L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

res, utilia excogitanda, periculosa vitai da, aequa aestiinanda . Ergo non miseretur, quia & sine miseria animi non sit. ceterum omnia, quae qui miserentur,dole res facerent: hic libens & alacri animo

faciet

C A P. VI. Succurret alienis lacrimis,non accedet: dabit manum naufrago, exuli hospitium, egenti stipem,non hanc Contumeliosam, qua pars maior horum qui se misericordes videri volunt, abijcit&fastidit quos adiuuat, contingique ab his timet sed ut homo homini, ex communi dabit. Donabit lacrimis maternis

filium, & catenas tui iubebit, & ludo

eximet, & cadauer etiam noxium sepe Iiet. At faciet ista tranquilla mente, vultu suo . Ergo non miserebitur sapiens, sed succurret, sed proderit,in commune auxi- Ilium natus, ac publicum bonum , ex quo dabit cuique partem ' etiam ad calamit sos, proportione, improbandos & emendandos, bonitatem suam permittet. AsBictis vero, & sertius laborantibus, multo libentius subtieniet. Quotiens poterit, nu-nς intercedet. ubi enim opibus potius Vtetur,aut viribus ,.qtiam ad restituenda quae casus impulit Vultum quidem non dei j-- ciet , nec animum,ad aeruscantis ciuis audi annosi aridam faciem,& obnixam bacumo senectutem : ceterum omnibus digni; proderit, & deorum more , calamito xympitius respiciet. Misericordia vicina: est

412쪽

D E CLEMENTIA, Lib. I s. 373

est miseri : habet enim aliquid,trahitque ex ea . Imbecilles oculos esse scias, qui

ad alienam lippitudinem & ipsi sitssunduntur : tam mehercule , quam morbum

esse,non hilaritatem , semper arridere ridentibus , & ad omnium oscitationem ipsum quoque os diducere . Misericordia vitium est animorum, nimis miseriae fauentium: quam si quis a sapiente exigit, prope est, Vt lamentationem exigat, & in alienis funeribus gemitus. At quare non H noscat, dicam. CAP. VII. Constituamus nunc quo que quid sit venia,ut sciamus dari illam a sapiente non debere . Venia est poenς meritae remissio . Hauc sapiens quare non debeat dare , reddunt rationem diutius , quibus hoc propositum est. Ego ut breuiter,tanquam in alieno iudicio dicam: et

ignoscitur qui puniri debuit: sapiens autem nihil facit quod non debet, nihil pr termittit quod debet itaque p nam quam exigere debet, non donat: sed illud quod ex venia consequi vis , holieitiore tibi via tribuit. Parcit enim sapiens, considit &corrigit. Idem facit, quod si ignosceret, nec ignoscit: quoniam qui ignoscit, iste cur aliquid se,quod fieri debuit, omisisse.

Aliquem verbis tantum admonebit, poena non afficiet, qtatem eius emendabilem intuens: aliquem inuidia criminis na anifeste laborantem, iubebit incolumem e

se; quia deceptus est, quia per vinum la-

413쪽

psus . Hostes dimittet saluos , aliquandinetiam laudatos , si honestis caussis pro fide , pro scedere , pro lsbertate in bellum

accincti sunt. Haec omnia non veniae, sed clementiae opera sunt. Clementia liberum arbitrium habet : non sub formula , sed ex aequo & bono iudicat. & absoluere illi licet,& quanti vult, taxare litem . Nihil ex his facit, tanquam iusto, minus se cerit , sed tanquam id quod constituit, tu stillimum sit. Ignoscere autem est, quς iudicas punienda, non punire. Venia ,de bitae poenae remissio est: clementia hoc primum praestat, ut quos dimittit, nihil aliud illos pati. debuisse pronuntiet. Plem Dior est ergo, quam venia, & honestior. De verbo sui mea fert opinio j controuersia est , de. re quidem conuenit. Sapiens multa remittet, multos parum sani, sed sanabilis ingeni j, seruabit. Agricolas bonos imitabitur , qui non tantum rectas procerasque arbores colunt: sed illis quoque quas aliqua deprauauit caussa, admi nicula quibus regantur, applicant. Alias

circumcidunt , ne proceritatem rami premant: quasdam infirmas vitio loci, nutruml:quibusdam, aliena umbra laborantibus, coelum aperiunt. Secundum haec,

videbit perfectus sapiens, quod ingenium qua ratione tractandum sit, quomodo in rectum praua flectantur. ' Miata desunt

414쪽

37 s

L. ANN EI SENECAE

AD PAVLLINUM

DE BREVITATE VITAE

AIOR pars mortalium , Paulline , de naturae malignitate conqueritur, quod in exi--- guum aeui gignimur , quod lim tam Velociter, tam rapide dati nobis. temporis spatia decurrant: adeo ri, exceptis admodum paucis, ceteros in ipso vitae apparatu vita destituat. Nec huic publico, Vt opinantur, malo, turba tantum &imprudens vulgus ingemuit: clarorum quoq; virorum hic affectus querelas euocauit. Inde illa maximi medicorum exclamatio est, Vitam breuem esse, longam artem . Inde Aristoteli cum rerum natura exigenti, minimὸ conueniens sapienti viro lis est illam animalibus tantum indulsisse, ut quina aut dena si cula edurent, homini in tam multa ac magna genito, tanto citeriorem terminum stare. Non ex thuum temporis habemus,sed multum perdimus. Satis longa vita , & in maximarum rerum consummationem large data est, si tota bene collocaretur. Sed ubi

Per luxum ac negligentiam defluit, ubi

nulli

415쪽

ς L. ANNAEI SENE CAE

nulli rei bonς impenditur: vltima demum

Iiecessitate cogente, quam ire non intelleximus,transisse sentimus. Ita est. non accepimus breuem vitam, sed fecimus : nec

inopes eius, sed prodigi sumus . Sicut amplae & regiae opes, ubi ad malum dominum peruenerunt , momento dissipantur: at quamuis modicae, si bono custodi traditae sunt, usu crescunt: ita aetas nostra be aic disiponenti, multum patet. CAP. II. Quid de rerum natura querrimur λ illa se benigne gessit: vita, si sciasul,longa est. Alium insatiabilis tenet auaritia: alium in superuacuis laboribus operosa sedulitas: alius vino madet: alius in ertia torpet: alium defatigat ex alienis iudici js suspensa, semper ambitio': alium mercandi praeceps cupiditas circa OmnesicrraS, omnia maria, spe lucri ducit. Quos dam torquet cupido militiae , nunquam non aut alienis periculis intentos , aut suis anxios : sunt quos ingratus stiperiorum

cultus voluntaria seruitute consumat . Multos aut affectatio alienae fortunae, aut

suae odium detinuit: plerosque nihil cer tum sequentes, vaga & inconstans, & sibi displicens leuitas, per noua consilia iaci uit. Quibusdam nihil quo cursum dirigant, placet, sed marcentes oscitantesque fata deprehendunt , adeo ut quod apud

maximum poetarum, more oraculi dictum est, verum esse non dubitem: . Exigua pari in quam nos vivimus.

416쪽

DE BREVITATE VITAE. 377

ceterum quidem omne spatium, non Vita, sed tempus est. VI Sentia circumstant vitia undique: nec relurgere, aut in dispoetum veri attollere oculos sinunt, sed mersos, & in cupiditatibus infixos premunt . Nunquam illis recurrere ad se licet: sed si quando aliqua quies fortuito contigit , velut in profundo mari, in quo post vem tum quoque volutatio est, fluctuantur,nec unquam illis a cupiditatibus suis otium initat. De istis me putas disserere , quorum in consesso mala stimZaspice illos , ad quorum felicitatem concurritur : bonis tuis es cantur. Quam multis graues sunt diuitiae quam multorum eloquentia quΟ-tidiano ostentandi ingenii spatio, sangui, nem educitὶ quam multi continuis voluptatibus pallent i quam multis nihil liberi relinquit circumrusus clientium populus Zomnes denique istos, ab infimis usque ad

summos,pererra: hic aduocat, hic adest: ille periclitatur, ille defendit, ille iudicat. Nemo se sibi vindicat, alius in alium con sumimur. Interroga de istis, quorum nomina ediscuntur: his illos dignosci vide bis notis 2 Hic illius cultor est, ille illius, suus nemo . Deinde dementissima quorundam indignatio est. queruntur de iii- periorum fastidio, quod ipsis adire volentibus laon vacaverint . Audet quisquam de alterius superbia queri,. qui sibi ipse nunquam vacat Ille tamen, quisquis est,

insolenti quidem vultu, sed aliquando re spexit ἰ

417쪽

378 L. ANNAEI SENECAE

1bexit: ille aures suas ad tua verba demisit: ille te ad latus situm recepit. tu non inspicere te viaquam, non audire digna

tus es.

CAP. III. Non est itaque quod ista

officia cuiquam imputes: quoniam quisdem cum illa faceres,non esse cum aliquo volebas, sed tecum esse non poteras . Omnia licet quae unquam ingenia fulserunt, in hoc unum consentiant, nunquam statis. hanc humanarum mentium caliginem mirabuntur. Praedia sua occupari a nullo

patiuntur: & si exigua contentio est de modo finium, ad lapides & arma discuserunt:in vitam suam incidere alios sinu ut, imo vero ipsi etiam possessores eius futuros inducunt Nemo inuenitur,qui pecuniam suam diuidere velit:vitam unusquis

que quam multis distribuit Adstaim time

in continendo patrimonio : simul ad temporis iacturam ventum est, profusissimi in

eo,cuius unius, honesta auaritia est. Libet itaq; ex seniorum turba comprehendere aliouem. Peruenisse te ad ultimum aetatis humanae videmus centesimus tibi, vel supra,premitur annus. agedum , ad computationem aetatem tuam reuoca . Dic quantum ex isto tempore creditor, quan tum amica,quantum reus,quantum cliens abstulerit , quantum lis uxoria, quantum seruorum coercitio , quantum ossiciosae

per urbem discursatio. Adijce morbos, quos manu fecimus : adijce, quod & sine

418쪽

usu iacuit: videbis te pauciores annos habere , quam numeras. Repete memoria

tecum,quando certus consilij fueris, quotus quiique dies ut destinaueras recesserit; qui tibi usus tui fuerit ; quando in statu suo vultus , quando animus intrepidus; quid tibi in tam Iongo aevo facti operistit; quam multi vitam tuam diripuerint, te non sentiente quid perderes; quantum vanus dolor, stulta laetitia, auida cupiditas, blanda conuersatio abstulerit 3 quam exiguum tibi de tuo relictum sit: intelliis ges, te immaturum mori. CΑΡ. IV. Quid ergo est in causia Tan- , quam semper victuri vivitis: nunquam' vobis fragil1tas vestra succurrit. Non o seruatis quantum temporis transierid. velut ex pleno & abundanti perditis:cum interim fortasse ille ipse, alicui vel homini vel rei donatus, ultimus dies sit. Omnia,

tamquam mortales, timetis: omnia tamquam immortales, concupiscitis .. Audies plerosque dicentes: A quinquagesimo in otium secedam:sexagesimus annus ab οὐ fici js me dimittet. Et quem tandem lon- ioris vitae prςdem accipisὶ quis ista, sicutiisponis,ire patietur Non pudet te reliquias vitae tibi reseruare, & id solum tempus bonae menti destinare,quod in nullam rem conferri possit Qtuim serum est,tunc vivere incipere, cum desinendum est quae tam stulta mortalitatis obliuio , in quin quagessimum i csexagesimum annum dis ferre

419쪽

3to L. ANNAEI SE NEC M

ferre sana consilia: & inde velle vitam inchoare, quo pauci perduxerunt Potentis. simis, & in altum sublatis hominibus , excidere voces videbis , quibus otium optent, laudent, omnibus bonis suis praeferant . Cupiunt interim ex illo fastigio suo, si tuto liceat, descendere. nam ut nihil extra lacessat , aut quatiat; in se, ipse sortuna

ruit. -

- CAP. V. Dkius AugustusAurdij plura quam ulli praestiterunt, non desijt quietem

ubi precari, Vacationem a Repub. petere. Omnis eius sermo ad hoc semper reuolumtus est, ut sibi speraret otium . Hoc labores suos, etiam si salso, dulci tamen oblectabat solatio,aliquando se victitrum sibi. In quadam ad senatum missa epistola , Cum requiem suam non vacuam fore dignitatisoaec a priore gloria discrepantem , pollicitus esset, haec verba inuem: Sed ista fieri speciosius,quam promitti postiuit. me tamen cupido temporis optatis limi mihi ,

Prouexit, ut quoniam rerum laetitia moratur adhuc, praeciperem aliquid voluptatis ex verborum dulcedine . Tanta visa estres otium, Ut illam, quia usu non poterat, cogitatione praesumeret. Qui omnia videbat ex se uno pendentia, qui hominibus nentibusque fortunam dabat, illum diem laetissimus cogitabat, quo magnitudinem

suam exueret. Fxpertus erat, quantum ii la bona, per omnes terras fulgentia , sudo- Iu exprimerent,.quantum Occultarum so-G. lixit u-

420쪽

licitudinum tegerent: cum ciuibus prica tim,deinde cum collegis,nouissime cum amnibus , coactus armis decernere , mari terraque sanguinem fudit: per Macedoniam,Siciliam, AEgyptum,Syriam, Asiam. que , & omnes prope oras bello circum- actus, Romana caede lassos exercitus ad externa bella conuertit. Dum Alpes p cat , immixtosque mediae paci & imperio hostes perdomat, dum ultra Rhenum, Ε phratem & Danubium terminos mouet , in ipsa urbe, Murenae, Caepionis, Lepidi, Egnatiorum in eum mucrones acuebantur . Nondum horum effugerat insidias: filia , & tot nobiles iuuenes adulterio vehit sacramento adacti, iam infractam statem territabant: postquam & iterum ti mendam cum Antonio mulier. Haec vice ra cum ipsis membris absciderat: alia sit, nascebantur. velut cum graue multo sanis guine est corpus , parte temper aliquae rumpebantur . Itaque otium optabat: in huius spe & cogitatione labores eius residebant r hoc votum erat eius , qui voti compoteSfacere poterat. Marcus Cicero inter Catilinas Clodiosque iactatus , m peiosque & Crassos , partim manifestos inimicos,partim dubios amicos, dum flu- ciniatur cum Republica ,& illam pessinii euntem tenet,nouissime abductus, nec se cundis rebus quietus, nec aduersarum patiens , quotiens illum ipsum consulatum

suum non sine caussa, sed sine fine laud

visis tum,

SEARCH

MENU NAVIGATION