L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

An ille plus pCestat, qui inter peregrinos& ciues , aut Vrbanus praetor adeuntibus

assessoris verba pronunciat: quam qui dincet quid sit iustitia, quid pietas, quid patientia , quid fortitudo , quid mortis contemptus , quid deorum intellectus , quam tum bonum sit bona conssesentia 3 Ergo si tempus in studia conferas, quodsiibd ateris officiis, non deserueris, nec munus detractaueris. Neque enim ille solus milleat, qui in acie stat, & cornu dextrum laevumque defendit: sed & qui portas inetur, & statione minus periculosa, non otiosa tamen fungitur, vigiliasque seruat,& armamentario praeest . quae ministeria quamuis incruenta sint, in numerum stipendiorum veniunt. Si te ad studia reu caueris , omne vitae fastidium effugeris. nec noctem fieri optabis taedio lucis, nee tibi grauis eris, nec aliis superuacuus: multos in amicitiam attrahes, affluetque ad te optimus quisque . Nunquam enim quamuis obscura virtus latet, sed mittit

siti signa. quisquis dignus fuerit, vestigiis

illam collisei. Nam si omnem conuersationem tollimus , & generi humano renunciamus , vivimusque in nos tantum conuersi ; sequetur hanc solitudinem,omni studio carentem, inopia rerum agenda rum . Incipiemus aedincia alia ponere , alia subuertere, & mare submouere , &aquas contra difficultates locorum duc

re,& male dispensare tempus, quod nobis.

312쪽

natura consumendum dedit. Alij parce illo utimur, alij prodige : alij sic impendi mus, Ut possimus rationem reddere: alij, ut nullas habeamus reliquias. Quare nihil turpius est, quam grandis natu senex, qui nullum aliud habet argumentum quo se probet diu vixisse, praeter aetatem. Mihi, carissime Serene, nimis videtur submisisse temporibus se Athenodorus , nimis cito refugisse. Nec ego negauerim aliquando cedendum : sed sentim relato gradu,& saluis signis, salua milit ri dignitate . Sanctiores tutioresque sunt hostibus sitis, qui in fidem cum armis Veniunt. Hoc puto virtuti saciendum, sti diosoque virtutis . si pramalebit sortuna ,& pioecidet agendi facultatem; non statim auersus inermisque fugiat , latebras quaerens quasi viliis locus sit, quo non possit Fortuna persequi : sed parcius se inserae officiis, & cum dilectu inveniat aliquid , in quo utilis ciuitati sit. Militare non licet λ honores spectet. priuato vivendumo st3fit orator. silentium indictum estὶ tacita aduocatione ciues iuueta periculosum etiam ingressit forum est 3 in domibus, inisectaculis, in conuiuiis, bonum contubernalem,amicum fidelem, temperantem conuiuam agat. Officia si ciuis amiserit,

hominis exerceat. Ideo magno animo iuOS non unius urbis. moenibus clausimus , sed. in totius orbis commercium C InisImus a patriamque nobis mundum proseta

313쪽

sumus: ut liceret latiorem virtuti cam.

pum dare. Praeclusum tibi tribunal est,&rostris prohiberis , aut comitiis 3 respice post te, quantum latissimarum regionum pateat, quantum populorum . nunquam tibi ita magna pars obstruetur, Vt non maior relinquatur. Sed vide, ne totum istud vitium tuum fit. non vis enim nisi constit, aut prytanes, aut ceryx, aut sufes administrare Rempub. Quid si militare nolis, nisi imperator , aut tribunus etiam si alij primam frontem tenebunt , te sors inter triarios positit: inde voce, adhortatione , exemplo, animo milita . Praecisis quoque manibus ille in proelio inuenit, quod partibus conferat, qui stat tantum,& clamore iuuar. Tale quiddam facies, si a prima te Reipub. parte fortuna subminuerit 3 stes tamen, clamore iuves: si quis nuces oppresserit 3 stes tamen, & silentio iuves . Nunquam inutilis est opera ciuis boni. auditu enim, visu, vultu,nutu, obsti' natione tacita, incessuque ipso prodest. Vt salutaria quaedam, citra gustum tam ctumque, odore proficiunt: ita virtus ni-btatem etiam ex longinquo & latens fundit, siue exspatiatur & fruitur suo iure; s,ue precarios habet accessiis , cogiturque vela contrahere; siue otiosa mutaque est, re angusto circumscripta,sive adaperta:in quocunque habitu est, prodest. Quid λ tu parum utile putas exemplum bene quiescentist Longe,inquam, optimum est misscere

314쪽

DE TRANQUILL . ANIMI. 17s

scere otium rebus, quotiens actuosa vita impedimentis rtuitis, aut ciuitatis conditione prohibetur. Nunquam enim usique eo interclusa sunt omnia, ut nulli actioni lionestae locus sit. Numquid potes inuenire urbem miseriorem , quam Atheniensium fuit, cum illam triginta tyranni. diuellerent i mille trecentos ciues , optimum quemque,occiderant:nec finem

ideo faciebat, sed irritabat se ipsa sentitia. In qua ciuitate erat artopagos , religiosis simum iudicium, in qua senatus populus et ue senatui similis: coibat quotidie carnicum triste collegium, & infelix curia tyrannis angusta. Poteratne illa ciuitas conquiescere,in qua tot tyranni, quot satellites erantENe spes quidem ulla recipiendae libertatis animis poterat offerri nec ulli

remedio locus apparebat, contra tantam Vim malorum. unde enim nusserae ciuitati tot Harmodios Socrates tamen in medio erat, & lugentes patres consolabatur , & desierantes de Repub. exhortabatur, &- diuitibus. opes suas metuentibus exprobrabat seram periculosie auaritiae poenitentiam ; & imitari volentibus magnum circumferebat exemplar, cum inter triginta dominos liber incederet. Hunc tamen Athenae ipsae in carcere Occiderunt:& qui tuto insultauerat agmini tyranno Ium, eius libertatem libera ciuitas non tulit: ut scias & in amicta Repub. esse oc

easionem sapienti viro ad te profereIL 11 6 dum,

315쪽

dum,& in florenti ac beata, pecuniam, ii uidiam, mille alia vitia inermia regnare . Vtcunque ergo se Respub. dabit, utcunque fortuna permittet , ita aut explicabi

mus noS, aut contrahemus: utique mouebimus, nec alligati metu torpebimus.

Imo ille vir fuerit, qui periculis undique

imminentibus, armis circa & catenis frementibus , non alliserit virtutem, nec a sconderit. Non enim debet seruantem se obruere. Vt opinor, Curius Dentatus aiebat, Malle esse se mortuum , quam viuere. Vltimum malorum est,ex vivorum numero eXire, antequam moriaris. Sed faciendum erit, si in Reipiab. tempus minus tractabile incideris, ut plus otio ae litteris vindices e nec aliter quam in periculosa nauigatione, subinde portum petas : nec expectes donec res te dimittant

sed ab illis te ipse disiungas.

CAP. IV. Inspicere autem debemus primum nosmetipsos, deinde quae aggredimur negotia,deinde eos quorum causia, aut cum quibus agendum est . Ante omnia,necesse est seipsum ςstimare: auia serὁ plus nobis videmur posse, quam possit-mus. Alius eloquentiae fiducia prolabitur , alius patrimonio suo plus imperauit, quam ferre possit: alius infirmum corpus laborioso oppressit ossicio. Quorundam parum idonea est verecundia rebus ciuilibus, tiae firmam frontem desiderant:qu rumdam contumacia non facit ad. aulam

316쪽

DE TRANQUILL ANIMI. 1

quidam non habent iram in potestate : &illos ad temeraria verba quaelibet indignatio emeri. quidam urbanitatem ne-1ciunt continere, nec periculosis abstinene salibus . Omnibus his utilior negotio quies est ferox impatiensque natura, irritamenta nociturae libertatis evitet.

CAP. V. AEstimanda sunt deinde ipsa

quae aggredimur, & vires nostrae cum rebus, quas tentaturi sumus , comparandae . Debet enim semper plus esse virium in i tore,quam in onere. necesse est opprimant onera quae ferente maiora sunt. Quaedam praeterea non tam magna sunt negotia , quam foecunda, multumque negotiorum serimi. & haec refugienda sunt, ex quibus noua occupatio multiplexque nascetur . Nec accedendum eo , unde liber regressius non sit: his admouenda manus est, quOrum finem aut facere , aut certe sperare

possiis . Relinquenda, quae latius actu procedunt , nec ubi proposueris, desinunt. CAP. VI. Hominum utique delectus habendus est; an digni sint,quibus partem

vitae nostrae impendamus,an ad illos temporis nostri iactura perueniat. Quidam ultro osticia nostra nobis imputant. Athenodorus ait, ne ad coenam quidem se iturum ad eum , qui sibi nil pro hoc debiturus sit. Puto intelligis , multo miniis ad eos iturum , qui cum amicorum officijς paria in mensii faciunt, qui sexcula pro congiarijs numerant: quasi in alienum

317쪽

honorem intemperantes sint. Deme illis testes spectatoresque , non delectabit e pina secreta . Considerandum est, utrum natura tua agendis rebus, an otioso studio contemplationique aptior sit: dceo inclinandum, quo te vis ingenii defert. Is crates Ephorum iniecta manu a foro subduxit , utiliorem componendis monumentis historiarum ratus. Male enim respondent coacta ingenia. reluctante natura, irritus labor est . CAP. VII. Nihil tamen aequE oblectauerit animum quam amicitia fidelis Sedulcis . Quantum bonum est, ubi sunt praeparata pectora, in quae tuto secretum

omne descendat, quorum conscientiam minus quam tuam timeas,quorum sermo

licitudinem leniat, sententia consilium expediat, hilaritas tristitiam dissilet, conspectus ipse delectet Quos scilicet vacuos ,ctuantum fieri poterit, a cupiditatibus , eligemus. Serpunt enim vitia, & in proximum quemque transiliunt,& contactu nocent. Itaque ,.ut in pestilentia, ea uendum est, ne corruptis iam corporibus& morbo flagrantibus assideamus, quia pericula trahe inus,afflatuque ipso laborabimus t ita iri amicorum legenais ingeniis dabimus operam, ut quamminime inquinatos assiimamus. Initium morbi est, aegris sana miscere. Nec hoc praeceperim tibi, ut neminem nisi sapientem sequaris, aut attrahas. ubi enim istum. imientes, quem

318쪽

le et

dia ra

quem tot saeculis quaerimus pro optimo est,minime malus. Vix tibi euet facultas delectus felicioris, si inter Platonas &Xenophontas, & illum Socratici scelus Prouentum bonos quaereres: aut si tibi potestas Catonianae neret aetatis, qua plerosque dignos tulit, qui Catonis saeculo nascerentur, sicut muItos peiores, quam unquam alias, maxilnorumque molitores scelerum . Utraque enim turba opus erat, Vt Cato postet intelligi. habere debuit & bonos, quibus se approbaret: &malos, in quibus vim suam experiretur. Nunc vero, in tanta bonorum egestate, minus fastidiosa fiat electio. Praecipue tamen vitentur tristes, & omnia deplorantes , quibus nulla non caussa in querelas placet. Constet illi licet fides & beneuolentia, tranquillitati tamen inimicus est comes perturbatus, & omnia gemenS.CAP. VIII. Transeamus ad patrimonia, maximam humanarum aerumnarum materiam. Nam si omnia alia quibus an gimur: compares, mortes, aegrotationes, metus, desideria, dolorum laborumque patientiam, cum iis quae nobis mala te cunia nostra exhibet ; haec pars multum praegrauabit. Itaq; cogitandum est quanto leuior dolor sit,non habere , quam per dere : & intelligemus, paupertati eo mi norem tormentorum,quo minorem damnorum esse materiam . Erras enim, si putas animosius detrimenta diuites serre.

319쪽

maximis minimisque corporibus par effidolor vulneris . Bion eleganter ait, Non minus molestum esse caluis, quam comartis, pilos velli. Idem scias licet de pauperibus locupletibusque, par illis esse to mentum. virisque enim pecunia sua Ob- hae sit, nec sine lensu auelli potest. Tolerabilius autem est, ut dixi, faciliusque , non acquirere, quam amittere: ideoque laetiores videbis, quos nunquam fortuna Iespexit, quam quos deseruit. Vidit hoc Diogenes, vir ingentis animi, & effecit

ne quid sibi eripi posset. Tu istud pauper

tatem,inopiam, egestatem voca, & quam voles ignominio1um securitati nomen impone:etitabo hiulcnon esse felicem, si quem mihi alium inueneris, cui nihil pereat. Aut ego fallo aut regnum est, inter auarQs mcircumscriptores , latrones , plagiarios, unum esse, cui noceri non possit

, quis de felicitate Diogenis dubitat, po-thst idem dubitare & de deorum immor

talium statu ,. an parum beate degant 2 quod illis non praedia, nec horti sint, nec alieno colono Iura pretiosa , noc grande in foro scenus. Non te pudet, quisquis diuiti js adstupes 3 respice agedum mundum: nudos videbis deos, omnia dantes, nihil habentes . Hunc tu pauperem pu tas, an diis immortalibus similem , qui se fortuitis omnibus exuit Z Feliciorem tui Demetrium Pompeianum vocas, quem non puduit loculetiorem esse Pompeio 3

320쪽

Numerus illi quotidie teritorum , velut Imperatori exercitus , referebatur : cui

iamdudum diuitiae este debuerant, duo vicari j, & cella laxior. At Diogeni semus

unicus fugit, nec eum reduεere , cum

monstraretur, tanti putauit. Turpe est , inquit, Manen sine Diogene posse vivere, Diogenem sine Mane non posse. Videtur mihi dixisse: Age tuum negotium fortu Da . nihil apud Diogenem iam tuum est. Fugit mihi seruusὶ imo liber abijt. Familia vestiarium petit, victumque: tot ven tres auidissimorum animalium tuendi sunt: emenda vestis, & custodiendae rapacissimae manus, & flentium detestantium

que ministerijs utendum. Quanto ille selicior, qui nihil ulli debet, nisi, cui facillime ne3at, sibi λ Sed quoniam non est tanis

tum roboris nobis, angustanda certδ simipatrimonia, ut minus ad iniurias sertui simus expositi. Habiliora sunt corpora pusilla,quae in arma sua contrahi possunt, quam quae superfunduntur , & undique magnitudo sua vulneribus obiecit. Optiis mus pecuniae modus est, qui nec in paupertatem cadit, nec procul a paupertate discedit. CAP. I X. Placebit autem haec nobis mensura,si prius parcimonia placuerit: sine qua nec ullae opes sufficiunt, nec ullas non satis patent: praesertim cum in vicino

remedium sit, & possit ipsa paupereas in diuitias se, ad uocata frugalitate, conuer

SEARCH

MENU NAVIGATION