장음표시 사용
371쪽
laudem,& nulli adhuc Principum concensam concupisti, innocentiam . Non perdis operam:nec bonitas ista tua singularis, a gratos aut malignos aestimatores nacta est. resertur tibi gratia. Nemo unus homo , Vni homini, tam earus unquam silit 3 quam tu populo Romano, magnum lom sumque eius bonum.Sed ingens tibi onus amposuisti. nemo iam diuum Augustum, nec Tiberii taesaris prima tempora i quitur : nemo quod te imitari velit exemplar extra te quaerit. Principatus tuus adgultium exigitur. Difficile hoc fuisset, si non naturalis tibi ista bonitas esset, sed ad tempus sumpta: nemo enim potest pers nam diu serre. Ficta,cito in naturam suam recidunt: quibus veritas subest , quaeque ire ita dicam ex solido enascuntur, tem pore ipso in maius meliusque procedunt.
Magnam adibat aleam populum Romanus,cum incertum esset, quo se statim nobilis indoles daret: iam vota publica in tuto sunt. nec enim periculum est, ne te sibila tui capiat oblivio. Facit quidem auidos nimia selicitas:nec tam temperata cupiditates sunt unquam , ut in eo quod contigit , desinant. gradus a magnis ad maiora sit: & spes improbissimas complectuntur, insperata assecuti. Omnibus ta men nunc ciuibus tuis & haec consessio
exprimitur, esse selices: & illa, nihil iam his accedere bonis posse, nisi ut perpetua sint. Multa illos cogunt ad hanc conses.sionema
372쪽
sollem , qua nulla in homine tardior e1te secui itas alta , amuens: ius supra omnem iniuriam positum . Obversatur oculis laetissimς forma Reipub. cui ad summam libenatem nihil deest, nisi pereundi licem
tia. Pr cipue tamen aequalis ad maximos imosque peruenit clementiae tuae admiratio . Caetera en i m bona, pro portione fortunae suae , quisque sentit aut expectat ,
maiora minoraque et ex clementia omnes
idem sperant. Nec est quisquam,cui tam
valde innocentia sua placeat, ut non stare in conspectu clementiam,paratam humavius erroribus, gaudeat.
CAP. II. Ε1le autem aliquos scio, qui clementia pessimum quemque putent 1h-stineri:quoniam nisi post crimen superuacua est, & sola haec virtus inter innocentes cessat. Sed prinu im omnium, sicut medicinae apud aegros usus, etiam apud sanos honor est: ira clementiam qiiamuis poena digni invocent, etiam innocentes colunt. Deinde , habet clementia in pedisona quoque innocentium locum: quia interim fortuna pro culpa est: nec inuincentiae tantum clementia succurrit, sed sepe virtuti: quoniam quidem conditione temporum incidunt quaedam, quς posissint laudata puniri. Adijce, quod magna pars hominum est, quae leuerti ad innincentiam possit . Sed non tamen vulgo ignoscere decet. nam ubi discrimen inter malos bonosque sublatum est,confusio 1 quitur
373쪽
quitur, & vitiorum eruptio. Itaque adhibenda est moderatio, quae sanabilia ingenia distinguere a deploratis sciat. Nec
promiscuani habeIe ac vulgarem clemen tiam oportet , nec abscisam . nam tam
omnibus ignoscere crudelitas est , quam nulli. Modum tenere debemus: sed quia dissicile est temperamentum , quidquid aequo plus futurum cst, in partem humaniorem praeponderet. CAP. ΙΙΙ. sed haec suo loco melius di tentur : nunc in tres partes omnem hanc materiam diuidam,Ρrima erit manumissionis: secunda quae naturam clementiae habitumque demonstret: nam cum sint vitia quaedam virtutes imitantia, non posisunt secerni, nisi s gna quibus dignoscantur impresseris. tertio loco quaeremus , quomodo ad hanc virtutem perducatur animus, quomodo confirmet eam , & usu suam faciat . Nullam vero ex omnibus virtutibus magis homini conuenire , cum sit nulla humanior, costet necesse est:non solii m inter nos , qui hominem sociale animal, communi bono genitum videri volumus: sed etiam inter illos,qui homi nem voluptati donant , quorum omnia dicta factaque ad utilitatem suam spe. stant. nam si quietem petit & orium, hane
virtutem naturae suae nactus est, quae pacem amat, & manus retinet. Nullum tamen clementia ex omnibus magis, quam regem aut Principem decet. Ita enim vin-
374쪽
tates magnis viris decori gloriaeque sunt, si illis salutaris potentia est. nam pestifera vis est, valere ad nocendum. Illius demum magnitudo stabilis fundataque est, rem omnes tam supra se esse, quam proi: sciunt; cuius curam excubare pro salum te singulorum atq; uniuersorum quotidie experiuntur ἔ quo procedente, non tan- uam malum aliquod aut noxium animes
e cubili prosilietit, diffusiunt, sed tamquam ad clarum ac beneficum sidus certatim aduolant, obijcere se pro illo mucronibus insidiantium paratisii mi, & substernere corpora sua , si per stragem illi
humanam, iter ad salutem struendum sit. Somnum eius nocturnis excubijs muniunt : latera obiecti circumfusique defendunt : incurrentibus periculis se opponunt. Non hic est sine ratione populis v bibusque consensus,sic protegendi amandique reges, & se suaque iactandi, quocunque desiderauerit imperantis fatus. Nec haec vilitas sui est, aut dementia, pro
uno capite tot millia excipere ferrum, ac multis mortibus unam animam redimere,nonnunquam senis & inualidi. Quemadmodum totum corpus animo deseruit,& cum hoc tanto maius tantoque speciosius sit, ille in occulto maneat tenuis, & in qua sede latitet incemis: tamen manus
pedes, oculi negotium illi gerunt ; illum haec cutis munit, illius iussu iacemus, aut inquieti discurrimus; cum ille imperauit, siue
375쪽
siue aliarus dominus est,mare lucri haussa scrutamur ; siue ambitiosus, iamdudum dexteram flammis obiecimus, aut volui tarie subsiluimus et sic haec immensa multitudo, unius animae circundata, illius spiritu regitur, illius ratione fleetitur, pres sura se ac fractura viribus suis, nisi consilio sustineretur. CAP. I V. Suam itaque incolumit tem amant, cum pro uno homine deDas legiones in aciem deducunt, cum in prima fronte procurrunt, & aduersa vulneribus pectora ferunt, ne Imperatoris sui signa vertantur. Ille est enim vinculum, per quod Resp. cohaeret: ille spiritus vitalis, quem haec tot millia trahunt: nihil ipsa per se futura, nisi onus& pr da, si mens illa imperij subtrahatur c- Rege Incolumi mens omnibus una,Amisso rupere fidem. Hic casus Romanae pacis exitium erit, hieranti fortunam populi in ruinas aget Tandiu ab isto periculo aberit hic populus, quandiu sciet ferre fraenos: quos siquando abruperit, vel aliquo casu discus. sos reponi sibi passiis non erit, haec unitas& hic maximi imperij contextus in partes multas dissiliet: idemque huic urbi dominandi finis erit, qui parendi fuerit. Ideo Principes regesque;& quocunque alio nomine sunt tutores status publici, non est
mirum amari ultra priuatas etiam neces
situdines. Nam si sanis hominibus publi
376쪽
ea priuatis potiora sunt: sequitur, ut is quoque carior sit,in quem se Respub. conuertit. Olim enim ita se induit Reipub. Caesar , ut diduci alterum non possit, siue utriusque pernicie . nam ut illi viribus o
pus est, ita & huic capite. i 'a . CAP. V. Longius videtur recessisse a proposito oratio mea: at mehercules rem
ipsam premit. Nam si, quod adhuc colli itur , animus Reipub. tu es, illa corpus tuum:vides, ut puto, quam necessalia clementia sit. tibi enim parcis, cum videris alteri parcere. Parcendum itaq; est etiam improbandis ciuibus, non aliter quam membris languentibus: & si quando mist so sanguine opus est, iustitiendum est, ne ultra quam neces te sit incidas . Est erso, ut dicebam , clementia omnibus quidem hominibus sectandum naturam, maxim tamen decora Imperatoribus: quanto plus habet apud illos quod seruet , qtiantoque
in maiore materia apparet. Quantulum enim nocet priuata crudelitas Principum saeuitia , bellum est. Cum autem virtutibus inter se sit concordia, nec ulla altera melior aut honestior sit: quaedam tamen quibusdam personis aptior est. Decet magnanimitas quemlibet mortalem, etiam illum infra que nihil est. Quid enim
maius, aut fortius, quam malam fortuna retundere λ: Haec tamen magnanimitas in bona fortuna latiorem locum habet, meliusque in tribunali, quam in plano con- p ipicitur.
377쪽
spicitur. Clementia in quamcunque do, mum peruenerit, eam filicem tranqui, iamque praestabit: sed in regia quo rarior, eo mirabilior. Quid enim est mirabilius , quam eum,cuius irae nihil obstat, cuius grauiori sententiae ipsi qui pereunt assentiuntur , 'uem nemo interroSaturus est, imo si vehementius excanduit, nec de precaturus quidem,ipsum sibi manum in ij cere, & potestate sua in melius placissiusque utiῖ hoc ipsem cogitantem: Occi
de re contra legem nemo non potest: se uare nemo, praeter me. Magnam fortunam magnus animus decet: qui nisi se ad illam extulit,& altior stetit, illam quoque infra terram deducit. Magni autem animi est proprium, placidum esse, tranquil Iumque, & iniurias atque offensiones s perne despicere. Muliebre est, furere in ira et ferarum vero, nec generosarum quis dem , praemordere & urgere proiectos. Elephantes leonesque transeunt, quae impulerunt: ignobilis bestiae pertinacia est . Non decet regem qua,& inexorabilis irai non multum enim sipra eum eminet, cui se irascendo ex quatrat si dat vitam, si dat dignitatem periclitantibus & meritis amittere, iacit quod nulli nisi rerit m p tienti licet. Vita enim etiam superiori eripitur, nunquam nisi inferiori datur. Seruare, proprium est excellentis sere nae et quae nunquam magis suspici debet,
quam cum illi contingit idem posse quod, diis,
378쪽
diis, quorum beneficio in lucem edimur, tam boni quam mali. Deorum itaque sibi animum asserens Princeps, alios ex civibus sitis, quia utiles bonique sunt, libens videat, alios in numerum relinquat: quosdam esse gaudeat, quosdam patiatur. CAP. VI. Cogitate in hac ciuitate, in qua turba per latishma itinera sine intermissione defluens eliditur, quotiens ali quid obstitit, quod cursum eius velut todirentis rapidi moraretur : in qua tribus eo dem tempore theatris viae postulantur: in qua consumitur, quidquid terris omnibus aratur: quanta solitudo & vastitas futura sit,si nihil relinquitur, nisi quod iudex seuerus absoluerit. Quotus quisque ex quς storibus est, qui non ea ipsa lege teneatur, qua quaerit 3 Quotus quisque accusator
vacat culpa & nescio, an nemo ad damdam veniam dissicilior sit,quam qui illam
petere saepius meruit. Peccauimus ominnes: alii grauia,alij leuiora,alij ex destin to, alij forte impulsi , aut aliena nequitia ablati: alij in bonis consiliis parum λαiter stetimus, & innocentiam inuiti ac rein nitentes perdidimus. Nec delinquimus tantum , sed usque ad extremum aeui delinquemus. Etiam si quis tam bene pur gauit animum, ut nihil obturbare eum amplius possit ac fallere, ad innocentiam tamen peccando peruenit. λCΑP. VII. Quoniam deorum seci mentionem, optime hoc exemplum Principi. P 2 consti-
379쪽
constituam,ad quod sermetur,ut se talem esse ciuibus, quales sibi deos velit. Expedit ergo habere inexorabilia peccatis a que erroribus numina expedit usque ad ultimam infesta perniciem Ecquis regum
erit tutus, cuius non membra aruspices
colligant3 Quod si dij placabiles, & aequi,
delicia potentium uon statim fulminibus persequuntur: quanto aequius est, hominem hominibus praepositum, miti animo
exercere imperium , & cogitare, utrum
mundi status gratior oculis pulchriorque sit sereno & puro die, an cum fragoribus crebris omnia quatiuntur, & ignes hinc atque illinc micant 3 Atqui non alia facies est quieti moderatique imperij, quam se
reni caeli & nitentis . Cnidele reFnum , turbidum, tenebrisque obscurum est, inter trementes & ad repentinum sonitum ex pauescentes, nec eo quidem qui omnia turbat inconcusso. Facilius priuatis ignoscitur , pertinaciter se vindicantibus. possunt enim laedi, dolorque eorum ab iniuria venit.timent 'terea contemptum: &non retulisse laedentibus gratiam, infirmitas videtur, non clementia. At cui vitio in facili est, is omissa ea, certam laudem mansuetudinis consequitur. Humili loco positis exerere manum, litigare, in rixam procurrere, ac morem irae suae gerere, liberius est: leues inter paria ictus sunt: regi 'ociferatio quoque, verborumque intemperantia, non ex maiestate est.. CAP.
380쪽
CAP. VIII. Grave putas, eripi loque di arbitrium regibus,quod humillimi habentὶ Ista, inquis, semitiis est, non impe Tium . Quid tu, non experiris istud nobis esse,non tibi seruitutem Alia conditio est
eorum qui in turba, quam non excedunt, latent: quorum & virtutes ut appareant idiu luctantur, & vitia tenebras habent. Veltra facta dictaque rumor excipite dc ideo nullis magis cauendum est, qualem famam habeant,quam qui qualemcunque meruerint,magnam habituri sunt. Quam multa tibi non licent, quae nobis beneficio tuo licent λ Positim in qualibet parte urbis solus incedere, sine timore, quamuis nullus sequatur comes, nullus sit domi, nullus ad latus gladius: tibi in tua pace
armato vivendum est. Aberrare a sortuna tua non potes : Obsidet te, & quocluti que descendis, magno apparatu sequituri Et haec summa magnitudinis seruitus est,
non posse fieri minorem; sed cum diis tibi
communis ista necessitas est. nam illos quoque coelum alligatos tenet: nec magis illis aescenderc datum est, quam tibi t tum. Fastigio tuo aflixus es. Nostros motus pauci sentiunt. prodire nobis, ac recedere, & mutare habitum sine sensii publico licet: tibi non magis, quam Soli, i
tere contingit. Multa contra te lux est,
omitium in istam conuersi oculi sunt'. Prodire te putas oriris, loqui non potes nisi ut vocem tuam, quae ubique sunt gen-P 3 tes
