장음표시 사용
391쪽
tione vana adducti . Cetera enim cognomina honori. data sunt . Magnos MFelices & Augustos diximus , & ambitiosae maiestati quidquid potuimus titulorum congessimus, illis hoc tribuentes . Patrem quidem patriae appellauimus, ut sciret datam sibi potestatem patriam . et quae est temperatissima , liberis consulens , suaque post illos ponens . Tarde
sibi pater membra sua aDscindat: etiam. cum absciderit, reponere cupiat et .&iu abscindendo gemat, cunctatus multiam diuque . Prope cnim est ut libenter damnet , qui cito : prope ut inique puniat,qui
nimis. Erixonem equitem Romanum. ,
memoria nostra, quia filium suum fi gellis occiderat populus in foro grapbjis confodit. Vix illum Augusti Caesaris a ctoritas , iosestis tam patium , quam filiorum manibus eripuit.. CAP. XV. T, Arium , . qui filium deprehensum in parricidio , exilio damnauit, caussa cognita, nemo non suspexit, quod contentus exilio, & ilio delegato . Massiliae parricidam contistituit, & annua illi praestitit, quanta prae stare integro solebat. Haec litieresitas effecit, ut in qua ciuitate nunquam deest patronus peioribus, nemo dubitaret, quin reus merito damnatus esset , quem is μ' ter damnare potuisset, qui odisse non po-t at . Hoc ipso exemplo dabo , quem sompares bono patri bonum Principem . Cogni-
392쪽
Cogniturus de filio T. Arius , aduocauit in consilium Caesarem Augustum. venit in priuatos penates, assed it , pars alieni consilii fuit. Non dixit: Imo in incam domum veniat. Quod si factima esset,C saris futura erat cognitio, non patiis. Audita cauila , excultisque omnibus, & his quae adolescens pro se dixerat, & his qui bus arguebatur, petit ut sententiam suam cpiisque scriberet , ne ea omnium fieret, quae Caesaris fuisset. Deinde priusquam aperirentur codicilli, iurauit se T. Arij hominis locupletis hereditatem non aditurum. Dicet aliquis, pusillo animo. ti milit, ne videretur locum spei suae aperire velle, filii damnatione . Ego contra sentio . Q mlibet nostrum debuisset aduersus opiniones malignas satis fiduciae habere in bona conscientia: Principes multa debent etiam famae dare. Iurauit se non aditurum hereditatem. Arius quidem eodem die & alterum heredem perdidit, sed Caesar libertatem sententiae suae redemit : &poitquam approbauit gratuitam esse seueritatem suam,quod principi semper ci
gandum est, dixit, relegandum ono pati videretur. Non culleum, non serpenteS, non carcerem decreuit: memor non de
quo censeret, sed cui in consilio esset'. Mollissimo genere poenae contentum esse debere patrem dixit, in filio adolescentulo, impulso in id scelus, in quo se, quod
prollimum erat ab innocentia , timide
393쪽
gesti siet: debere illum ab urbe & a paremtis oculis submoueri. CAP. XVI. O dignum, quem in consilium patres aduocarentio dignum quem coheredem innocentibus liberis scribe-1enti Haec clementia Principem decet, ut quocunque venerit, mansuctiora omnia faciat. Nemo regi tam vilis sit, ut illum perire non sentiat, qualiscunque, pars imperi j est. In magna imperia ex minoribus petamus exemplum . Non est unum im- 'perandi genus. imperat Princeps ciuibus1uis, pater liberis, praeceptor discentibus, tribunus vel centurio militibus . Nonne pessimus pater videbitur , qui assiduis plagis liberos , etiam ex leuissimis causis, compescet Vter autem prςceptor liberalibus mi dijs dignior, qui excarnificat discipulos, si memoria illis non constiterit , aut si parum agilis in legendo oculus hinserit an qui monitionibus, & verecundia , c mendare ac docere malit tribunum centui ionemque da siquum: destitores faciet, quibus tamen ignoscitur. Numquidnam aequum est, grauius homini & durius imperari , quam imperatur animalibus mutis atqui equum non crebris. Verberibus exterret, domandi peritus magister. Fiet .enim sormidolosus & contumax,nisi eum tactu blandiente permulseris. Idem facit venator, qui instituit catulis vestigia sequi,quique iam exercitatis utitur ad excitandas , vel persequendas feras . Nec cre
394쪽
bro illis minatur: contunditur enim animus, & quidquid est indolis, comminuitur trepidatione degeneri: nec licentiam vagandi errandique pallim concedit. ΑΓ ijcias his licet, tardiora agentes iumenta: quae cum ad contumelias & miserias natas1nt, nimia saeuitia coguntur ingum detrectare.
CAPOX VII. Nullum animal mo-xosius est , nullum maiore arte tractan dum, quam homo: nulli magis parcendum. Quid enim stultius, quam in tu mentis quidem & canibus erubescere iram exercere, pessima autem conditione hominem esseὶ Morbis medemur, nec ira scimur: atqui & hic morbus animi mollem medicinam desiderat, ipsumque medentem minime infestum aegro . Mali medici est, desperare , ne curet. Idem in his, quorum animus affectus est, facere debebit, cui credita sinis omnium est non cito spem proiicere , nec mortifera si Siaa pronunciare. Luctetur cum viiijs,resistat; alijs morbum suum exprobret ; quosdam molli curatione decipiat, citius meliusque sanaturus remedijs fallentibus. Agat Princeps curam,non tantum salutis, sed etiam honestae cicatricis. Nulla regi gloria est ex saeua animaduersione. quis enim dubitat posse at contra maxima, si vim suam continet, si multos irae alienae eripuit, ne minem suae impendit. CAP. XVIII. Seruis imperare moderat
395쪽
derate, latis est: & in mancipio cogitandum est, non quantum illud impune pati possit, sed quantum tibi permittat aequi donique natura Z quae parcere etiam capti uis , & pretio paratis, iubet. Quanto iu-1hius hominibus liberis, ingenuis, hone stis , non ηt mancipijs abuti, sed his quos gradu antecedas,quorumque tibi non tradita seruitus sit, sed tutela ὶ Seruis ad statuam licet confugere. cum in seruum omnia liceant, est aliquid, quod in hominem licere commune ius anmantum vetet: quia eiusdem naturae est, cuius tu .
Quis non Vedium Pollionem peius Oderat , quam serui sui, quod muraenas sal guine humano saginabat ; & eos qui se aliquid offenderant, in vivarium, quid aliud quam serpentibus, obij ci iubebat O hominem mille mortibus dignumisiue deuorandos seruos obijciebat muraenita quas esurus erat, siue in hoc tantum illas alebat, ut sic aleret. Quemadmodum domini crudeles tota ciuitate commonstran
tur, invisique & detestabiles sunt: ira regum & ini uria latius patet, & infamia ,
atque odium faeculis traditur. inanio a tem non nasci melius fuit, quam numera ri inter publico malo natos. C A P. XIX. Excogitare nemo quic quam poterit, quod magis decorum regenti sit quam clementia : quocunq; mU do is,& quocunque in re praepositus cete ris erit . Eo scilicet sormosius id esse, ma-
396쪽
gnis entiusque fatebimur, quo in maiori praestabitur potestate: quam non oportet noxiam esse, si ad naturae legem com pCnitur. Natura enim commenta est regem:
quod & ex ali is animalibus licet cognoscere, & ex apibus: quarum regi amplissimum cubile est, medioque ac tutissimo loco . Praeterea onere vacat,exactor alienorum operum: & amisso rege,totum di . labitur examen. nec unquam plus unum patiuntur, melioremque pugna quaerLint.
Praeterea insignis regi serma est, dissimilisque ceteris, tum magnitudine, tum nitore : hoc tamen maximὸ distinguitur . Iracundissimae , ac pro corporis captu pu gnacissimae sunt apes, & aculeos in vulnere relinquunt:rex ipse sine aculeo est. Niniuit illum natura nec talium esse, nec cl-rionem magno constaturam petere e telumque detraxit , & iram eius inerme reliquit . Exemplar hoc magnis regibus ingens est. Est enim illi mos, exerere se in paruis, & ingentium rerum documenta minima agere. Pudeat ab exiguis animalibus non trahere mores: cum tanto hominum moderatior esse animus debeat , quanto vehementius nocet. Vtinam quidem eadem homini lex esset: & ira cum telo suo frangeretur: nec siepius liceret nocere quam semel , nec alienis viribus exercere odiat facild enim lassaretur furor, si per se sibi sitisfaceret, & si mortis periculo vim suam effunderet . Sed ne
397쪽
nunc quidem illi cursus tutus est. Tan tum enim necesse est timeat, quantum timeri voluit: & manus omnium observet,& eo quoque tempore quo non captatur , peti se iudicet, nullumq; momentum immune a metu habeat. Hanc aliquis gram vitam sustineti cum liceat innoxium, a que ob hoc securum, salutare potentiae ius,itatis omnibus,tractare Errat enim, si quis existi inat tutum esse ibi regem , ubi nihil e rege tutum est. Securitas securitate mutua paciscenda est. Non opus est timstruere in altum editas arces , nec in adscensum arduos colles emunire, nec latera montium abscindere, multiplicibus se muris turribusque sepire ; saluum regem in aperto clementia praestabit. Vnum est inexpugnabile munimentum , amor ciuiu in . Quid pulchrius est, quam Viuere optantibus cunctis, & vota non sub cust 'de nuncupantibus si paulltim valetudo titubavit, non spem hominum eaecitari , sed metum 3 nihil este cuiquam tam pretiosum , quod non pro salute praesidis sui commutatum velit Z omne quod illi contingit,sibi quoque euenire deputet In hoc assiduis bonitatis argumentis probauit non Rem p. suam esse, sed se Reipublicae. Quis huic audeat struere aliquod pericumlum quis ab hoc non, si possit, fortunam quoque auertere velit, sub quo iustitia, pax,pudicitia, securitas, dignitas florent sub quo opulenta ciuitas copia bonorum
398쪽
omnium abundat 3 Nec alio animo rectorem suum intuetur, quam si dii immorta-Ies potestatem visenai sui faciant: intueri Temur venerantes colentesque . Quid autem ξ non proximum illis locum tenet is ,
qui se ex deorum natura gerit, beneficus ac largus, & in melius potens λ Haec asse-ehare, haec imitari decet maximum ita haberi, ut optimus simul habeatur. C ΑΡ. X X. Duabus de caussis punire princeps solet,si aut se vindicat,aut alium . Prius de parte disseram, quae ipsum conmtingit. dissicilius est enim moderari, ubi dolori debetur ultio , quam Vbi exemplo.
Superuacuum est hoc loco admonere, ne facile credat, ut verum excutiat, ut innocentiae saueat,ut appareat, non minus rem
agi periclitantis,quam iudicis: hoc ad iustitiam, non ad clementiam pertinet . Nunc illum hortamur,ut manifeste laesus , animum in potestate habeat: & poenam,si tuto poterit, donet: sin minus , temperet: ' longeque sit in suis, quam in alienis, exotrabilior iniurijs. Nam quemadmodum non est magni animi, qui de alieno liberalis est, sed ille qui quod alteri donat , sibi detrahit: ita clementem vocabo, non in
alieno dolore iacilem, sed eum qui cum suis stimulis exagitetur, non prosilit: qui intelligit magni animi esse, iniurias in summa potentia pati, nec quidquam esse gloriosius principe impune lassio. CAP. XXI. Vitio duas res praviare sin
399쪽
let: aut solat1um affert ei qui accipit iniuriam, aut in reliquum securitatem . Principis maior est fortuna , quam ut tali solatio egeat: maniscitiorque Vis, quam ut alieno malo opinionem sibi virium quaerat. Hoc dico, cum ab inferioribus petitus violatusque est: nam si quos pares aliquando habuit, infra se videt, satis vindicatus est. Regem & seruus occidit, & serpens,& sagitta: seruauit quidem nemo,nili maior eo quem seruauit. Vti itaque animose debet tanto munere deorum , dandi auferendique vitam potens: in his praese
tim , quos scit aliquando suo fastigio obstitisse : hoc arbitrium adeptus, ultionem impleuit, persecatqlle quantum verae poenae fatis crat. Perdidit enim vitam, qui debet :& quisquis ex alto ad inimici pedes abiectiis , alienam de capite suo regiamque sententiam expectauit, in seruatoris sui gloriam vivet, plusque nomini eius conferet incolumis, quam si ex oculis ablatus esset. Assiduum enim spectaculum alienae vitetusis est: in triumpho cito transisset. Si vero regnum quoque suum tuto relinqui apud eum potuit, reponique eo unde deciderat, ingenti incremento surgit laus eius, qui contentus fuit, ex rege victo nihil, praeter gloriam sumere . Hoc est etiam ex victoria sua triumphare, testarique, nihil se quod digiali es.set victore, apud victos inuenisse . Cum ciuibus, & ignotis, atque humilibus, eo
400쪽
moderatius agendum est,mio minoris est afflixisse eos. Quibusdam libenter parcaS: a quibusdam te vindicare fastidias, & non aliter quam in animalibus paruis & obterentem inquinantibus , reducenda manusem at in iis qui in ore ciuitatis seruati punitique erunt, occasione notae clementiae utencium est.
C A P. XXII. Transeamus ad alienas inittrias: in quibus vindicandis haec tria lex secuta est, quae Princeps quoque
sequi debet: aut ut eum quem punit,emen dct ; aut ut poena eius ceteros meliores
reddat ; aut ut sublatis malis securiores ceteri vivant. Ipsos facilius emendabis minore poena: diligentius enim vivit, cui
aliquid integri superest . Nemo dignitati
perditae parcit. impunitatis genus est iam non habere poenae locum. Civitatis autem mores magis corrigit parcitas animmaduersionum. facit enim consuetudinem peccandi, multitudo peccantium: &minus grauis nota est quam turba damnatorum leuat: & seueritas, quod maximinum remedium habet, assiduitate amittit auctoritatem . Constituit bonos mores ciuitati Princeps, & vitia eius felicius compescit, si patiens eorum est, non tanquam probet, sed tanquam inuitus,& cum magno tormento ad castigandum veniat. Verecundiam peccandi facit ipsa clementia regentis . Gravior multo poena vide. tur,quae a miti viro constituitur. . CAP.
