L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

L. ANNAEI SENECAE

praetoris infami lucro, & quandoque siti'

.cupatum est. in villa, aut in lecto suo , iti- media solitudine , quamuis ab omnibus - recelserunt, sibi ipsi molesti sunt: quo--Tumdam non otiosa vita est dicenda , sed desidiosa occupatio. CAP. XII. Illum tu otiosum vocas, qui Corinthia paucoriam furore pretiosa; anxia subtilitate concinnat, & maiorem dierum partem in aeruginosis i mellis consumit qui in ceromate snam , proh facinus, ne Romanis quidem vitiis laboramus in spectator puerorum rixantium sedet 3 qui vinctorum suorum greges in aetatum & colorum paria diducit

qui athletas nouissimos pascit Quid 3 illos otiosos vocas, quibus apud tonsorem multae horae transmittuntur, dum decer Pitur, si quid proxima nocte succreuit, dum de singulis capit,is in consilium itur, dum aut disiecta coma restituitur, aut de ficiens hinc atque illinc in frontem compellitur Quomodo irascuntur, si tonsor paullis negligentior fuit tanquam virum tonderet. Quomodo excandescunt, si quid ex iuba sua decisum est,si quid extraordinem iacuit, , nisi omnia in anulos suos reciderunt , Quis est istorum, qui

non malit rempublicam turbari, quam

comam suam qui non solicitior sit de capitis sui decore, quiun de salute qui non comptior esse malit, quam lionestior E

432쪽

DE BREVITATE VITAE

Hos tu otiosos vocas, inter pectinem sp milumqtie occupatos ξ. Quid illi, qui ita, componendis, audiendis, discendis canticis operati sunt: dum vocem cuius rectum cursiim natura & optimum & simplicistimum fecit, inflexu modulationis inertissimae torquent Z Quorum digiti ali quod inter se carmen metientes semper naud: quorum.cum ad res serias, saepeae tristes adhibiti sun , exauditur tacita modulatio 3 non habent isti otium , sed iners negotium. Conuiuia me hercule horum non posuerim inter Vacantia tempora , cum videam quam soliciti argentum ordinent, quam diligenter exoletorum storum tunicas succinuant,quam suspe si sint, quomodo aper a coco exeat:qua ta celeritate, signo dato, glabri ad minis sicria discurrant et quanta arte scindantur aues in frusta non enormia quam Curio se infelices puerulliebriorum sputa detergeant. Ex his elegantiae lautitiaeque fama captatur, & usque eo in omnes vitae successus mala sua illos sequuntur , ut nec bibanti sine ambitione , nec edant. Nec illos quidem inter otiosos numeraueris, qui

sella se & lectica huc & illuc serunt, & adgestationum sta arum , quasi deserere illas:non liceat, horas occurrunt: quos, quan do lauari debeant,quando natare,quando coenare, alius admonet.: & Vsque eonirmio delicati animi languore soluuntura. vr per se scire non possint, an esuriant . . R I Aue

433쪽

3'4 L. ANNAEI SENECAE

Audio quemdam ex delicatis si modo

deliciae vocandae sunt, vitam & consuetudinem humanam dediscere cum ex balneo inter manus elatus, & in sella positus esset, dixisse interrogando, Iam sedeo Hunc tu ignorantem an sedeat, putas scire an vivat, an videat,an otiosus sit rNon facile dixerim, utrum magis miserear , si hoc ignorauit, an si se ignorare finxit. Multarum quidem rerum obliuionem sentiunt, sed multarum & imitantur : quaedam vitia illos, quasi felicitatis argumenta , delectant. Nimis humilis & contempti hominis e sse videtur, scire quid faciat. I nunc, & mimos multa mentiri ad exprobrandam luxuriam puta. Plura mehercule praetereunt quam fingunt et Sc tanta incredibilium vitiorum copia , ingenioso in hoc unum saeculo, processit, ut iam mimorum arguere possimus negligentiam. Este aliquem,qui viaque eo deliciis interierit, ut an sedeat, alteri credat

C A P. X III. Non est ergo otiosus

hic aliud nomen imponas. aeger est, imo mortuus est. Ille Otiosus est, cui otii sui sensus est : hic vero semiuiuus, cui ad intelligendos corporis sui habitus indice opus est . quomodo ootest hic alicuius temporis dominus esse 3 persequi singi Ios longum est: quorum aut latrunculi, aut pila , aut excoquendi in sole corporis

cura, consumpsere vitam. Non sunt otio- . si,

434쪽

si, quorum voIuptates muhum 41eg tum

habent. Nam cle ilIis nemo dubitabit quin operose nihil agant, qui in litter tum inutilium studiis detinentur: quae iam apud Romanos quoque magna mamnus est. Graecorum iste morbus fuit, quae vere quem numerum remigum Vlixes habui siet: prior stripta esset Ilias , an Odyssea:praeterea an eiusdem esset aucto inris a deinceps huius. notae x quae siue contineas, nihil tacitam conseientiam i uant; siue proseras, non doctior videboris , sed molestior. Ecce RomanOS quo

oue inuasit inane studium superuacua distendi.His diebus audiui quemdam sapientem reserentem, quae primus quisque ex Romanis ducibus secisset . Primus nauali praelio Duillius vicit , primus Curius dentatus tu triumpho duxit elephantos . Etiamnum ista, & si ad veram gloriam

non tendunt, circa ciuilium tamen op Tum exempla versanturia Nouest prosutura talis scientia: est tamen quae nos specio resum vanitate detineat. Hoc quoque quaerentibus rem irtamus, quis Romanis primus persuasit nanem constem

de re ὶ Claudius is fuit: Caudex ob hoe ipsum appellatus, quiae plurium tabula

Ium contextus, caudex apud antiquos vocabatur unde publicae tabulat, codices dicuntur: & naues, nunc quoque, quae e antiqua consuetudine per Tmerim Commeatus subvehunt, caudicariae vocanturi

435쪽

ys6 L. ANNAEI SENECIE

Sane & hoc ad rem pertineat, quod Val rius Coruinus primus Mellanam vicit, A sprimus ex familia Valeriorum , Urbis captae in se translatta nomine Mestana appellatus cst, paulatimq; vulgo permutaI de litteras, Meilalla dictus est. Num & hoc quemquam curare permittas , quod primus L. Sulla in circo leones solutos dodit , cum alioquin alligati darentur, ad conficiendos eos missis a rege Bocco iaculatoribusὶ& hoc sane remittatur. Nuin ει Pompeium primum in circo elephant

rum duodeviginti pugnam edidisse, commissis morc proelij noxiis hominibus, ad

ullam rem bonam pertinetὶ Princeps civi tatis, S inter antiquos principes , ut fama tradidit, bonitatis eximiae , memorabile putauit spectaculi genus, nouo more per dere homines. Depugnant ξparum est: lancinantur3parum est: ingenti mole anima

lium obterantur. Sarius erat ista in obliuionem ire , ne quis postea potens disceret,inuideretque rei minime humanae. CAP. XIV. O quantum caliginis men tibus humanis obiicit magna selicitast ille se sit pra rerum naturam esse tunc credi

dit , cum tot miserorum hominum cate

uas , sub alio caelo natis beluis obi jceret; cum bellum inter tam disparia animalia committeret; cum in conspectu populi Romani multum sanguinis funderet; mox

plus illsum fundere coaet urus. At idem pultea Alexandrina perfidia deceptuS , visa timo

436쪽

DE. BREVITATE VITAE. 397

timo mancipio trans diendum se praebuit , tum demum intellecta inani iactatione cognominis sui. Sed ut illo reuem tar, unde decessi, & in alia materia ottendam superuacuam quorundam diligentiam : idem narrabat , Metellum victis in , Sicilia Poenis, triumphantem , Vnu In omnium Romanorum ante currum centum

Sc viginti captulos elephantos duxisse e Sullam, ultimum Romanorum protulis lepo incerium, quod nunquam prouinciali, 1ed Italico agro acquisto mos proferre apud antiquos fuit. Hoc scire magis pro dest,quam Aventinum montem extra pomoerium este ut ille assirmabat, propter adieram ex duabus caullis: aut quod plebs eo secessisset, aut quod Remo auspicante illo loco aues non addietissent. Alia deinceps innumerabilia quae aut ficta sunt, aut . mendacii similia . Nam ut concedas omniae eos fide bona dicere, ut ad praestati nem scribant : tamen cuius ista C ores minuentὶcuius cupiditates prementὶ quem Itiorem, quem l ustiorem , quem liberaliorem facient Dubitare se intenim Fabianus noster aiebat, an satilis esset nullis studijs admoueri,quam his implicari: Soli Omnium otiosi sunt, qui sapientiae vacant:

li vimint,irec enim suam tantum Fate imbene tuentur : omne aritum suo adijciunt.

Quidquid annorum ante illos actum est , illis acquisitii est. Nili ingratillimi sumus, illi claritumi sacrariun opinionum Con. tilli ditores,

437쪽

39S L. ANNAE I SENE E

ditores, nobis nati sunt, nobis vitam praeparauerunt. Ad res pulcherrimas, ex tenebris ad luce erutas , alieno labore deduci mur: nullo nobis saeculo interdictum est: in omnia admittimur: & si magnitudine animi egredi humanae imbecillitatis an gustias libet, multum per quod spatiemur

temporis est. Di sputare cum Socrate licet, dubitare cum Carneade , cum Epicuro quiescere, hominis naturam cum Stoicis vinceimcum Cynicis excedere,cum rerum natura in consortium omnis aeui pariter incedere . Quidni ab hoc exiguo & caduco temporis transtu , in illa nos toto demus animo, quae immensa quae aeterna simi, quaecum melioribus communia Isti

qui perfossicia discursivit, qui se aliosque

inquietant, cum bene infanierint , cum omnium limina quotidie perambulaue- Iint, nec ullas apertas fores praeterierint , cum per diuersas domos meritoriam salutationem circumtulerint i quotumquem que ex tam immensa, & varijs cupiditatibus districta urbe poterunt videre quam multi erunt, quorum illos aut somnus , aut luxuria, aut inhumanitas submoueat quam multi, qui it Ios , cum diu torserint, ii nudata. sestinatione transcurrant quam multi per refertum clientibus atrium prodire vitablint, & per obscuros aedium aditus profugient λ quasi non inhumanius sit decipere , quam excludere . quam multi hesterna crapula semisomnes & graues,

illis

438쪽

illis miseris somnum stium rumpentibus , ut alienum expectent, vix alleuatis labijs insusurratum millies nomen, oscitatione superbissima reddent Hos in veris officijs morari licet dicamus, qui Zenonem, qui Pythagoram quotidie, & Democritum , ceterosque antistites bonarum artium , qui Aristotelem & Theophrastum volent habere quamfamiliarissimos . nemo horum non vacabit , nemo non ve

nientem ad se beatiorem, amantioremque sui dimittet, nemo quemquam vacuis a se manibus abire patietur . Nocte conueniri, & interdiu , ab omnibus mortalibus

possunt. Horum te mori nemo coget, om nes docebunt: horum nemo annos tuos

conteret, suos tibi contribuet: nullius ex his sermo periculosus erit, nullius amicitia capitalis , nullius sumptuosa obse

uatio.

C A P. XV. Feres ex his , quidquid vo-Ies : per illos non stabit, quo minus quan tum plurimum ceperis, haurias. Quae illum felicitas, quam pulchra senectus manet , qui se in horum clientelam contulit habebit cum intibus de minimis maximisque rebus deliberet, quos de se quotidie consulat, a quibus audiat verum sine contumelia, laudetur sine adulatione ; ad quorum se similitudinem effingat. Solemus dicere, non fuisse in nostra potestate , quos sortiremur parentes; sorte nobis datos. nobis vero ad nostrum arbitrium na

439쪽

scit icet. Nobilistimorum ingeniorum sa- milia: sunt. elige in quam adscisci velis:

non in nomen tantum adoptaberis, sed in ipsa bona. quae non erunt sordide nec maligne custodienda: maiora fient, quo illa pluribus diu detis. Hi tibi dabunt ad ςte nitatem iter, & te in illum locum, ex quo nemo ei ciet, sublevabunt: haec una ratio est extendendae mortalitatis, imo in im

numenta , quidquid aut decretis ambitio iussit, aut operibus exstruxit, cito subrui-tair: nihil non longa demolitur vetustas , S mouet ocius, quod consecrauit. Sa--pientiae noceri non potest. nulla delebit aetas praesenς , nulla diminuet sequens, ac deinde semper ulterior aliquid ad vene- sationem consereo. quoniam quidem in Nicino versatur inuidia: simplicius longe posita miramur. Sapientis ergo multum patet vita : non idem illum qui ceteros terminus includit. solus generis humani legibus ibi uitur: omnia illi si cuia , ut Deo seruiunt. Transiuit tempus aliquod ξ hoc cordatione comprehcndit. instat 3 hoc utitur. Venturum. est hoc praecipit. Lon--gam illi vitam facit, omnium temporum in unum collatio . Illorum breuissima ac solicitissima aetas est , qui praeteritorum obliviscuntur, praesentia negligunt, de finiuTO timent: ciam ad Extrema Venerint, sero intelligunt miseri, tandiu se, dum nihil

agunt, Cccupatos fuisse .. CAP.

440쪽

DE BREVITATE VITAE. ΟΙ

CAP. XVI. Nec est quod hoc argu mento probari putes, longam illos agere

vitam , quia interdum mortem inuocant . Vexat istos imprudentia incertis affecti-.bus, & incurrentibus in ipsa quς metuunt. mortem saepe ideo optant, quia timent .

Illud quoque argumentum non est, quod putes diu viventium , quod saepe illis lonsus videtur dies : quoa dum veniat con- dictum tempus coenae , tarde ire horas

queruntur . nam si quando illos deserunt occupationes, in otio relicti aestuant, nec uomodo id disponant , aut extrahant , ciunt. Itaque ad occupationem aliquam tendunt, & quod interiacet, omne tempus graue est:tam mehercules,quam cum dies

muneris gladiatorij edictus est, aut cum alicuius alterius vel spectaculi vel voluptatis expectatur constitutum , transilire medios clies volunt . Omnis illis speratae rei longa dilatio est . At illud tempus , quod amant, breue est, & praeceps, breuiusque multo fit suo vitio 1 aliunde enim alio transfugiunt, & consistere in una cumpiditate non polliint. non sunt illis longi dies, sed inuisi . At contra, quam ea iguae

noctes videntur , quas in complexu sco torum, aut vino exigunt inde etiam poetarum furor , fabulis humanos errores alentium , quibus vis iis est Iupiter, voluptate concubitus delenitus, duplicasse noctem. Quid aliud est vitia incendere,quam auctores illis viscribere deos, & dare mor-

SEARCH

MENU NAVIGATION