L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

L. ANNAEI SENECAE

ipsa, quae desideramus . Sed ne te per circuitus traham, aliorum quidem opini nes praeteribo : nam & enumerare illas longum est , & coarguere. nostram accispe . Nostram vero cum dico, non alligo me ad unum aliquem ex Stoicis procer,

bus : est & mihi censendi ius . Itaque aliquem sequar, aliquem iubebo sententiam diuidere: fortasse & post omnes citatus, nihil improbabo ex his quae priores de

ereverint, & dicam: Hoc amplius censeo. Interim , quod inter omneS Stoicos conis Uenit, rerum naturae assentior. ab illa non deerrare, & ad illius legem exemplumq; formari, sapientia est. Beata est ergo vita, conuenienS naturae sitae: quae non aliter contingere potest, quam si primum sana mens est, & in perpetua pollessione sanitatis suae. Deinde , sit fortis ac Vehemens, tum pulcherrima & patiens, apta temporibus , corporis sui pertinentiumque ad id curiosa; non anxie tamen: rerum quae vitam instruunt, diligens,sine admiratione cuiusquam : Vsi ira fortunae muneribus , non seruitura: Intelligis, etiam si non adiiciam , sequi perpetuam tranquillitatem , libertatem : depulsis his, quae aut irritant nos, aut territant. Nam pro voluptatibus , & pro illis quae parua ac fragilia sunt, & in ipsis flagitiis noxia,ingens gau

dium subit,inconcussum,& aequabile: tum pax & concordia animi, & magnitudo cum mansuetudine. Omnis enim ex iu- sim,

452쪽

firmitare feritas est. CAP. IV. Potest aliter quoque definiri bonum nostrum , id est, eadem sententia , non iisdem comprehendi verbis. Quemadmodum idem exercitus modo latius panditur, modo in angustum coarctatur, & aut in cornua, sumata media parte , curuatur, aut recta fronte explicatur: vis illi, utcunque ordinatus est, eadem

est, & voluntas pro eisdem partibus stamdi : ita definitio summi boni alias dissum di potest & exporrigi, alias colligi,& in se cogi. Idem itaque erit, si dixeror Summum bonum est, animus sortuita de spisciens, virtute latus: aut, Inuicta vis an, mi, perita rerum,placida in actu,cum humanite multa, dc conuersantium cura. Libet & ita definire, ut beatum dicamus hominem eum, cui nullum bonum malumque sit, nisi bonus malusque animus: honesti cultor, virtute contentus, quem nec extollant sortuita, nec frangant: qui nullum maius bonum eo, quod sibi ipse dare potest,nouerit: cui vera voluptas erit, voluptatum contemptio. Licet, si euagari velis,idem in aliam atq; aliam faciem,sa ua & intepra potestate, transferre . Quid enim prohibet nos beatam vitam dicere , liberum animum , & erectum, & interristum ac stabilem,extra metum,extra cupii ditatem positum; cui virum bonum honestas, unum malum turtitudo Cetera vilis turba rerum, nec detrahens qui

S 1 quam

453쪽

4I4 L. ANNAEI SENECAE

quam beatae vitae,nec adiiciens,sine auctu ac detrimento summi boni veniens ac recedens . Hunc ita fundatum necesse est, velit nolit, sequatur hilaritas continua, &Iaetitia alta atque ex alto veniens, ut quaesitis gaudeat, nec maiora domesticis ci

piat . Quidni ista penset bene cum minotis,& friuolis, & non perseuerantibus corpusiculi motibus ξ quo die infra voluptatem fuerit, & infra dolorem erit. CAP. V. Vides autem, quam malam& noxiam seruitutem seruiturus sit, que voluptates doloresque, incertissima dominia , impotenti minaque, alternis pos sidebluit. Ergo exeundum ad libertatem est: hanc non alia res tribuit, quam ΕΘ tunae negligentia. Tum illud orietur inaestimabile bonum, quies mentis in tuto collocatae, & sublimitas texpulsisque te roribus, ex cognitione veri gaudium

grande & immotum, comitasque & dis fusio animi: quibus delectabitur non ut honis, sed ut ex bono suo ortis. Quoniam liberaliter agere coepi, potest beatus dici,

qui nec cupit, nec timet, beneficio rationis . Quoniam & saxa timore & tristitia carent, nec minus pecudes: non ideo

tamen quisquam felicia dixerit, quibus non est felicitatis intellectus. Eodem loco pone homines, quos in numerum pecorum & animalium redegit hebcs natura , & ignoratio sui. Nihil interest inter hos, & illa: quoniam illis nulla ratio est,

454쪽

his praua , & malo suo atque in peruesesiim solers. Beatus enim nemo aici potest, extra veritatem proiectus. Beata er-

eo vita est , in recto cenoque iudicio sta-ilita , & immutabilis . Tunc enim pura mens est , & soluta omnibus malis, cum non tantum lacerationes, sed etiam verulicationes effugerit: statura semper ubi constitit, ac sedem suam etiam irata& infestante fortuna vindicatura. Nam quod ad voluptatem pertinet, licti circumsundatur undique, per omnes vias influat, animumque blandimentis suis leniat, aliaque ex aliis admoueat, quissus totos partesque nostri sollicitet: quin mortalium cui ullum. superest hominis vestigium, per diem noctemque titillari velit, & deserto animo ii corpori operam

CAP. VI. Sed δ animus quoque, i quit , voluptates habebit suas. Habeant nE, sedeatque luxuriae & voluptatum

arbiter,impleat se omnibus eis, quae oblectare sensus solent: . deinde praeterita respiciat, & exoletarum voluptatum memovexsultet prioribus, suturisque iam immineat , ac spes ordinet suas, & dum corpus in praesenti saginae iacet, cogitationes ad sutura praemittat. hoc mihi videtur mistitor , quoniam mala pro bonis legere idementia est. Nec sine sanitate quisquam, beatus est nec sanus, cui offutura pro Optimis appetuntur. Beatus est ergo iudici, S 4 Ie

455쪽

16 L. ANNAEI SENECAE.

rectust beatus est praesentibus, qualiacunque sunt, contentus , amicusque Iebus tuis: beatus is , cui omnem habitum rerum suarum ratio commendat. Vident& illi , qui sumnium bonum voluptatem dixerunt, quam turpi illud loco posuerint. Itaque negant poste voluptatem a virtute diduci, & aiunt, nec honesthquemquam viuere, ut non iucundὸ ; nec iucunae, ut non honeste vivat. Non video , quomodo ista tam diuersa in eamdem copulam coniiciantur . QVd est, Oro vos, cur separari voluptas a virtute non possit 3 videlicet, quod omne boni ex virtute principium est: ex huius radicibus etiam ea, qtiae vos & amatis & expetitis , oriuntur. Sed si ista indiscreta essent, non videremus quaedam iucunda, sed non honesta : qu dam vero honestissima, sed aspera, & per dolores exigenda . CAi'. VII. Addite nunc, quod voluptas etiam ad vitam turpissimam venit: at Virtus malam vitam non admittit. & infelices quidam non sine voluptate , imo ob ipsam voluptatem sunt: quod non eueniret si vinuti se voluptas immiscuisset, qua virtus saepe caret, nunquam indiget. Quid dillimilia, imo diuersia componitis Altum. quiddam est virtus, excelsum, re gale, inuictum,infatigabile: voluptas, humile, seruile, imbecillum,caducum, cuius statio ac domicilium fornices & popinae sunt. Virtutem in templo inuenies, in s

456쪽

ro, in curia, pro muris stantem, puluerum lentam, coloratam, callosas habentem manus: voluptatem latitantem saepius, a a tenebras captantem; circa balnea ac sudatoria,ac loca aedilem metuentia; mollem ,

enervem , mero atque unguento madem

tem, pallidam, fucatam, & medicamentis pollutam . Summum bonum immortalee1Lnescit exire: nec satietatem habet, neu poenitentiam . nunquam enim re sta mens vertitur : nec sibi odio est, nec quidquam mutauit optima. at voluptas tunc cum maxime delactat, exstinguituri Nec mulitum loci habet. . itaque cito implet: & taedio est, & post primum impetum marcetcNec id unquam certum est,cuius in motu natura est . ita ne potest quidem ulla eius esse substantia, quod venit transitve celerrime, in ipso usu sui periturum. Eo e nim peruenit, ubi desinat: & dum incipit, spectat ad finem. CAP. VIII. Quid, quod tam bonis,

quam. malis , voluptas inest nec minus turpes dedecus smim, quam honestos egregia delectant. Ideoque praeceperunt veteres,optimam sequi vitam ,sion iucundi stimam : ut rectae ac bonae voluntatis non dux, sed comes voluptas sit. Natura enim duce utendum est: hanc ratio obse uat, hanc consulit . Idem est erso beate vivere , & secundum naturam. Hoc quid sit, iam aperiam. Si corporis doteς, & apta naturae, conseruabimus diligenter de 4 1 ludi'

457쪽

impavide, tanquam in diem data & sugacia; si non subierimus eorum seruitutem, nec nos aliena possederint; si corpori grata & aduenticia eo nobis loco fuerint, quo sunt in castris auxilia, & armaturae leves. Serviant ista,non imperent: ita demum utilia sunt menti. Incorruptus vir sit externis, & insuperabilis, miratorque tantum sui: sidens animi, atque in utrum que paratus, artifex vitς. Fiducia eius non sine 1 cientia sit, non sine constantia: maneant illi semel placita , nec ulla in decretis eius litura sit. Intelligitur, etiam si non adiecero,compositum ordinatumque fore talem virum , & in his quae aget cum Comitate magnificum. Erit vera ratio sensibus insita, & capiens inde principia. nec enim habet aliud unde conetur, aut unde ad verum impetum capiat, & in se reuertatur. Nam mundus quoque cuncta Complectens, rectomite uniuersi Deus, in exteriora quidem tendit, sed tamen in totum undique in se redit. Idem nostra mens sectat: cum secuta sensus suos, per illos se ad externa porrexerit; & illorum

ciat summum bonum. Hoc modo Vna eLficietur vis ac potestas, concors sibi: & ratio illa certa nascetur, non dissidens nech sitans in opinionibus comprehensionibusque,nec in sua persuasione. Quae cum

se disposuit, & partibus sitis consensit, Mi ut ita dicam ) concinuit, summum bO-

458쪽

num tetigit. Nihil enim praui, nitin tu brici superest: nihil in quo arietet, aut labet . Omnia faciet ex imperio sto, nihilque inopinatum accidet: sed quidquid aget, in bonum exibit, facile & parate, dc

sine tergiversatione agentis. Nam pigri tia & haesitatio, pugnam & inconstantiami ostendit. Quare audacter licet profitea-ris, summum bonum esse, animi concor diam. Virtutes enim ibi esse debebunt, . ubi consensus atque unitas erit: dissidenexitia. CAP. IX. Sed tu quoque, inquit, vi tutem non ob aliud colis, . quam quia ali- qnam ex illa speras voluptatem. Himum, . non si voluptatem pretestatura virtus est ,- ideo propter hanc petitur . non enim hanc praestat, sed & hanc: nec huic laborat, Ied labor eius quamuis aliud petet, hoc quoque assectuetur. Sicut in artio,

quod segeti proscissum est , aliqui flores

internascuntur, non tamen huic herbulae, 'uamvis delectet oculos, tantum operis insumptum est di aliud filii ferenti propositum, hoc superuenit: sic voluptas non est merces, nec caussa virtutis, sed accessio:

nec quia delectat, placeri sed quia placet, delectat. Summum bonum in ipso iudicio est,& habitu optimae mentis: quς cum situm habitum impleuit, & fimbus se suis

cinxit, consummatum est summum bonum, nec quidquam amplius desiderat Nihil enim extra totum est, non magins si qua*a

459쪽

in L. ANNAEI SENECAE

quam ultra finem. Itaque erras, cum imterrogas , quid sit illud propter quod virtutem petam 3 quaeris enim aliquid supra summum. Interrogas, quid petam ex virtute ipsam. nihil enim est melius : ipsi pretium sui est. An hoc parum magnum est Cum tibi dicam, summum bonum est, infragilis animi rigor ω prouidentia, α subtilitas, & sanitas, & libenas, concor dia & decor: aliquid etiamnum exigis maius,ad quod ista referanturὶQuid mihi Voluptatem nominas Hominis bonum quaero, non ventris, qui pecudibus ac beluis laxior est.

CAP. X. Dissimulas, inquit, quid a

me dicatur . ego enim nego quemquam posse iucundὸ vivere ,. nisi simul & non ste vivat: quod non potest mutis contingere animalibus, nec bonum sutim cibo metientibus. Clare, inquam, ac palam te stor hanc vitam, quam ego iucundam Voco , non sine adiecta virtute contingere. At quis ignorat, plenissimos esse voluptatibus vestris stultissimos quosque & nequitiam abundare iucundis, animumque ipsum non tantum genera voluptatis praua , sed multa suggerere In primis ins

lentiam & nimiam aestimationem sui, tumoremque elatum supra ceterOS,& am rem rerum suarum caecum & am prout

dum ; delicias fluentes ex minimis ac puerilibus caussis exultationem ; iam dicacitatem, α superbiam contumeliis gau-

460쪽

dentem , desidiam , dissolutionemque segnis animi indormientis sibi . Haec omnia virtus discutit, & aurem pervellit, de

voluptates aestimat, antequam admittat:

nec quas probauit, magni pendit sutique

enim admittiti nec usu earum, sed temperantia laeta est. temperantia autem cum voluptates, minuat , suinmi boni iniuria est. Tu voluptatem complecteris : ego compesco. tu voluptate frueris: ego utor. tu illam summum bonum putas: ego nec bonum. in omnia voluptatis caussa faeis:

ego nihil. Cum dico me nihil voluptatis caussa facere, de illo loquor sapiente , cui

soli concedis voluptatem. C A P. XI. Non voco autem sapientem , supra quem quidquam est , nedum voluptas. Atqui ab hac occupatus, quo moJo resistet labori, ac periculo, egesta ti, & tot humanam vitam circumstrepentibus minis quomodo conspectum mortis , quomodo doloris feret quomodo mundi stagores , & tantum acerrimorum hostium, tam molli aduersario victus Quidquid voluptas suaserit, faciet. Age, non vides quam multa suasura sit 3 Nihil inquis, poterit suadere turpiter, quia adiuncta virtuti est. Non tu vides iterum , quale sit summum bonum ,. cui custodet opus est, ut bonum sit Virtus autem quo, modo voluptatem reget, quam sequitur :cum sequi parentis sit, regere imperantis a tergo ponitis, quod imperat. Egregiu nautem

SEARCH

MENU NAVIGATION