L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

4O, L. ANNAEI SENECAE

bo, exemplo diuinitatis, excusatam licentiam Z Possunt istis non breuissimae videri MocteS, quas tam care mercantur; diem noctis expectatione perdunt, noctem luiscis metu . Ipsae voluptates eorum trepidq& varijs terroribus inquietae sunt , 1 libitque cum maxime exsultantes sollicita cogitatio: Haec quam dixi Ab hoc affectu reges suam fleuere potentiam: nec illos magnitudo fortunae sitae delectauit , sed venturus aliquando finis exterruit. Cum permagna camporum spatia porrigeret exercitum, nec numerum eius , sed mensuram Comprehenderet Persarum rex insoletui Gsimus, lacrimas fudit, quod intra centum annos nemo ex tanta iuuentute superfuturus esset. At illis erat admoturus fatum

ille ipse, qui flebat, perditurusque alios in

terra , alios in mari, alios in praelio, alios in fuga,& intra Giguum tempus consummpturus illos, quibus centesimum annum

timebat.

CAP. XVII. Quid , quod gaudia

quoque eorum trepida suntZnon enim solidis catillis innituntur , sed eadem qua oriuntur, vanitate turbantur. Qualia au- 'etem putes tempora esse etiam ipsorum confessione misera: cum haec quoque, 'Hi hus se attollunt, & supra hominem efferiant,parum sincera sint Maxima quςque hona sollicita sunt: nec ulli fortunae minus bene, quam Optimae, creditur . Alia felicitate ad tuendam felicitatem opus

est :

442쪽

DE BREVITATE VITIS. 4os

pro ipsis, quae successerunt votis, vota facienda sunt. Omne enim , quod fortuito euenit, instabile est : quo altius sit Eexit, verbit pronius in occasum . neminem porro casura delecitant. Miserrimam aergo necesse est, non tantum bretiissimam, vitam eorum esse, qui magno parant labore , quod maiore possiileant. opero assequimtur quae volunt, auxij tenent quae assecuti sunt e Nulla interim nunquam rumplius redituri temporis est ratio. N axae occupationes veteribus substituuntur , pes spem excitat, ambitionem ambitio et miseriarum,non finis quaeritur, sed mate-xia mutatur . Nostri nos honores torserunt plus temporis alieni auferunt. Candidat, laborare desiuimus suffragatores incipimus. Accusandi deposuimus moi mam ὶ iudicandi nanciscimur. Iudex de-sije esse quaesitor est. Alienorum bono

rum mercenaria procuratione consenuit suis opibus detinetur ..Marium caliga dis misit consillatus exercet. QuintiusΣctaturam properae euadere ab aratro reti cabitur . Ibit in Poenos nondum tanta maturus rei Scipio, vinor Hannibalis, victor Antiochi, sui consulatus decus, fraterni sponsor: ni per ipsam mora sit, cum Ioue reponeturi ciuiles seruatorem agit

bunt seditiones, & post fastiditos a iuuene dijs aequos honores , iam senem contumacis exiiij delectabit ambitio . Nunquam deerunt vel felices, vel miserae soli-

. . . a .

443쪽

o L. ANNISI SENECAE

citudinis caussar : per occupationes inter eludetur Otium: nunquam agetur, semper optabitur. CAP. XVI I I. Excerpe itaque te vulgo, Paulline carissime , & in tranquilliorem portum , non pro aetatis spatio iactatus, tandem recede . Cogita quot fluctus subieris , quot tempestates partim priuatas sustinueris , partim publicas in te conuerteris. Satis iam per laboriosa &inquieta documenta exhibita virtus est rex perire quid in otio faciat. Maior pars aetatiS, certe melior , Reipub. data sit. aliquid temporis tui sume etiam tibi. Nec te ad segnem aut inertem quietem vocor ianon ut somno, & caris turbae voluptatibus , quidquid est in te indolis vivae, demergas. Non est istiad quieseere . inuenies maiora omnibus adhuc strenue tractatis operibus, quae repositus & securus agites .

Tu quidem Orbis terrarum ratione S. administras, tam abstinenter quam alienas,

tam diligenrer quam tuas, tam religiose quam publicas. in officio amorem cCnse' queris , in quo odium vitare dissicile est: 1ed tamen , mihi crede , fatuis est vitae 1 Daexationes, quam frumenti publici nolle. Istum animi vigorem, rerum maximarum. capacillimum , a ministerio honorifico quidem , sed parum ad beatam vitam apto, ad te reuoca: & cogita, .non id egi sie te ab aetate prima , omni cultu studiorum liberalium ut tibi multa millia frumenti

444쪽

DE BREVITATE VITAE os

committerentur. maius quiddam ct altius de te promiseras. Non deerunt & frugalitatis exactae homines, & laboriose operae . Tanto aptiora exportandis oneribus tarda iumenta sunt, quam nobiles equi: quorum generosam pernicitatem quis

unquam graui sarcina pressit Z Cogita pri-terea, quantum sollicitudinis sit,)ad tantam te molem obijcere . cum ventre humano tibi negotium est: nec rationem patitur, nec equitate mitigatur, nec ulla prece flectitur populus esuriens. Modo in

tra paucos illos dies, quibus C. 'sar per-ijt , si quis inferis sensiis est, hoc graui1Iime serens, quod decedebat populo Romano superstite , septem aut octo certe dierum cibaria stiperesse, dum ille pontes nauibus iungit, & viribus imperi j ludit.

aderat ultimum malorum obsessis quo que , alimentorum egestas . Exitio paene ac fame constitit, & quae samem sequitur Ierum oninium ruina, furiosi, & externi,& infeliciter superbi regis imitatio. Quem tunc animum habuerunt illi, quibus eradmandata frumenti publici cura ferrum, saxa,ignes,Caium excepturi summa di 1simulatione tantum inter viscera latentis mali tegebant: cum ratione scilicet. Quaedam enim ignorantibus aegris curanda sunt. caussa multis moriendi fuit, mor

bum suum nosse. . .

- C A P. XIX. Recipe te ad haec tranquilliora, tutiora, maiora. Simile tu putas

. . elle,

445쪽

4 6 L. ANNAEI SENECAE

esse , virum cureS, ut incorruptum a frauis de aduehentium &negligentia frumentum transfundatur in horrea, ne concepto humore vitietur, & concalescat , ut ad

mensuram pondusque respondeat: an ad haec sacra & sublimia accedas , sciturus quae natura sit dijs, quae voluntas, quae conditio, quae forma quis animum tuum casus expectet, ubi nos a corporibus diis missbs natura componat quid sit, quod huius mundi gramissima quaeque in medio sustineat, supra leuia suspendat , in summum ignem ferat, sidera cursibus suis

excitet 3 Cetera deinceps ingentibus plena miraculis. Vis tu, relicto solo , mente ad ista respicereὶ nunc dum calet sanguis , vigentibus ad meliora eundum est Expectat te in hoc genere vitae multum bonarum artium,amor virtutum atque usus,

cupiditatum obliuio, vivendi atque moriendi scientia, alta rerum quies . Omnium quidem occupatorum conditio misera est: eorum tamen miserrima, qui nes iis quidem occupationibus laborant . ad alienum dormiunt λmnum, ad alienum ambulant gradum, ad alienum comedunt appetitum ; amare & odisse, res omnium liberrimas, iubentur. Hi si velint scire , quam breuis ipsorum vita sit, cogitent, ex quota parte sua sit. Cum videris itaque praetextam saepe iam sumptam, cum celebre in soro nomen , non inuideris. ista vitae damno parantur: ut unus ab illis numeretur

446쪽

meretur annus, Omnes annos suos conte

rent . Qu9sdam, cum in summum ambitionis eniterentur, inter prima luctantes , aetas reliquit: quosdam cum in consummationem dignitatis per mille indignit res erepsi sient, misera subijt cogitatio, irsos laborasse in titulum sepulcri: quorumdam ultima senectus, dum in uouas spes ut iuuenta disponitur, inter conatus magnos & improbos, inualida defecit. CAP. XX. Foedus ille, quem in i dieio pro ignotissimis litigatoribus grande natu , & imperitae coronet assentationes captantem , spiritus liquit. turpis ille, qui vivendo lassus citius quam laborando, inter ipsa ossicia collapsus est. turpis , quem accipiendis immorientem rationibus, diu tractus risit heres. Praeterire quod mihi

occurrit exemplum,non possum . Turannius fuit exactet diligentiae senex : qui post

amaum nonagesimum, cum vacationem procurationis a C. Caesare ultro accepis

set, componi se in lecto, & velut exanimem a circumstante familia plangi ius sit. Lugebat domus otium domini simis , nec finiuit ante tristitiam, quam labor illi suus restitutus est. Adediae tiruat occupa vum mori Idem plerisque animus est rdiutius cupiditas illis laboris, quam facultas est: cum imbecillitate corporis pin-gnant: senectutem ipsam nullo alio nommine grauem iudicant, quam quod illos seponit. Lex a quinquagesimo anno mili

447쪽

tem non cogit, a sexagesimo senatorem inon citat: dissicilius homines a se otium ii inpetrant, quam a lege . Interim dum rapiuntur & rapiunt , dum alter alterius lquietem rumpit, dum mutuo sunt miseri, vita est sime frinnu, sine voluptate, sine ullo profectu animi : nemo in conspicuo mortem habet, nemo non procul spes intendit . Quidam vero disponunt etiam illa quae ultra vitam sunt,moles magnas sepulcrorum , & operum publicorum dedicationes , & ad rogum munera, & ambitiosas exsequias. At mehercule illorum funera , tanquam minimum vixerint, ad faces & ad cereos ducenda sunt.

L. ANNAEI SENECAEDE VITA BEATA

, I V E R E , Gallio frater, omnes beate volunt: sed ad pervidendum , quid sit quod beatam vitam esticiat , caligant . Adeoque non est facile consequi beatam vitam , ut ab ea quisque eo longius recedat,

quo ad illam citatius fertur, si via lapsus est : quae ubi in contrarium ducit, ipsa velocitas maioris interualli caussa fit. Pro

448쪽

ponendum est itaque primum, quid sit quod petamus e tunc circumspiciendum est , qua contendere illo celerrime possianus: intellecturi in ipso itinere, si modo rectum erit, quantum quotidie profligetur , quantoque propius ab eo simus , ad quod nos .cupiditas naturalis impellit. Quandiu quidem passim vagamur , non ducem secuti, sed fremitum & clamorem ditanum in diuersa vocantium,conteritur vita inter errores, breuis, etiam si dies noctesque honae menti laboremus. Dece natur itaque.& quo tendamus, & qua non sine perito aliquo,cui explorata sint ea, in quae procedimus. Quoniam quidem non eadem hic, quae in ceteris peregrinati nibus , conditio est. In illis comprehensus aliquis limes, & interrogati incolae,135 patiuntur errare: at hic triti ssima quaeque via, & celeberrima, maxime decipit. Nihil ergo magis praestandum est, quam

.ne , pecorum ritu, sequamur antecedet tium gregem,pergentes non qua eundum

est , sed qua itur. Atqui nulla res nos maioribus malis implicat, quam quod ad rumorem componimurroptima rati ea,quae magno astensu recepta sunt, quorumque .exempla nobis multa sunt: nec ad rationem , sed ad similitudinem vivimus. I de ista tanta coaceruatio aliorum supra alios ruentium .Quod in strage hominum magna euenit, cu ipse se populus premit, nemo ita cadit, ut non alium in se attra-

449쪽

liat;primi exitio sequentibus sunt: hoc in

omni vita accidere , videas licet. nemo sibi tantum errat, sed alij erroris causa &auctor est. Nocet enim applicari antec dentibus:& dum unusquisque mauult credere,quam iudicare,nunquam de vita iudicatur, semper creditur: vers atque nos &praecipitat traditus per manus error, alierisque perimus exemplis. Sanabimur, si modo separeinur a coetur nunc vero 1tat contra rationem, deferasor mali sui, popuIus. Itaque idem euenit,quod in comitiis,

in quibus eos factos praetores iidem qui

fecere mirantur,cum se mobilis fauor c1 cumegit. Eadem probamus,eadem reprehendimus. hic exitus est omnis iudicij, in quo lis secundum plures datur. CAP. II. Cum de beata Vita agitur,tio est quod mihi illud discessionum in re respondeas: Haec pars maior e ste videtur . Ideo enim peior est. Non tam benicum rebus humanis agitur, ut meliora pluribus placeant: argumentum pessimi , turba est. Quaeramus quid optime factum

sit,non quid usitatissimum: & quid nos in

possessione selicitatis aeternae constituat, non quid vulgo, veritatis pessimo inte preti , probatum sit. Vulgum autem tam chlamydatos, quam coronam voco. Non enim colorem vestium, quibus praetexta Corpora sunt, aspicio : oculis de homine non credo . habeo melius certiusque lumen, quo a falsis vera diiudicem. Animi

450쪽

bonum, animus inueniat. Hic, si unquam illi respirare & recedere in se vacaverit sis quam sibi ipse verum , totius a se , fatebitur , ac diceti Quidquid feci adhuc, ii fectum esse mallem : quidquid dixi, cum recogitosin multis video : quidquid opta,ui,inimicorum exsecrationem putorquis quid timui, dii boni, quanto melius fuit, quam quod concupiui Cum multis inimicitias gessin in gratia ex odio si modo ulla inter malos gratia est) redij: mihi ipsi nondum amicus sum. Omnem operam dedi,ut me multitudini educerem, & aliqua dote notabilem facerem : quid aliud quam telis me opposui, & malevolentiae quod morderet ostendi 3 Vides tu istos, qui eloquentiam laudant, qui opes seqiiuntur, qui gratiae adulantur, qui potentiam extollunt omnes aut sunt hostes,

aut squod in aequo est) esse possunt. Quam

magnus mirantium, tam magnus inuidentium populus est. CAP. III. Quin potius quaero aliquid usu bonum, quod sentiam, non quod ostendam:ista quς spectantur,ad quς consistitur, quae alter alteri stupens monstrat, foris nitent, introrsiis misera sunt. Quaeramus aliquid non in speciem bonum dedsolidum & aequabile, & a secretiore parte

formosius. Hoc eruamus. nec longe po situm est; inuenietur: scire tantum opus est,quo manum porrigas. Nunc Velite in tenebris vicina transimus, offensantes in

SEARCH

MENU NAVIGATION