L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

311 L. ANNAEI SENECAE

nens. Quidam se a cinerario impulsos moleste ferunt, & contumeliam vocantolitarii dissicultatem , nomencIatoris superbiam,cubisularij supercilium. O quantus inter illa risus tollendus est, quanta voluptate implendus animus, ex alieno. rum errorum tumultu, contemplati quietem suam l Quid ergo sapiens non accedet ad fores, quas durus ianitor obsidet Ille vero, si res necessaria vocabit, expe rietur,& illum, quisquis erit, tanquam ca nem acrem obiecto cibo leniet et nec indignabitur aliquid impendere, ut limen transeat, cogitans & in pontibus quibus dam pro transitu dari. Itaque illi quoque, quisquis erit, qui hoc salutationum publi.

cum exercet, donabit: scit emere venalia .

Ille pusilli animi est, qui sibi placet, quod

ostiario libere respondit, quod virSam eius fregit: quod ad dominum accessi, &petiit corium. Facit se aduersarium qui contendit ,& ut vincat, par suit. At sapiens colaphis percus iis, quid faciet quod

Cato,cum illi os percussum e siet: non exeanduit , non vindicatiit iniuriam 2 ne reis misit quidem, sed factam negauit. Mai Te animo non aSnouit, quam.ignouisset. Non diu in hoc haerebimus. quis enim ne scit, nihil ex his quae creduntur bona aut

mala, ita videri sapienti,ut omnibus Non respicit quid homines turpe iudicent, aut miserum:non it quὶ populus: sed ut sidera contrarium munco iter intendunt, ita his

362쪽

DE CONSTANT. SAPIENTIS. 3 3

aduersus opinionem omnium vadit.

CAP. XV. Desinite itaque dicere: Non accipiet ergo sapiens iniuriam,si caedet iii 3 si Oculus illi eruetur non accipiet contumeliam , si obscoenorum vocibus improbis per forum ageturὶ si in conuiuio regis, recumbere infra mensam, vescique cum seruis ignominiosa ossicia sortitis iubebitur 3 si quid aliud ferre cogetur eorum,quae excogitari pudori ingenuo mo- leua potiunt In quantumcunqtie ista vel numero, vel magnitudine creverint, elusidem naturae erunt. Si non tangent illum patua , ne maiora quidem: si non tangent pauca,ne plura quidem . Sed ex imbecillitate vestra coniecturam capitis ingentis animi:& cum cogitastis, quantum putetis

vos pati posse, sapientis patientiae paullo

Iteriorem terminum ponitis. At illum an aliis mundi finibus sita virtus colloca-int, nihil vobis cum commune habentem. etsi aspera, & quantumcunque to teratu grauia sint, auultuque & visu resu-gienda,non obruetur eorum coetu:& qua

lis singulis, talis uniuersis obsidiet Qui dicit illud tolerabile sapienti, illud into

letabile, & animi magnitudine intra certos fines tenet: male agit. vincit nos for tima, Ialsi tota vincatur. Nec putes istam Stoicam esse duritiam: Epicurus, quem vos patronum inertiae vestrae a sitimitis,

putatisque mollia ac desidiosa praecipere, di ad voluptates ducentia: Raro, inquit, O 6 sapien

363쪽

sapienti interuenit fortuna . Quam p Memisit viri vocem l Vis tu fortius loqui ,& illam ex toto submouere Domus nam sapientis angusta, sine cultu,sine me pitu, sine apparatu, nullis obseruatur ianitoribus, turbam vaenali fastidio digerentibus: sed per hoc limen vacuum, & ab ostiariis liberum , inuna non transit. scit non esse

illic sibi locum, ubi sui nihil est. Quod si Epicurus quoque, qui corpora plurimum indulsio, aduersus iniurias exsurgit: quid apud nos incredibile videri potest, aut supra humanae naturae men suram Ille ait iniurias tolerabiles esse sapienti, nos ii iurias non esse.

CAP. XVI. Nec est, quod dicas hoe

naturae repugnare. Non negamus rem

incommodam esse,Verberari & impelli,&aliquo membro carere: sed omnia ista negamus iniurias esse . non sensem illis do. rotis detrahimus : sed nomen iniuriae, quod non potest recipi virtute salua. Vter verius dicat,videbimus. Ad contemptum quidem iniuriae utem; consentit. Quaeris quid inter duos intersit 3 Quod inter gladiatores sortissimos; quorum alter premit vulnus,& stat in gradu; alter respiciens adclamantem populum, significat nihil esse,& intercedi non patitur. Non est, quod putes magnum , quo dissidemus. Illud quidem agitur, quod unum ad nos pertinet: utraque exempla hortantur contem-

uexe : & iniurias, & quas iniuriarum vi bras

364쪽

DE CONSTANT. SAPIENTIS. 313

bras ac suspiciones dixerim,contumelias. ad quas despiciendas non sapienti opus est vito, sed tantum conspiciente, qui sibi possit dicere: Vtrum merito mihi ista accidunt , an immerito Si merito, non est contumelia, iudicium est. si immerito: illi qui iniusta facit, erubescendum est . Et quid est illud , quod contumelia dicitur

in capitis mei leuitatem iocatus est, & in Oculorum valetudinem, & in crurum gracilitatem in staturam. Quae contumelia est, quod apparet, audire Coram uno aliquid dietiim ridemus, coram pluribus indignamur : & eorum alijs libertatem non relinquimus , quae ipsi in nos dicere assileuimus . Iocis: temperatis delectamur, immodicis irascimur. CAP. XVII. Chrysippus ait quem data indignatum, quod illum aliquis Verue-cem marinum dixerat. In senatu flentem vidimus Filium Cornelium , Nasonis generum, cum illum Corbulo Struthiocamelum depilatum dixisset. Aduersus alia maledicta , mores & vitam conuulneran tia, frontis illi firmitas constitit: aduersus hoc tam absurdum lacrimae prociderunt. tanta animorum imbecillitas est, ubi ratio discessit. Quid quod offendimur', siquis sermonem nostrum imitatur, sit quis cessiim, si quis vitium aliquod corporis e ait linguae exprimit quasi notiora illasiant alio imitante , quam nobis facientibus . Senectutem quidem inuiti audiunt,

365쪽

316 L. ANNAEI SENECAE

& canos, & alia, ad quae voto peruenituris Paupertatis maledictum quosdam perussit: quam sibi obiecit, quisquis abscondit.

Itaque materia petulantibus, & per contumeliam urbanis detrahitur , si ultro illam, & prior Occupes . nemo alijs risum praebuit,qui ex se cepit. Vatinium homunem natum &. ad ritum,& ad odium, scur ram fuisse venustum ac dicacem , mem

Iiae proditum est in pedes suos ipse plurima dicebat, & in fauces concisas: sic inimicorum , quos plures habebat quam morbos , & in primis Ciceronis urbanitatem effugit . Si ille hoc potuit duritia Oris,qui alsiiduis conuicijs de pudere didicerat: cur is non pollit, qui stii dijs liberalibus, & sapientiae cultu , ad aliquem prinfectum peruenerit λ Adijce , quod genus

xltionis est, eripere ei qui fecit contumeliae voluptatem . Solent dicere : Miserum me puto non intellexit ' adeo fructus contumeliae in sensu, & indignatione patientis est. Deinde non deerit illi aliquando

par : inuenietur, qui te quoque vindicet . CAP. XVIII. C. Cassar inter cetera vi lia,quibus abundabat, contumeliosus mi. rabiliter ferebatur, omnes aliqua nota seriendi, ipse materia 1isus benignissima . Tanta illi palloris insaniam testantis foeditas erat, tanta oculorum sub fronte anili latentium torvitas tanta capitis destituti, & emendicatis capillis aspersi deser-mitas . ad ijce obsessam setis cet uicem, de exilit

366쪽

DE CONSTANT. SAPIENTIS. 31

exilitatem crurum, & enormitatem pedum . Immensum est, si velim singula referre,per quq in patres avosque suos comtumeliosus fuit, per quae in uniuersos ordines: ea referam, quae illum exitio dederunt . Asiaticum Valerium in primis amicis habebat, ferocem virum, & vix aequo animo alienas contumelias laturum . Huic in conuiuio, item in concione, voce clarissima, qualis in concubitu esset uxor

eius, obiecit. Dij boni, hoc virum audire, Principem scire, dc usque eo licentiam peruenisse, ut non dico consulari, non dico amico, sed tantum marito Princeps &adulterium suum narret, & fastidium Chaereae tribuno militum, sermo non pro manu erat,ianguidus sono, & infracta voce sitspectior. Huic Caius signum peten ii modo Veneris, modo Priapi dabat: aliter atque aliter exprobrans armato moblitiam . Haec ipse perlucidus, crepidatus, armillatus. Coegit itaque illum uti sedi Io, ne saepius signum peteret. Ille primus inter coniuratos manum sustulit: ille ceris uicem mediam uno ictu decidit : plurimum deinde undique publicas ac priuatas iniurias ulciscentium gladiorum ingestum est. sed primus vir fuit, qiii minime

visus est. At idem Caius omnia contume Iias putabat, & sicut serendarum impatiens, saciendarum cupidi stimus. Iratus fuit Herennio Macro, quod illum Caium salutauerat: nec impune cessit primipila rioa

367쪽

8 L. ANNAEI SENE CAE

rio , quod Caligulam dixerat. Hoc enim in castris natus, & alumnus legionum vocari solebat, nullo nomine militibus familiarior unquam factus: sed iam Caligulam conuicium & probrum iudicabat cothurnatus . Ergo hoc ipsum solatio erit , etiam si nostra facilitas ultionem omiserit, futurum aliquem, qui poenas exigat a procace, & superbo, & iniuriosi: quae vitia

nunquam in uno homine , & in una con tumelia consumuntur . Respiciamus eo Tum exempla , quorum laudamus patientiam: ut Socratis, qui comoediarum publicatos in se , & spectatos sales , in panem bonam accepit ,risitqu e non minus, quam cum ab uxore Xanthippe immunda aqua perfunderetur .:At Iphicrates, cui mater

barbara & Thres, obi j ciebatur, respondit, & deorum matrem Idaeam esse. - CAP. XIX. Non est in rixam colluctationemque veniendum . procul auserendi

pedes sunt:& quidquid horum ab imprudentioribus siet neri autem nisi ab im prudentibus non potest in negligendum .. Et honores & ini uria: vulgi, in promiscuo habendi sunt; nec his dolendum, nec illis

saudendum .Rlioquin multa,timore contumeliarum aut taedio, necessaria omitte

mus :& publicis priuatisque officijs, ali

quando etiam salutaribus, non occurre mus, dum muliebris nos cura angit, aliquid contra animum audiendi . aliquando etiam obirati. potentibus, detegemus. ' hunc

368쪽

. DE CONSTANT. SAPIENTIS. 3 19

l hunc affectum intemperanti libertate . Non est autem libertas, nihil pati. Fallimur. libertas est, animum opponere iniu-

Iijs,Sc eum facere se, ex quo solo sibi gaudenda veniant: exteriora deducere a se,ne

inquieta aSenda siti vita , omnium risus , omnium linguas timenti. Quis est enim, qui non pollit contumeliam facere,si quisquam potestὶ Diuerso autem remedio utetur sapiens, assectatorque sapientiar. Imperfectis enim , & adhuc ad publicum se iudicium dirigentibus, hoc proponendum est, inter iniurias ipsos contumeliasque debere versari. Omnia leuiora accidunt expectantibus. quo quisque honestior genere, fama, patrimonio est, hoc se fortius

gerat: memor, in prima acie altos ordines itare : contumelias & verba probrosia , &ignominias, & cetera dehonestamenta , velut clamorem hostium ferat, & longinqua tela, & saxa sine vulnere circa galeas crepitantia. Iniurias Vero, ut vulnera, alia armis, alia pectori infixa, non deiectus,ne motus quidem gradu, sustineat. Etiam si premeris, & infesta vi vigeris, cedere turpe est: assignatum a natura locum tuere .

Q agris quis hic sit locus Θ viri. Sapienti

aliud auxilium est huic contrarium . Vos enim rem geritis : illi parta victoria est . Ne repugnate vestro bono, & hanc spem, dum ad verum peruenitis, alite in animis: libenterque meliora excipite, dc opinione ac voto iuvate. esse aliquem inuictum, es.

369쪽

Mo L. ANNAEI SENECAE

se aliquem in quem nihil fortuna possit , E Republica humani generis est.

L. ANMEI SENECAE

AD NERONEM CAESAREM '

. DE CLEMENTIA,

LIBER PRIMUS.C A P V T LSCRIBERE de clementia , Nero

Caesar, institui: ut quodammodo spe. euli vice fimgerer , & te tibi ostenderem ,

peruentururn ad voluptatem maximam

omnium. Quamuis enim recte sectorum verusfructus Et fecisse , nec ullum virtutum pretium dignum illis extra ipsas siri iuuat tamen inspicere & circuire bonam eonscientiam, tum immittere oeulos in hanc immensam multitudinem, disiecididem, seditiosiam , impotentem, in pem, elem alienam suamque pariter exsultat ram,si hoc iugum fregerit, & ita locuti s cumr Ego ex omnibus mortalibus placui, electusque sum,qui in terris deorum viee lungerere ego vitae necisque gentibus ar-hiter. qualem quisque sortem, statumque habeat, in manu mea positum est. Qiud cuique mortalium fortuna datum velit , meo OIe pronunciat: ex nostro responsslaetitiae caussas , populi urbesque conci. piunt. Nulla pars usquam, nisi volente

370쪽

D E CLEMENTIA, Lib. I. 3 is

propitioque me, floret. Haec tot milia gladiorum , quae pax mea comprimit, ast nutum meum stringentur: quas nationes funditus exscindi, quas transportari, qui bus libertatem dari, quibus eripi, quo kt-ges mancipia fieri, quorumque capiti regium circundari decus Oporteat, quq ruatvI S, quae oriantur, mea iurisdicito est. In hac tanta facultate rerum, non ira muad iniqua supplicia compulit, non iuuenilis impetus, non temeritas hominum &contumacia,quae saepe tranquillissimis pectoribus quoque patientiam extorsit: nouipsa ostentanuae per terrores potentiae diara, sed frequens magnis imperijs, gloria . Co ditumis imo conluictum apud me seserum est. summa parsimonia etiam vilissimi sanguinis. nemo non , cui alia desint, hominis nomine apud me gratiosus est .

Seueritatem abditam, clementiam in pro cinctu habeo. sic me custodio, tanquam legibus, quas ex abdito ac tenebris in lucem euocaui, rationem redditurus sim. Alterius aetate prima motus sum , alterius

vltimaralium dignitati donaui, alium hi militati: quoties nullam inueneram misericordiae caussam, mihi peperci. Hodie dijs immortalibus, si a me rationem rςp

tant , annumerare genus humanum paratus sum. Potes hoc Cadar praedicare audacter,omnium quae in fidem tutelamque

tuam venerunt, nihil per te, neque vi, neque clam Reipub. ereptum. Rarissimam

SEARCH

MENU NAVIGATION