장음표시 사용
461쪽
autem virtutis apud vos officium, voluispiates praegustare . Sed videbimus, an apud quos tam contumeliose tractata virtus est , adhuc virtus sit: quae habere nomen suum non potest, si loco cessit. interim de quo aδitur , multos ostendam voluptatibus obsessos , in quos fortuna omnia munera sua.effudit, quos fatearis. necesse est malos. Aspice Nomentanum& Apicium, terrarum ac maris sui isti vocant j bona conquirentes, & super mei sam recognoscentes omnium gentium animalia . Vide hos eosdem E lectis suis spectantes popinam suam, aures vocum sono, spectaculis oculos, saporibus pes tum situm delectantes . Mollibus. lentibusque sementis totum lacessitur eorum corpus: & ne nares interim cessent, odoribus variis inficitur locus ipse in quo luxuriae parentatur. Hos esse in voluptatibus dices: nec tamen illis bene erit , quia non bono gaudent.
CAP. XII. Male, inquit, illis erit:
quia multa interueniunt, quae perturbant animum ,& opiniones inter se contraria: mentem inquietabunt. Quod ita esse com
cedo . sed nihilominus illi ipsi stulti, & timaequales , & sub ictu poenitentiae positi,
magnas percipiunt voluptates ut fatendum sit tam lonβε tum illos ab omni
molestia abesse, quam a bona mente : &
quod plerisque contingit) hilarem insaniam insanire,ac per risum furere. At co
462쪽
tra, sapientium remissae voluptates ae modest e, ac paene languidae sunt,compressaeque, & vix notabiles, ut quae neque arce i- sitae veniant, nec , quamuis per 1e accesse rint, in honore sint , neque ullo gaudio percipientium exceptae. Miscent enim Il-Ias , & interponunt vitae, ut ludum iocumque inter seria. Desinant ergo inconu nientia iungere, & virtuti voluptatem implicare, per quod vitium pessimis quibusique adulantur. Ille effusus in voluptates , reptabundus semper atque ebrius , quia scit se cum voluptate vivere, credit & cum virtute: audit enim voluptatem a virtute
separari non posse: deinde viiijs suis sapientiam inscribit,& abscondenda profitetur. Ita non ab Epicuro impulsi luxuriantur , sed viiijs dediti, luxuriam suam in philosophiae sinu abscondunt : & eo
concurrunt, ubi audiunt laudari voluptatem . Nec aestimatur voluptas illa Epicuri s ita enim mehercules sentiol quam sinbria ac sicca sit: sed ad nomen ipsum asvolant, quaerentes libidinibus suis patrincinium aliquod ac velamentum. Itaque quod unum habebant in malis bonum , perdunt, peccandi verecundiam . Laudant enim ea quibus erubescebant,& vitio gloriantur et ideoque ne resurgere quidem adolescentiae licet , cum honestus turpi desidiae titultas accessit. C A P. XIII. Hoc est cur ista volu
ptatis laudario perniciosa fit: quia honesta
463쪽
' - L. ANN EI SENECusi praecepta intra latent: quod corrumpit ,. apparet . Mea quidem ista sententia est sinuitis hoc nostris popularibus dicam sancta Epicurum & recta praecipere, & si
propius accesseris , tristia: voluptas enim illa ad partium & exile reuocatur: & quam Mos virtuti. legem dicimus, eam ille dicit voluptati . Iubet illam parere naturae: pa rum est autem luxuriae, quod naturae satis
est. Quid ergo est 3 ille qui desidiosum
otium ,& gulae ac libidinis vices selicita tem vocat, bonum malae rei quaerit auctorem; & dum illo venit, blando nomine i ductus, sequitur voluptatem , non quam audit, sed quam attulit: & vitia sua cum coepit putare similia praeceptis , indulget illis, non timide, nec obscurer luxuriatur etiam inoperto capite . Itaque non dico
quod plerique nostrorum, sectam Epicuri flagitiorum magistram esse: sed illud disco, malὸ audit, infamis est: & immerito, Nec hoc scire quisquam potest, nisi intorius fuerit admisitis: frons ipsa dat locum fabulae , & ad malam spem inuitat. Hoc
tale est , quale vir sortis stola indutus .. Constante tibi pudicitia, virtus salua est e nulli corpus tuum patientiae vacat, sed in manu tympanum est. Titulus itaque honestus eligatur, & inscriptio ipsa excitans animum. ad ea . repellenda quae statim enervant, cum venerint , Iitia. Quisquis ad virtutem accessit , dedit generosae indolis spem: qui voluptatem sequitur, vi detur
464쪽
detur eneruis , fractus, degenerans vir . peruentiirus in turpia: nisi aliquis distinxerit illi voluptates, ut sciat, quae ex eis intra naturale desiderium sistant, quq prq-ceps serantur, infinitaeque sint, & quo magis implentur , eo magis inexplebiles . Agedum, virtus antecedat , tutum erit omne vestigium. Voluptas nocet nimia rin virtute non est verendum, ne quid nimium sit: quia in ipsa est modus . Non est bonum, quod magnitudine laborat sua. C A P. XIV. Rationabilem porro sortitis naturam, quae melius res, quam ratio
proponitur & si placet illa iunctura , si
hoc placet ad beatam vitam ire comitatum ; virtus antecedat , comitetur voluptas , dc circa corpus , ut membra veIsetur . Viitutem quidem excelsissimam om-nIum , voluptati tradere ancillam, nihil ma num animo capientis est. Prima virtus sit, haec ferat signa: habebimus nihilominus voluptatem , sed domini eius &temperatores erimus . aliquid nos exorabit, nihil coget. At hi qtu voluptati tradidere principia, Vtroque caruere. virtutem enim amittunt: ceterum non ipsi voluptatem , sed ipsos voluptas habet: cuius aut inopia torquentur, aud copia strangulantur. Miseri , si deseruntur ab illa: miseriores, si obruunturi sicut deprehensi in mari Syrtico, modo in sicco relinquum tur , modo torrente unda fitietuantur . Euenit autem hoc nimia intemperantia ,
465쪽
M amore caeco rei. nam mala pro bonis petenti, periculosum est assequi. Vt seras cum Iabore periculoque venamur, & c piarum quoque illarum sollicita possessio .st: cepe enim laniant dominos: ita habentes magnas voluptates. in magnum malum euasere, captaeque cepere . Quae quo plures maioresque sunt, eo ille minor , ac plurium seruus est, quem felicem vulgus appellat. Permanere libet in hae etiamnum huius rei imagine. quema
modum qui bestiarum cubilia indagat, &----laqueo captare feras magno ςstimat,&---magnos canibus circumdare fiatus , veillarum vestigia premat, potiora deserit , multisciue omcijs renunciat: ita qui sectatur voluptatem, omnia postponit: & prsemam libertatem negligit, ac pro ventret dependit di nec voluptates sibi emit ata se volaptatibus vendit. CAP. XV. Quid tamen, inquit, prohibet in unum virtutem voluptatemque confundi ,.& ita estici summum bonum ut idem & honestum & iucundum sit P. Quia pars honesti non potest ese, nisi honestum : nec summum bonum habebid sinceritatem sitam , si aliquid in sa viderit dissimile meliori. Nec gaudium quidem quod ex virtute oritur , quamuis bonum ut, absoluti tamen boni pars est: non magis quam laetitia & tranquillitas, quamuis ex pulcherrimis caussis nascantur . Sunt enim ista bona , .sed consectuentia .
466쪽
sumrrium bonum , non consummantia .
Qui vero voluptatis virtutisque societatem facit, & ne ex aequo quidem , fragilitate alterius boni, quidquid in altero vigoris est, hebetat: libertatemque illam ita demum, si nihil se pretiosius nouit, inuictam, sub iugum mittit. Nam quae maxima seruitus est in incipit illi opus esse fortuna: sequitur vita anxia,suspiciosa, trepida,casuum pauens, temporumque suspensa momentis. Non das virtuti fundamentum graue, immobile , sed iubes illam in loco volubili stare. Quid autem tam vo- Iubile est, quam sertuitorum expectatiordi corporis, rerumque corpus assicientium
varietas λ Quomodo hic potest Deo parere quidquid euenit, bono animo excipere , nec de fato queri, casuum suorum benignus interpres, si ad voluptatum d lorumque punctiunculas concutitur 3 Sed
nec patriae quidem bonus tutor aut vindex est, nec amicorumpropugnator, si ad voluptates vergit. Illo ergo summum bonum ascend it, unde nulla vi detrahitur rquo neque dolori, neque spei, neque timori sit aditus , nec ulli rei quae deterius summi boni ius faciat. Ascendere autem
illo sola virtus potest; illius gradu clivus iste franoendus est: illa sortiter stabit, α
quidquid euenerit, feret: non patiens tam tum, sed etiam volens:omnemque temporum dissicultatem, sciet legem .esse naturae. Et ut bonus miles, feret vulnera, en merabit
467쪽
merabit cicatrices, & transverberatus telis, moriens amabit eum , pro quo cadet,
imperatorem: habebit in animo illud vetus praeceptum: D E V M SEQUERE. Quisquis autem queritur, & plorat, & gemit: imperata facere vi cogitur, & inuitus rapitur ad iussa nihilominus. Quae autem dementia est, potius trahi quam sequirtam mehercule,quam stultitia & is norantia conditionis suae, dolore, quoa aliquid tibi incidit durius: aut mirari, aut induegi E surre ea , cuiae tam bonis accidunt quam malis. momos dico, funera , debilitates , & cetera ex transuerso in vitam h manam incurrentia. Quidquid ex unis uersi constitutione patiendum est, magno excipiatur animo. ad hoc sacramentum adaci i sumus , ferre mortalia: nec pertu bari his, quae vitare nostrae potestatis non est. In regno nati sumus: Deo parere, libertas est
C A P. XVI. Ergo in virtute posita est vera selicitas. Quid haec tibi siladebit
nequid aut bonum,aut malum existimes ruod nec virtute . nec malitia continget. einde ut sis immobilis contra malum ex bono,vi,qua fas est, Deum effingas . Quid
tibi pro hac expeditione promittitur 3, in gentia & aequa diuinis . Nihil cogeris: nullo indigebis: liber eris, tutus, indem nis: nihil frustra tentabis, nihil prohibeberis omnia tibi ex sententia cedent: nihil aduersum accidet, nihil contra opirnionem:
468쪽
nionem ac voluntatem. Quid ergo vi tus ad viuendum beate sussicit, perfecta illa & diuina 3 Quid ni iussiciat 3 imo superfluit. Quid enim deesse potest extra de- 1iderium omnium posito quid extrinsecus opus est ei, qui omnia ua in se collegit 3 Sed ei qui ad virtutem tendit, etiam si multum processit, Opus est tamen aliqua fortuna: indulgentia, adhuc inter humana luctanti, dum nodum illum exsoluit, &omne vinculum mortale. Quid ergo in
terest 3 quod alij alligati sunt: alij adstri, alij distriisti quoque. Hic qui ad su
periora progressias est, & se altius extulit , laxam catenam trahit, nondum liber, iam tamen pro libero. CAP. XVII. Si quis itaque ex istis qui philosophiam conlatrant , quod solant, dixerit: Quare ergo tu sortius loqueris quam vitiis Z Quare supeliori verba summittis;& pecuniam necessarium tibi instrumentum existimas, & damno moueris ; & lacrimas , audita coniugis aut amici morte, dimittis; & respicis famam ,& malignis sermonibus tangoris Quare cultius rus tibi est, quam Daturalis vitis desiiderat cur non ad praescriptum tuum coenas ὶ cur tibi nitidior supellex est 3 cur
apud te vinum aetate tua vetustius bibiturὶ cur autem domus disponitur cur arbores, praeter umbram nihil datu Iae, conseruntur quare uxor tua locupletis domus censum auribus Seriit quare pgdagogium
469쪽
-gium pretiosa veste succingitur quare ars est apud te, ministrare: nec temere, & ut libet, collocatur argentum, sed perite seruitur , & est aliquis scindendi obsonij magister 3 Adijce, si vis, cur trans mare possides cur plura, quam nosti, possides turpiter aut tam negligens es, ut non noueris pauculos seritos: aut tam luxuriosus, ut plures habeas,quam quorum notitiae memoria sufficiat. Adiuvabo postmodu com licia,& plura mihi quam putas, obijciam: Iiunc hoc respondebo tibi. Non sum sapiens,&, ut malevolentiam tuam pascam, nec ero . Exi o itaque a me, non ut optimis par sim, ted ut malis melior. hoc mihi satis est, quotidie aliquid ex viiijs meis
demere, & errores meos obiurgare. Non perueni ad sanitatem, ne perueniam quidem : delinimenta magis quam remedia podagrae meae compono, contentus si rarius accedit, & fi minus verminatur .
Vestris quidem pedibus comparatus, debilis cursor sum. C A P. XVIII. Haec non pro me loquor: ego enim in alto vitiorum omnium sum:sed pro illo,cui aliquid acti est . Aliter, inquit, loqueris: aliter vivis. Hoc per inalignissima capita, & optimo cuique inimicissima, Platoni obiectum est, obiectum Epicuro, obiectum Zenoni . Omnes enim isti dicebant, non quemadmodum ipsi viverent, sed quemadmodum vivendum e siet. De virtute, non de me loquor r
470쪽
& cum vitiis conuitium facio , inprimis meis facio. cum potuero, vivam quomO do oportet. Nec malignitas me ista multo veneno tincta deterrebis ab optimis .
ne virus quidem istud, quo alios spargitis,
vos necatis, me impediet, quo minus perseuerem laudare vitam, non quam ago ,
sed quam agendam scio: quo minus virtutem adorem,& ex interuallo ingenti reptabundus sequar. Expectabo scilicet, ut quidquam maliuolentiae inuiolatum sit , cui sacer nec Rutilius fuit, nec Cato Cur& aliquis non istis diues nimis videatur, quibus Demetrius Cynicus parum pauper est O virum acerrimum , & contra omnia naturae desideria pugnantem l hoc pauperiorem , quam ceteri Cynici , quod eum sibi interdixerit habere, interdixit Aposcere. Negant satis egere. Vides enim e non virtutis scientiam, sed egestatis professiis est.
CAP. XIX. Diodorum Epicureum philosophum, qui intra paucos ales finem vitς ὶς manu sua imposuit, negant ex decreto Epicuri fecisse, quod sibi gulam prς- secuit . alij dementiam videri volunt factum hoc eius, alij temeritatem . Ille ii terim beatus, ac plenus bona conscientia , reddidit sibi testimonium vita excedens, Iaudauitque aetatis in portu, & ad ancOram actae quietem: & dixit,quod vos inuiti audistis, quasi vobis quoque faciendum sit irixi,
