L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

L. ANNAEI SENECAE

ees,excipiant. Irasci non potes, ni si ut om- alia tremant. sic neminem potes amigere , nisi ut quidquid circa fuerit, quatiatur. Vt fulmina paucorum periculo cadunt, omnium metu; sic animaduersiones magnarum potestatum terrent latius, quam nocent:non sine caussa. Non enim quantum fecerit, sed quantum secturus sit, cogitatur in eo, qui omnia potest. Adij cenunc, quod priuatos homines ad accipiendas initirias opportuniores, acceptarum patientia facit: regibus certior est exinaniuetudine securitas. Quia frequens vindicta paucorum odium reprimit, omnium irritate voluntas oportet ante finulendi, quam caussa deficiat. Alioquin quemadmodum praecita arbores plurimis ramis repullulant, & multa satorum senem ut densiora surgant, reciduntur rita regia crudelitas auget inimicorum numerum, tollendo. Parentes enim liberique eorum, qui interfecti sunt, & propinqui , & amici,. in locum singulorum 1uccedunt. CAP. IX. Hoc quam verum sit,admo nere te exemplo domestico volo. Dilius

Augustiis fuit mitis Princeps, si quis illum a principatu sito aestimare incipiat : in communi quidem Rep. gladium mouit.

Cum hoc aetatis esset, quod tu nunc es, duodevicesimum egressus annum, iam pugiones in sinu amicorum absconderat,

iam insidiis M. Antonij consulis latus pe

382쪽

DE CLEMENTIA, Lib. I. 34y

rierat, iam fuerat collega proscriptionis: . sed cum annum quadragesimum transse set, & in Galliae moraretur,delatum est ad eum indicium, L. C1nnam, stolidi ingenij. virum , insidias ei struere . Dimim est &. ubi,& quando, & quemadmodum aggredi Vellet. unus ex consciis deserebat. Coms1tuit se ab eo vindicare: consilium amicorum aduocari iussit. Nox illi inquieta. Tat , cum cO itaret adolescentem nobilem,hoc detracto, integrum,Cn. Pompeii nepotem damnandum. Iam unum hominem occideae non poterat:cum M. Antonio proscriptionis edictum inter coenam ductarat. Gemens subinde voces emittebat varias, & inter se contrarias. Quid ergo ego percussorem meum securum ambulare patiar , me solicito Er3o non dabit poenas, qui tot civilibus bellis frustra petitum caput, tot naualibus, tot pedestribus proeliis incolume, postquam terra marique pax parta est, non occidere constituit, sed immolare nam sacrificam tem placuerat adoriri. Rursus silentio ii terposito , maiore multo voce sibi, quam Cinnae,irascebatur: Quid vitiis,si perire te tam multorum intercilhquis finis erit suppliciorumt quis sanguinisZEgo sum nobilibus adolescentulis expositum caput, in quod mucrones acuant Non est tanti vita, s,. t ego non peream, tam multa per

denda sunt. Interpellauit tandem illum Liuia uxor: &, Admittis, inquit, muliebre P cons

383쪽

eonsilium λ Fac quod medici solent: qui

ubi usitata remedia non procedunt, tentant contraria. Seueritate nihil adhuc

prosecisti: Saluidienum Lepidus secutus

est,Lepidum Muraena, Muraenam Caeplo, Caepionem Egnatius, ut alios lac amaquos tantum ausos pudet: nunc tenta,

3 uomodo tibi cedat clementia. Ignosce. Cinnae . deprehensus est: iam nocere tibi non potest,prodesse famae tuae potest. Gauisus sibi, quod aduocatum inuenerat, uxori quidem gratias egit: renuntiari autem extemplo amicis, quos in consilium rogauerat,imperauit,& Cinnam unum ad se accersit: dimillisque omnibus e cubiculo , cum alteram Cinnae poni Cathedram iussisteti. Hoc,inquit,primum a te peto, ne me loquentem interpelles,ne meo sermone medio proclames: dabitur tibi loque di liberum tempus . Ego te, Cinna, cum in hostium castris inuenissem,non factum tantum mihi inimicum,sed natum,seruaε ullatrimonium tibi omne concessi. HO- die tam selix es, & tam diues, ut victo viodiores inuideant. Sacerdotium tibi petenti,praeteritis compluribus, quorum parenteS mecum militauerant,dedi. Cum sic de te meruerim, occidere me costituisti.Cum ad hanc vocem exclamasset, procul hanc ab se abesse dementiam: Non praestas, timquit,fidem, Cinna: conuenerat, ne interloquereris. Occidere, inquam, me paras. adiecit locum socios,diem, ordinem insit.

384쪽

DE CLEMENTIA, Lib. IV 3ης

diarum,cui commisitim esset ferrum . Meum defixum videret, nec ex conuentione iam,sed ex conscientia tacentem:Quo,in quit,hoc animo facis Vt ipse sis princeps male mehercule cum Republica agitur, si tibi ad imperandum nihil praeter me ob stat. Domum tueri tuam non potes. nuper libertini hominis gratia, in priuato iudicio superatus es. Adeo nihil facilius potes, quam contra Caesarem aduocare Cedo, si spes tuas solus impedio. Paullii ne te,& Fabius Maximus, & Cossi, & Sese iiiiij ferent, tantumque agmen nobilitim, non inania nomina praeferentium, sed eorum qui imaginibus suis decori sint 3 Ne totam eius orationem repetendo magnam partem voluminis occupemu diutius enim quam duabus horis locutum esse constat, cum hanc poenam, qua sola erat contentus futurus, extenderet; Vitam tibi, inquit, Cinna, iterum do, prius hosti, . nunc insidiatori ac parricida . Ex hodierno die luter nos amicitia incipiat: Gontendamus, a virum ego meliore fide vitam tibi dederim, an tu debeas. Post haec detulit vltro consulatum, questus, quod non auderet petere,. amicissimum

n delissimumque habuit, heres solus fuit illi: nullis amplius insidiis ab illo petitus est.

CAP. X. Ignouit abavus tuus victiMnam si non ignouisset, quibus imperasset Sallustium, & Cocceios, & Duillios, & ω P 1 tam.

385쪽

346 L. ANNAEI SENECAE

tam cohortem primam admissionis, exaduersariorum castris conscripsit. Iam Domitios, Messallas, Asinios, Cicerones ,& quidquid floris in ciuitate erat, Cle mentiae suae debebat. Ipsum Lepidum quandiu mori passiis non est Per multos annos tulit ornamenta principis retinentem : & pontificatum maximum, non nisi mortuo illo , transferri in se passiis est. maluit enim illum honorem vocari,quam spolium. Haec eum clementia ad salutem securitatemque perduxit; haec gratum ac fauorabilem reddidit ; quamuis nondum subactis Reipub. ceruicibus manum imposuisset ς his hodieque praestat illi famam , quae vix vitiis principibus seruit. Deum esse, non tanquam iussi credimus.

Bonum principem Augustum, & bene illi

conuenisse parentis nomen, fatemur : ob nullam aliam caussam, quam quod coni

melias quoque suas, quae acerbiores principibus solent esse, quam iniuriae, nulla crudelitate exsequebatur: quod probrosis in se dictis arrisit: quod dare illum poenas

apparebat, cum exigeret: quod quoscure que ob adulterium filiς suae damnauerat, adeo non occidit, ut dimissis, quo tutiores e stent, diplomata daret. Hoc est igno'seere, cum lcias multos futuros qui pro te irascantur,& tibi alieno sanguine gratificentur, non dare tantum salutem, sed praestare. C AP. XI. Hare Augustus senex,aut iam in

386쪽

DE CLEMENTIA, Lib. I. 3 F

in senectutem annis vergentibus: in adolescentia caluit, arsit ira , multa secit, ad quae inuitus oculos retorquebad. C mr parare nemo mansuetudini. tuae. audebi diuum Angustum,. etiam si in certamen iuuenilium annorum deduxerit senectutem plus quam matulam. Fuerit moderatus & clemensa nempe post mare Acti cum Romano cruore infectum, nempe

post fractas in Sicilia esises,& suas & alienas:nempe post Perusinas aras, & proscri- Itiones. Ego vero clementiam non voco, assam crudelitatem. Haec est,Caesar, ciermentia vera, quam tu praestas, quae non saeuitiae poenitentia coepit: nullam habere maculam, nunquam ciuilem sanguinem fudisse. Haec est in maximaepotestate,ve xissima animi temperantia, &diumani generis incomprehensibilis amori nonicu piditate aliqua, non temeritate incendi, non priorum principum exemplis corruptum,quantum iii ciues suos liceat, experiendo tentare, sed hebetare aciem imperij sui. Praestitisti Caesar, ciuitatem incrueram, & hoc quod magno animo Floriatus es , Nullam te toto orbe stillam cruoris humani misisse 2 eo maius est mirabiliusque, quod. nulli unqua citius. gladius commissus est. Clementia ergo non tantum honestiores , sed tutiores praestat: Ornamentumque imperiorum est , simul certissima salus. cum reges consenuerint, liberisque ac nepotibus tradidexint in

387쪽

ν 8 L. ANNAE I SENECAE

gna, tyrannorum exsecrabilis ac breuis potestas est. Quid interest inter tyra num & regem ὶ species enim ipsa sortianae ac licentia par est,nisi quod tyranni VOluptate sciuiunt, aeges non nisi ex caussa ac

necessitate.

CΑΡ: XII. Quid ergo non regeS quoque occidere solent 3 sed quoties idneri publica utilitas persuadet. tyrannis

Levitia cordi est. Tyrannus, autem a Tege distat factis, non nomine . Nam &Dionysius maior iure meritoque praesediri multis regibus potest: & L. Sullam a pellari tyrannum quid prohibet, cui Oc-eidendi finem fecit inopia hostium De-stenderit licet Dictatura sua& se togae

reddiderit: quis tamen umquam tyrannus tam avide humanum sanguinem bibit , quam ille, qui septem millia ciuium Romanorum, contrucidari iussit 3 Et cum in vicino, ad aedem Bellonae sedens, exandisset conclamationem tot millium sub gladio gementium, exterrito senatu: Hoc agamus, inquit, P. C. seditiosi pau- euli meo iussu occiduntur. Hoc non est mentitus: paucii Sullae videbantur. Sed mox de Sulla consequemur, quomodo hostibus irascendum sit utique si in hostile nomen ciues, & ex eodem corpore abrupti, transierint. Interim hoe quod

dicebam, clementia essicit, ut magnum interregem tyrannumque discrimensit: erque licet. non minus armis valletur.

388쪽

D E CLEMENTIA, Lib. I. 3 '

sed alter arma habet, . quibus in munimentum pacis Vtitur; alter ut maδno timore magna odia compescat. Nec illas ipsas manus, quibus se commisit, securus aspicit.: contrarijs in contraria agitur . nam&inuisus est, quia timetur P& ti meri vult,quia inuisus est: & illo execrabili versu , qui multos dedit praecipites ,

utitur: . Oderint dum metuant.

ignarus quanta rabies oriatur, ubi supra

modum i odia creuerunt . Temperatus enim timor cohibet animos : assiduus in m & acer extrema admouens, in audaciam iacentes excitat ,& omnia experiri suadet. Sic seras lineis & pinna clusas contineas reasdem a tergo eques telis incessat:tentabunt fugam per ipsa quae s gerant , proculcabuntque semidinem . Acerrima virtus est, quam ultima necessitas extundit . Relinquat oportet securi aliquid metus, multoque plus spei, quam periculorum , ostentet: alioquin ubi qui scenti paria metuuntur, incurrere in pericula iuuat, & aliena anima abuti. Pl cido tranquilloque regi fida sunt auxilia sua; quibus ad communem salutem viatur: gloriosusque miles t publicae enim securitati dare operam videtur j omnem laborem libens patitur , ut parentis, custos. At illum acerbum, & sanguinarium, necesse est grauentur stipatores sui.

C A P. X I I I. Non potest habere

quis

389쪽

3Jo L. ANNAEI SENECAE

quisquam bonae ac fidae voluntatis ministros, quibus in tormentis , & eculeo , Ecferramentis: ad mortem paratis utitur quibus non aliter quam bestijs homines obiectat et omnibus reis noxior ac solicitior, ut qui homines deosque testes ac vindices facinorum timeat ,. Eo perductus , ut non liceat illi mutare mores . Hoc enim inter cetera , vel pessimum habet crudelitas : quod perseueranduiri est , nec ad meliora patet regressiis. Scelera eniim sceleribus tuenda sunt. quid autem eo infelicius , cui iam esse malo

necesse est O miserabilem illum', sibi

certe i nam ceteris misereri eius nefas sit, qui caedibus ac rapinis potentiam exercuit , qui suspecta sibi cuncta reddidit ,

tam externa quam domestica : cum arma metuat, ad arma confugiens : non amicorum fidpi credens, non liberorum pietati . Quid ubi cireumspexit quaeque secit, quaeque facturus est, & conscientiam suam plenam sceleribus ac tormentis adaperuit e saepe mortem timet, semius optat , inuisior sibi quam seruientibus . Econtrario , is cui curae sunt Vniuersa , quamquam alia magis, alia minus tuetur , nullam non Reip. partem tamquam sui nutrit, inclinatus ad mitiora; etiam si ex usu est animaduertere ; ostendens quam intutus aspero remedio manus admoueat: in cuius animo nihil hostile ,

nihil esserum est . Qui potentiam suam placide,

390쪽

D E CLEMENTIA, Lib. L 3 si

placidὰ ac salutariter exercet , approbare imperia sua ciuibus cupiens : felix abunde sibi visus, si fortunam suam publicauerit; sermone affabilis, accessitque facilis, vultu, qui maxime populos demeretur, amabilis , aequis desiderijs propensus , & iniquis acerbus, a tota ciuitate amatur , defenditur, colitur. Eadem de illo homines secreto loquuntur quae palam. Tollere filios cupiunt ,& publicis malis sterilitas indicta recludatur thene se meriturum de liberis suis quisique non dubitat , quibus tale taculum ostesiderit. Hic Princeps suo beneficio tutus, nihil praesidijs eget et arma ornamenti caussa habet. C A P. XI V. Quod ergo ossicium eius est quod bonorum parentum: qui obiurgare liberos nonnunquam blande ,

nonnunquam minaciter solent , aliquando admonere etiam verberibus. Numquid aliquis sanus filium, ad primam OL fensam , exheredat nisi magnae & multae iniuriae patientiam evicerint, nisi plus est quod timet, quam quod damnat, non accedit ad decretorium stilum . Multa antὸ tentat, quibus dubiam indolem, &peiore loco iam positam, reuocet : simul deplorata est ultima experitur . Nemo ad supplicia exigenda peruenit, nisi qui remedia consumpsit. Hoc quod parenti, etiam Principi faciendum eis; quem appellauimus Patrem patriae , non adula

SEARCH

MENU NAVIGATION