L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

L. ANNAEI SENECAE

ANTVM inter Stolaos,Serene , & ceteros sapientiam proseisos interesse, quantum

- Winter steminas & mares, non immeritio dixerim di cum. Utraque tuTba, ad vitae secietatem tantundem conserat ; sed altera pars ad obsequendum, altera imperio nata sit . Ceteri sapiere tes moIliter & bllandE , ut sere dom stici. & familiares medici, aegris corpωribus , non qua optimum & celerrimum est , medentur, sed qua licet di Stoici vis

rilem ingressi viam, non viam na ineu tibus videatur curae habent, sed ut quain primum nos eripiant, & in illum eatium. Verticem educant , qui adeo extra omenem teli iactum surrexit, ut supra sert nam emineat . At ardua per quae vocamur, & confragosa sunt. Quid enim plano aditur excelsum Sed ne tam abrupta

342쪽

DE TONSTANT. SAPIENTIS. 3o 3

quidem sunt,quam quidam putant. prima tantum pars saxa rupesque habet, & inuit speciem: si exit pleraque ex longinquo speetculantibus abscissa & connexa videri solent, cum aciem longinquitas fallat. Deinde propius adeuntibus eadem illa, quae

in unum congesserat error oculorum , paullatim adaperiuntur: tum illis , quae praecipitia ex interuallo apparebant, re

dit lene fastigium . Nuper cum incidisset mentio Μ.Catonis, indigne serebas s siclites iniquitatis impatiens j quod Catonem artas sua parum intellex1sset, quod supra Pompeios & Caesares surgentem, infra Vatinios posuisset: & tibi indignum videbatur,quod illi dissuasuro legem , toga in soro esset erepta,quodque a Rostris, usque ad arcum Fabianum, per seditiosae factionis manus tractus, voces improbas,& sputa,& omnes alias insanς multitudinis contumelias pertulis et . Tunc ego respoladi, habere te quod Reipublicae nomine mouereris, quam hinc P. Clodius, hinc Vatinius, ac pessimus quisque vaenundabat: &caeca cupiditate corrupti, non intelligebant, se . dum vendunt, etiam vaenire CAP. II. Pro ipso quidem Catone securum te esse iussi. Nullum enim sapientem nec iniuriam accipere, nec contumeliam posse: Catonem autem certius exemplar sapientis viri nobis deos immortales dedisse , quam Vlixem & Hercule prioribus saeculis. Hos enim Stoici nostri sapientes

343쪽

3. 4 L. ANNAEI SENECAE

tes pron inaciauerunt, inuictos laboribusn,& contemptores voluptatis , & victores omnium terrarum . Cato cum feris manus non contulit, quas consectari venat ris agrestisque est: nec monstra igne ac serro persecutus est, nec in ea tempora iam,

cidit,quibus credi eosset coelum unius humeris inniti,excussa iam antiqua credulitate , & saeculo ad summam perducto Iertiam. Cum ambitu congressus, multi. Brmi malo, & cum potentiae immensa cupiditate, quam totus orbis in tres diuissus satiare non poterat, aduersus vitia ciuitatis degenerantis, & pessiimi sua mole fidentis, itetit solus ,-cadentem Rempublicam, quantum modo una retrahi manu poterat, .retinuit: donec vel abreptus ,

vel abstractus, comitem se diu su1tentatae ruinae dedit: s1mulque exstincta sunt, quae nefas erat diuidi. Neque enim Cato post libertatem vixit, nec libertas post Cato nem. Huic tu putas iniuriam fieri potuisist a populo, quod aut pretturam illi detrarit,aut togam quod sacrum illud capite purgamentis oris aspersit 3 Tutus est a piens, nec ulla affici aut iniuria, aut contumelia potest. CAP. III. Videor mihi intueri animum

tuum incensum, & effervescentem. paras acclamare : Haec sunt quae auctoritatem praeceptis vestris detrahant. magna pro

mittitis, & quae ne optati quidem, nedum credi possint: deinde ingentia locuti, cum

344쪽

DE CONSTANT. SAPIENTIS. 3 os

pauperem negastis esse sapientem, non negatis solere illi & seruum, & vestem, &tectum, & cibum deess); cum sapientem negastis insanire, non negatis & alienari,M parum sana verba emittere,& quicquid vis morbi cogit, audere; cum sapientem negastis seruum esse, ijdem non itis inficiasin variatim iturum , & imperata factu-xum, & domino suo seruilia praestiturum ministeria. Ita,sublato alte supercilio, in eadem qtiς ceteri, descenditis, mutatis re rum nominibus. Tale itaque aliquid Scin hoc esse suspicor, quod prima specie

pulchrum atque magnificum est: nec in-hiriam, nec contumeliam accepturum esse sapientem. Multum autem interest, utrum sapientem extra indignationem,an

extra iniuriam ponas. Si dicis illum equo animo laturum nullum habet priuilevium. contigit illi res vulgaris, & mi aecliscitur ipsa iniuriarum alliduitate, patientia. Si negas accepturum iniuriam . id est, neminem illi tentaturum facere; omnibus relictis negotijs Stoicus fioM. Ego vero sapientem non imaginario h nore Verborum exornare constitui, sed eo loco ponere , quo nulla permittatur inii ria.Qurd ergo nemo erit qui lacessat,quitentetὶ Nihil in rerum natura tam facium

est, quod sacrilegum non inueniat: sed non ideo diuina minus in sublimi sunt, si

existunt, qui magnitudinem multum vim tra se positam, non inuri petant. Inuul-

345쪽

3O6 L. ANNAEI SE NEC Enerabile est, non quod non feritar , sed quod non laeditur. Ex hac tibi nota 1 pientem exhibeo. Numquid dubium est, quin certius robur sit,quod non vincitur , quam quod non lacessitur λ cum dubiaerant vires inexpertae: at merito certissima

firmitas habeatur , quae omnes incursus respuit. Sic tu sapientem melioris scit esse naturae, si nullius illi iniuria nocet , ouam si nulla fit. Et illum senem virum clicam,quem bella non subigunt, nec admota vis hostilis exterret znon cui pingue otium est. inter desides populos. Huius modi igitur , sapientem nulli cile iniuriae

obnoxium. Itaque non restri,quam multa in illum coni jciantur tela, cum sit nulli penetrabilis. Quomodo quorumdam lapidum inexpugnabilis serro duritia est,

nec secari adamas, aut cetdi, vel deteri potest, sed incurrentia vlitro retunstit: quemadmodum quςdam non possitnt igne consumi, sed flamma circumlata, rigorem suum habitumque conseruant: quemad modum proiecti in altum scopuli mare frangunt, nec ipsi ulla seruitiae vestigia,tot verberati taculis, ostentant: ita sapientis animus solidus est Mid roboris collegit , ut tam tutus sit ab iniuria, quam illa quae retuli. CAP. IV. Quid igitur γ non erit alivis qui sapienti facere tentet iniuriam Atentabit, sed non peruenturam ad eum . Maiore enim interuallo a contactu Inse

346쪽

DE CONSTANT. SAPIENTIS. -3o7-riorum abductus est γ quam ut ulla vis noxia usque ad illum vires suas perferat. Etiam cum potentes, & imperio editi, &constensu seruientium validi , nocere ei

tentent: tam citra sapientem Omnes eorum impetus deficient, quam quae nemo tormentisve in altum exprimuntur, cum extra visum exsilierunt, citra coelum tamen flectuntur. Quid tu putas, cum sto-hdus ille rex multitudine telorum' diem Obscurasset, ullam sagittam in Solem inci ..disse λ aut demissis in profundum catenis Neptunum potuisse contingi λ Vt coelestia humanas manus effugiunt, & ab his quietempla diruunt, aut simulacra conflant ,

nihil diuinitati nocetur ; ita quicquid fit

in sapientem proterue , petulanter, superbe , frustra tentatur. At satius erat, neminem esse qui facere vellet. Rem difficilem optas humano generi, innocentiam . At

non fieri,eorum interest qui facturi sunt, non eius qui pati, ne si fiat quidem, non

potest. Imo nescio, an magis vires sapien tia ostendat tranquilla inter lacestentia :sicut maximum argumentum est imperatoris armis virisque pollentis, tuta securitas & in hostium terra. Diuidamus si tibi videtur, Serene, iniuriam a contumelia. prior illa natura grauior est haec leuior, α tantum delicatis grauis: qua non laeduntur,sed of seuduntur. Tanta est tamen animorum distolutio& vanitas, ut Quidam nihil acerbius putent. Sic inuenies se

347쪽

tium , qui flagellis qua colaphis c di malit , & qui mortem ac verbera tolerabili ra credat, quam contumeliosa verba . Ad tantas ineptias peruentum est , ut non dolore tantum, sed doloris opinione vexemur:more puerorum, quibus metus incutit umbra , & personarum deserinitas , &deprauata facies ; lacrimas vero euocant

nomina parum grata auribus, & digit Eum motus, & alia, quae impetu quodam erroris improuidi refugiunt. CAP. V. Iniuria propositum hoc habet, aliquem malo amcere: malo autem

sapientia non relinquit locum . Vnum enim malum illi est turpitudo: quq intro, reeo, ubi iam virtus honestumque est , non potest: iniuria ergo ad sapientem non peruenit.Nam si iniuria alicuius mali pamtientia est, sapiens autem nullius mali est patiens, nulla ad sapientem iniuria pertisnet . Omnis iniuria deminutio eius est, in quem incurrit.nec potest aliquis iniuriam accipere sine aliquo detrimento vel dignitatis, vel corporis, vel rerum extra nos positarum: sapiens autem nihil perdere potest,omnia in se repositit, nihil fortunae credit, bona sua in solido habet, eonteibius virtute , quae λrtuitis non indiget . Ideoque nec augeri,nec minui potest. nam in summum perductavi crementi non lia, bent locum. Nihil eripit Ertuita , nisi quod dedit: virtutem autem non dat: ideo unc detrahit. Libera est, inuiolabilis, ii

348쪽

DE CONSTANT. SAPIENTIS. ueo

mota, inconcussa , sic contra casu indur,ta, Vt nec inclinari quidem, nedum vinci possit. Adtiersus apparatus terribilium,

rectos oculos tenet, nihil ex vultu mutat,

siue illi dura, siue secunda Ostentantur. Itaque nihil perdet, quod perire sensurus sit. Unius enim in possessione virtutis est , ex qua depelli nunquam poteti: ceteris

precario utitur . cluis autem iactura mouetur alieni 3 Quod si iniuria nihil laedere potest ex his quae propria sapientis sunt , quia virtute sua salua sunt:iniuria sapienti non potest fieri. Megara Demetrius ce-l erat, cui cognomen Poliorcetes fuit. abaoc Stilpon philosophus interrogatus ,

numquid perdidissetὶ Nihil, inquit: omnia namque mea mecum sunt. Atqui Scpatrimonium eius in praedam cesserat, Mfilias rapuerat hostis, & patriam . At ille victoriam illi excussit: & se , urbe capta, non inuictum tantum,sed indemnem esse testatus esti habebat enim secum vera bo-Da, in quae non est manus iniectio . At caquae dissipata & direpta ferebantur, non iudicabat sua, sed aduenticia, & nutu iri fortunae sequentia r ideo,non ut propria

dilexerat. Omnium enim extrinsecus affluentium lubrica & incerta possessio est. Cogita nunc,an huic fur,an calumniator, aut vicinus potens, aut diues aliquis regnum orbς senectutis exercens, facere iniuriam possit, cui bellum & hostis ille , egregiam artem quassandarum vibium

349쪽

professiis, eripere nihil potuit. Inter micantes ubitae gladios, & mil1tarem in rapinam tumultum , inter flammas & sanguinem stragemque impulis ciuitatis,inter fragorem templorum super deos suos cadentium, uni homini pax fuit. Non est

itaque 'uod audax iudices promissiim rcuius tibi, si parum fidei habeo, sponsorem dabo . Vix enim credis tantum fi mitatis in hominem , aut tantam animi

magnitudinem cadere . sed si prodit in medium, qui dicat: CAP. VI. Non est quod dubites,an a tollere se homo natus supra humana posisit, an dolores, damna, ulceratIones, vulnera , magnΟS motus rerum circa se fi

mentium securus aspiciat, & dura placidEferat, & secunda moderate ; nec illis cedens , nec his fretus, unus idemque inter diuersa sit,nec quicquam suum, nisi se putet esse, ea quoque parte qua melior est. Assiim hoc vobis probaturus, sub isto tot ciuitatum euersore, munimenta incursu arietis labefieri, & turrium altitudinem euuiculis ac latentibus fossis repentὰ residere , & aequaturum editissimas arces ag- 'gerem creticere : at nulla machinamenta posse reperiri, quae bene fundatum an, mum agitent. Erepsi modo e ruinis domus , & incendijs undique relucentibus,

per flammas, per sanguinem fugi. Filias meas qui casus habeat, an peior publico , nescio. Solus, & senior , & hostilia circa

350쪽

DE CONSTANT. SAPIENTIS. 3II

me omnia videns, tamen integrum inco-' lumemque esse censum meum profiteor, teneo, habeo quicquid mei habui. Noli' est quod me victum, victorem te credaS. vicit fortuna tua fortunam meam . Caduca illa,& dominum mutantia, ubi sint ne scio : quod ad res meas pertinet, mecum ' sunt, mecum erunt. Perdiderunt isti di-

uites patrimonia; libidinosi amores suos,& magno pudoris impendio dilecta scoriata;ambitiosi curiam & forti ,& loca exer- cendis in publico viiijs destinata; isneratores perdiderunt tabellas suas , quibus auaritia falso laeta, diuitias imasinatur et ego quidem omnia integra illibata que habeo . Proinde istos interroga ciuifient , qui lamentantur, strictis glaclijs nuda pro pecunia corpora opponunt, qui hostem onerato sinu fugiunt . Ergo ita habe, Serene, perfectum illum virum , humanis diuinisque virtutibus plenum, nihil perdere. Bona eius solidis & inexsi

perabilibus munimentis praecincta sunt. Non Babylonis illi muros contuleris , quos Alexander intrauit: non Carthagi-

. nis aut Numantiae moenia, Una manu ca

pta et non Capitolium , arcemve . habent

ista hostile vestigium . Illa quae sapientem tuentur, a flamma & ab incursu tuta sunt: nullum introitum praebent, excelsa,

inexpugnabilia, dijs aequa. CAP. VII. Non est quod dicas, ita vetsoles, hunc sapientem nostrum nusquam

SEARCH

MENU NAVIGATION