L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

rum scientia, quae nec tuto narrantur, nec tuto audiuntur. Hoc secutum puto Democritum, ita coepi iter Qui tranquillε volet vivere,nec priuatim aSat multa, neci publicE: ad superuacua scilicet referentem . Nam si necessaria sunt, & priuatim& publice , non tantum multa, sed innumerabilia agenda sunt et ubi vero nullum ossicium solemne nos citat, inhibenda: actiones sunt. CAP. XIII. Nam qui multa agit,saepe sortunae potestatem sui facit: quam tutissismum est raro experiri,ceterum semper de

illa cogitare, & sibi nihil de fide eius pro mittere . Nauigabo,nisi si quid inciderit & praetor fiam, nisi si quid obstiterit: &negotiatio mihi respondebit, nisi si quid

interuenerit. Hoc est, quare sapienti nihil contra opinionem dicamus accidere. non illum casibus hominum excepimus , sed erroribus: nec illi omnia ut voluit cedunt, sed ut cogitauit. in primis autem

cogitauit, aliquid posse propositis suis resissere . Necessse est autem leuitis ad animum peruenire destitutae cupiditatis dolorem , cui successum non utique promi seris. CAP. XIV. Faciles etiam nos face re debemus, ne nimis desinatis Icbus imdulgeamus. transeamus in ea, in quae nos casus deduxerit: nec mutationes aut con

siiij aut status pertimescamus: dummodonos leuitas, inimicissimum quieti vitium,

332쪽

DE TRANQUILL. ANIMI. et 'snon excipiat. Nam & pertinacia necesse est anxia & misera sit, cui fortuna saepe aliquid extorquet: & leuitas multo grauior, nusquam se continens. Vtrumque infestum est tranquillitati, & nihil mutare poste , & nihil pati. Vtique animus ab omnibus externis in se reuocandus est. sibi confidat,se gaudeat,sua suspiciat: recedat, quantum potest, ab alienis, & se sibi

applicet, damna non sentiat, etiam adue se benigne interpretetur. Nuntiato naufragio,Zeno noster, cum omnia sua audiret submersa: Iubet,inquit, me fortuna e

peditius philosophari. Minabatur Theodoro philosopho tyrannus mortem, δέ quidem insepultam. Habes,inquit, cur ibbi placeas: hemina sanguinis in tua pote state est. nam quod ad sepulturam perti,net, o te ineptum, si putas interesse, supra

terram,an infra putrescam. Canius Iulus, vir in primis magnus, cuius admirationi

ne hoc quidem obstat, quod nostro s*culo natus est, cum Cato diu altercatus, posmquam abeunti Falaris ille dixit, Ne forta inepta spe tibi blandiaris, duci te iussi 2.

Gratias, inquit, ago , optime princeps. Quid senserit, dubito: multa enim occurrunt mihi. Contumeliosus esse voluit, Mostendere quanta crudelitas esset, tu qua mors beneficium erat λ-An exprobrauit umli' uotidianam dementiam Zagebant enim gratias., & quorum liberi occisi, & quo rum bona ablata erant. Aia tanquam. lis

333쪽

'bertatem libenter accepit Quidquid est , magno animo respondit. Dicet aliquis :-Potuit post haec iubere illum Caius uiu

re. Non timuit hoc Canius . nota erat

caij in talibus imperiis fides. Credisne illum decem medios usque ad supelicium dies, sine ulla sollicitudine exegisse Φ ver, simile non est, quae vir ille dixerit, quae

fecerit, qaam in tranquillo fuerit. Ludebat latrunculis , cum centurio agmen pe Titurorum trahens, & illum quoque citari ubet. Vocatus, numerauit calculos, & sodali suo . Vide, inquit, ne post mortem meam mentiaris te vicisse. Tum annuens centurioni:Testis, inquit,eris, uno me amtecedere . Lusisse tu Canium illa tabula putas illusit. Tristes erant amici, talem amissuri virum. Quid moesti, inquit,estis Vos quaeritis, an immortales animae sint rego iam sciam. nec desiit, vi ipso verit tem fine scrutari, & ex more suo quaesti nem habere. Prosequebatur illum phil sophus suus: nec iam procul erat tumuis Ius , in quo Caesari Deo nostro fiebat quotidianum sacrum. Quid,inquit,Cani nunc cogitas aut quae tibi mens est seru re, inquit Canius, proposui illo velocissismo momento,an sensurus sit animus,exire se. promisitque, si quid explorasser,cim Cumituram amicos, & indicaturum quis esset animarum status. Ecce in media tempestate tranquillitas r ecce animus aeternitate dignus, qui fatum suum inadi

334쪽

DE TRANQUILL. ANIMI. 1'F

gumentum veri vocat: qui in ultimo illo gradu positus,exeuntem animam percontatur: nec usque ad mortem tantum, sed.

aliquid etiam ex hysa morte discit. Nemo diutius philosophatus . seg non raptim relinquetur magnus vir, & cum cura dicendus. dabimus te in Omnem mem riam , clarissimum caput, Caianae cladis magna portio.

CAP. XV. Sed nihil prodest priuatae

tristitiae caussas abiecisse. Occupat enim nonnunquam odium generi humani, de occurrit tot scelerum felicium turba, cumco itaueris, quam sit rara simplicitas, quam ignota innocentia, & vix unquam ,

nisi cum expedit , fides, & libidinis lucra

damnaque pariter inuisa, & ambitio vuque eo iam se suis non continens terminis, ut per turpitudinem splendeat. Agitur animus in noctem, & velut eversis vir

tutibus, quas nec sperare licet, nec habere prodeli, tenebrae oboriuntur . In hoc itaque flectendi sumus, ut omnia vulgi vitiation inuisa nobis, sed ridicula videantur d&Democritum potius imitemur, quam Heraclitum . Hic enim quoties in publicum proce sierat, flebat: ille ridebat. huic omnia quae agimus, miseriae; illi ineptiae videbantur. Eleuanda ergo omnia, & s eii i animo serenda. humanius est derideare vitam, quam deplorare. Adiice, quod de humano quoque genere melius mere

335쪽

lq6 L. ANNAEI SENECAE

spei bonae aliquid relinquit: hic tamen stultὸ deflet, quae corrigi posse desperat de

uniuersa contemplatus, maioris animi est, qui ritum non tenet, quam qui lacrimas 3 quando leuillimum affectum animi mo net,& nihil magnum, nihil seuerum, nec senum quidem, ex tanto apparatu putat.

Singula,propter quae laeti ac tristes sumus, sibi quisque proponat, & sciat verum esse, quod Bion dixit, Omnia hominum negotia similia initiis esse , nec vitam illorum

magis sanctam aut seueram esse, quam conceptus inchoatos. Sed satius est, publicos mores & humana vitia placide ac cipere, nec in risum, nec in lacrimas excis, dere. Nam alienis malis torqueri, merna

miseria est: alienis delectari malis, voluptas inhumana: sicut illa inutilis humanistas , flere, quia aliquis filium esserat, α frontem suam fingere. In tuis quoque

malis id agere te oportet , ut dolori tam tum des quantum poscit, non 'uantum consuetudo. Plerique enim lacrimas sumdunt, ut o1tendant: & toties siccos oculos habent, quoties spectator defuit: turpe ii

dicantes ,. non flere, clim omnes faciant.

Adeo penitus. hoc se malum fixit, ex ali na opinione pendere, ut in simulationem etiam simplicissima res , dolor veniat. Sequitur pars, quae solet non immerito contristare, & in solitudinem deducere, ubi bonorum exitus mali sunt. Vt, Socrates Lagitur in carcere mori, Rutilius in exilio.

. . . - viuere,

336쪽

uere, Pompeius & Cicero clientibus suis pratere ceruicem: Cato i lle,virtutum viva

imago, incumbens gladio, simul de se ac de Re p. palam sacere. Necesse est torqueri, tam iniqua praemia sertunam per l, uere.&quid sibi.quisque nunc speret,ctim videat pessima optimos pati Quid ergo est vide quomodo quisq; illorum tulerin& si series fuerunt, ipsorum animos desidera; si muliebriter & ignauE periere , nihil periit. Aut digni sunt, quorum virtus tibi placeat: aut indigni, quorum desideretur ignauia . Quia enim est turpius, quam si maximi viri timidos sertiter moriendo faciunt Laudemus toties dignum laudibus,& dicamus: Tanto sertior, tanto felicios i humanos est isti casus, liuorem, morbum: existi ex custodia: non tu dignus mala fortuna Diis visus es, sed indignus in quem iam aliquid fortuna pos sit. Subducentibus vero is, Sc in ipsa morore ad vitam respectantibus, manus inij-ciendae sunt. Neminem flebo herum, neminem flentem . ille lacrimas meas ipse abstersit;hie suis lacrimis efficit,ne ullis dignus sit. Ego Herculem fleam, quod Vivus uritur: aut Regulum , quod tot clauis configitur : aut Catonem, quod vulnera sua sertiter tulitὶOmnes isti leui temporis

unpensa intienerunt,quomodo aeterni fierent : ad immorialitatem moriendo Vene , runt. Est& illa , licitudinum non m diociis materia,tae anxiὸ componas, n i

337쪽

L ANNAEI SENECAE

vlli simpliciter ostendas: qualis multis. rum vita est, ficta, & ostentationi parata. Torquet enim assidua obseruatio 1iii , ω deprehendi aliter,quam solet, metuit. nec unquam cura soluimur, ubi toties nos aestimari putamus, quoties aspici. Nam Sc multa incidunt, quae inuitos denudente Mut bene cedat tanta sui diligentia , non tamen iucunda vita, aut secura est , semper sub persona viventium. At illa quantum habet voluptatis, sincera&per se ornata simplicitas, nihil obtendens moribus suis Subit tamen & haec vita contemptus periculum , si omnia omnibus patent. sunt

enim qui fastidiant, quicquid propius asierunt. Sed nec virtuti periculum est, ne admctia oculis revilescat: & satius est simplicitate contemni, quam perpetua simulatione torqueri. Modum tamen rei ad hibeamus . multum interest, simpliciter vivas,an negligenter. Multum in 1e recindendum est. conuersatio enim dissimi lium, bene composita disturbat, & ren

uat assectus, & quidquid imbecillum in

animo, nec percuratum est, exulcerat.

Miscenda tamen ista , & alternanda sunt, solitudo & frequentia. Illa nobis faciet hominum desiderium , haec nostri: & erit

altera alterius remedium . odium turbae

sanabit solitudo, taedium solitudinis tur

ba . Nec in eadem intentione aequaliter retinenda mens est, sed ad iocos reuoca da . Cum pueris Socrates ludere non er : best

338쪽

Bescebat: & Cato vino laxabat animum

curis publicis fatigatum : & Scipio triumphale illud & militarc corpus mouit adnumeros . non molliter se infringens, utriunc mos est , etiam incessit ipso ultra muliebrem mollitiem fluentibus ; sed ut illi antiqui viri solebant L inter lusum ac Κ1ta tempora , virilem in modum tripudiare , non facturi detrimentum, etiam si ab hostibus sitis spectarentur. Danda est remissio animis: meliores acrioresque requieti surgent. Vt fertilibus agris non est imperandum: cito enim exhauriet illos. nunquam intemissa foecunditas r ita animorum impetus assiduus labor frangita. Vires recipient paullum resoluti, & re mεlli. Nascitur ex assiduitate laborum animorum hebetatio quaedam, & lai

guor . nec ad hoc tanta hominum cupidiatas tenderet , nisi nainralem quamdam voluptatem haberet lusus iocusque: quorum frequens usus, omne animiS ponduS , omnemque vim eripiet. Nam & somnus resectioni necessarius est : hunc tamen si per diem noctemque continues, morserit. Multum interest, remittas aliquid, an soluas. Legum conditores festos instituerunt. dies ,.ut ad hilaritatem homines publicu cogerentur: tamquam neces artum laboribus interponentes tem peramentum . Et magni,ut dixi,viri quidam sibi menstruas certis diebus serias dabaut: quidam nullum non diem , intea

339쪽

M otium & curas,diuidebant. qualem Po1-lionem Asinium, oratorem magnum,me minimus: quem nulla res vltra decimam retinuit. ne epistolas quidem post eam horam legebat,ne quid nouae curarnasC

retur : sed totius diei lassitudinem duabus illis horis ponebat. Qiudam medio die

interiunxerunt, & in postmeridianas horas aliquid leuioris Operae distulerunt. Maiores quoque nostri nouam relati nem, post horamdecimam, in senatu fieri vetabanc. Miles vigilias diuidis , & nox immunis est ab expeditione redemtium . Indulge dum est animo: dandumque sit inde otium . quod alimenti ac virium loco sit: & in ambulationibus apertis umgandum , ut coelo libero & multo spiritu augeat attollatque se animus. Aliquando vectatio iterque,& mutata regio, vigorem dabunt, conuictusque & liberalior potior nolinunquam & usque ad ebrietatem v niendum,non ut mergat nos, sed ut deprimat. Eluit enim curas, & ab imo animum mouet: & ut morbis quibusdam,ita tristit. tiae medetur. Liberque non ob licentiam linguae dictus est inuentor vini, sed quia liberat serit itio curarum animum, & asserit , vegetioremque & audaciorem in omnes conatus facit. Sed ut libertatis, ita vini saltibris moderatio est. Et Solonem , Arcesilaumque indulsisse vino credunt. Catoni ebrietas obiecta est: at facilius es-siciet , quisquis obiecerit , hoc crimen hin

340쪽

DE TRANQUILL. ANIMI. 3o I

Destum,quam turpem Catonem . Sed nec sepe seriendum est, ne animus malam consuetudinem ducat: & aliquando tamen in exultationem libertatemque e trahendus , tristisque sobrietas remouenda paulisper . Nam , siue Graeco poetae credimus, aliquando & insanire iucundum est: siue Platoni, frustra poeticas sores compos sui pepulit: siue Aristotelii, nullum magnum ingenium sine mixtura dementiae fuit. Non potest grande albquid & supra ceteros Ioqui , nisi mota mens . Cum vulgaria & solita contempsit,instinctuque sacro surrexit excelsior, tunc demum aliquid cecinit grandius ore mortali. Non potest sublime quicquam& in arduos positum contingere, quandiu apud se est. Desciscat oponet a solito, Messeratur, & mordeat fraenos, & rectorem rapiat suum : eoque serat , quo per se timuisset ascendere. Habes,Serene carissim , quς possint tranquillitatem tueri, qu restituere, quae surrepentibus viiijs resistant. Illud tamen scito, nihil horum satis esse validum, rem imbecillam sertiantibus, nisi intenta & assidua cura circumeat animum labentem.

L. ANNAEI

SEARCH

MENU NAVIGATION