; mori, de mori non pos se: & tamen sicut ipsi Chri itot proprium M est utrumque , ita non ipsi , sed in ipso,, utrumque est commune. Si enim dicamus,M quia

277쪽

Da HAERE1 I,, quia ipsi est commune , necesse est ut exi- ,, uetur a nobis, dare & ostendere alium , , , cum quo ei sit hoc ipsum commune : uuae o professionis necessitas in Nestorii vergit ,, impium dogma. Melius igitur & Catho- ,, lice dicimus , in ipso de non ipsi esse comis mune. Ergo proprium est illi mori, pro

dis pler naturam carnis quae mortalis est : &,, proprium est illi non mori, propter natu .s, ram Verbi, quae mori non potest. Item ,, propter ineffabile mysterium unionis,com. ,, munis in ipio fuit mortalitas carnis Verbi ,, naturae quae mori non potuit e dc commuis,, nis in i piis est immortalitas Verbi natu- ,, rae carnis , quae morti succubuit. Ergo si- ,, cui illi mori, ct non mori, ex utrisque di, naturis, est proprium e ita commune estis in ipso utrisque naturis , quod illarum est ,, proprium. Et ut exempli gratia dixerim r,, Proprium mihi est notam livoris cujusque

,, verberis gestare in corpore meo , per na-α, turam carnis meae et & proprium mihi est,. hanc eamdem notam non gestare in spiri- ,s tu meo , per naturam animae meae . Item ,, proprium mihi est, plagam verbi. id est, ,, sermonem durum . gestare in mente mea ., Per naturam animae meae r di proprium

,, mihi est eamdem plagam non portare ino, corpore meo , per naturam carnis meae .

,, Et cum sit mihi utrumque proprium , α,, corpori , di animae meae utrumque alies, num : quia nec durum corpus , laetumve

278쪽

NasTORIANA.a, sermonem intelligit , nec anima flagelli, , vulnere livescit: utrumque tamen com- , , mune est in me ipso & animae , ct corporios meo ἔ quia nec anima extra corpus sit, ,, & quod ei sentire proprium fuerat , sensit; ,, nec corpus extra animae consortium plaga- ,, rum indicia gestavit.

ARTICULUS SECUNDUS.

Strum Beatissima Virgo Maria vere proprieque dicenda β Mater Dei λ

trem Dei esse ac dici debere, docet ac tuetur contra Vestorium Catholica Fides. P Robatur primo ex Apostolo ad Romanos i. scribente Filium Dei factum esse ex se. mine David secundum carnem . Ex 1 emine vero Davidis genitus intelligi non aliter potest , nisi quatenus ex Virgine Matre natus. Nam si nihil ex Virginis iubilantia Dei Filius sumpsit, non eli factus, ex semine , id est, ii irpe Davidis. Quis enim Evam de A. dami semine factam dixerit Nimo sane . Eccur Quia nempe ex semine fieri, non merum transitum significat , 1 ed substantivam

veram uue generationem .

Idem

279쪽

Idem probant illa ex Epistola ad Galatas, cap. . Misit Deus FilΠ- suum faρIum muliere.

Graece habetur, et νόμενον , que Vox generationem significat. Nam γενεσις est generatio .

Probatur secundo testimoniis Veterum Patrum , qui Concilium Ephesinum praecesserunt. Scilicet S. Ignatii Martyris in Epistola ad Ephesios: Deus noster, inquit, 'esus Christus a Maria in utero gestatus est. Ibidem t us est Medicus carnalis o spiritalis factus non factus , qui in carne fuit Deus in immortali veraque vita , ex Maria , O ex

Deo.

Idem probatur ex S. Jullino Martyre ist, Dialogo cum T phone , ubi ait: Christum prius extitisse Filium conditoris omnium, ac Deum , qui genitus est homo per Virginem , eidem nobiscum patiendi legi subjectus, oe eamnem habens. Idem ex S. Irenaeo, lib. 7. cap. 3I. M Ver

, , bum inquit exiliens ex Maria , quae ad- , , huc erat Virgo , recte accipiebat genera tionem Adae recapitulationis . Si igitur ,, primus Adam habuit Patrem hominem ,&,, ex semine viri natus est ἔ merito dicerent, , , , secundum Adam ex Joseph e se generatum. Si autem ille de terra quidem sum. o plus eii, S Verbo Dei plaimatus eli, ,, portebat id ipsum Verbum recapitulatio. ,, nem Adae in semetipsum faciens, eiusdem, , generationis habere similitudinem. mare

280쪽

NssTORIANA. 6s,, igitur non iterum sumpsit limum Deus, , , sed ex Maria operatus eii plasmationem p,, ut non alia plasmatio fieret; nequo alia ,, esset plasmatio, quae salvaretur, sed ea. ,, dem ipsa recapitularetur servata simillimis dine. is Verbum aeternum extitit ex Maria Virgine , secundLm S. Irenaeum 3 id est, de illius substantia formatum ell , quemadmodum de terrae substantia fictus est Adamus. Hac enim ratione recapitulatur , id est , instauratur ac reficitur prior illa in vitium prolapsa generatio . Hunc S. Irenaei locum laudat Theodoretus Dialogo I. Idem suadet S. Hippolytus Martyr ab eo. dem Theodoreto laudatus . Dic mihi sin. ,, quit o Beata Maria ; quid erat , quod as, te in utero conceptum eli, & quid a te in Virginea matrice gestabatur Verbum ,, enim erat Dei primogenitum e caelo in te,, delapsum , & homo primogenitus in ute- ,, ro formatus et ut primogenitum Dei Ver- ,, bum primogenito homini copulatum o- , , stenderetur. Idem S. Dionysius Alexandrinus in Episto. la contra Paulum Samosatenum . ,, Una in.

,, quit sola Virgo filia vitae, genuit vivenso Verbum , S subsistens . Ibidem: Quoniam ,, tu dicis hominem eximium Chriitum , dci, non Deum verum existentem, & adora- ., tum ab universa creatura cum Patre & Spi- , , ritu Sancto, incaraatum e Sancta virgine,. S Dei genitrice Maria p

SEARCH

MENU NAVIGATION