L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

43α L. ANNAEI SENECAE

Viri , ct deuerat cursum fortuna ,

De alterius vita, de alterius morte disputatis:& ad nomen magnorum ob aliquam eximiam laudem virorum, sicut ad occursum ignotorum hominum minuti canes , latratis. Expedit enim vobis, neminem videri bonum: quasi aliena virtus , exprobratio delictorum vestrorum sit . Inuiti

splendida cum sordibus vestris consertis , nee intelligitis quanto id vestro detrimento audeatis: Nam si illi qui virtutem sequuntur, auari, libidinosi, ambitiosiquestui: quid vos estis, quibus ipsum nomen virtutis odio est Negatis quemquam praestare quae loquitur, nec aci exemplar ora tionis suae vivere . Quid mirum cum lom quantur sonia, ingentia, omnes humanas tempestates euadentia Z cum refigere se crucibus conentur , in quas variisquisque

vestrum clauos sitos ipse adigit 3 ad supplicium tamen acti, stipitibus singulis pendent . Hi qui in seipsos animaduertunt,

quot cupiditatibus , tot crucibus distra nunturi & maledici, in alienam contumeliam venusti sunt. Crederem illis, nisi quidam ex patibulo suos spectatores co spuerent.

CAP. X X. Non pr stant philosophi

quae loquuntur multum tamen praestant,

quod loquuntur; quod honesta , mente concipiunt . Nam si & paria dictis agerent, quid esset illis beatiusὶ interim non est,

472쪽

est,quod contemnas bona verba, & bonis cogitationibus plena p cordia. StudiOrum salutarium, etia citra effectum, laudanda tractatio est. Quid mirum, si non ascendunt in altum ardua aggressi sed viros suspice , etiam si decidunt,magna cOnantes . Generosa res est, respicientem non ad suas, sed ad naturae suae vires, cOnari alta, tentare, & mente maiora concipere, quam quae etiam inSenti animo adornatis effici possint. Qui sibi hoc proposuit: Ego mortem eodem vultu audiam , quo videbo. ego laboribus, quanticunque illi erunt, parebo, animo fulciens corpus. ego diuitias & pr sentes & absentes aeque contemnam ; nec si aliubi iacebunt, tristior ; nec si circa me fulgebunt, animosior . ego sortunam nec venientem sematam , nec recedentem . ego terras omnes tanquam meas videbo, meas tanquam

-omnium. ego sic vivam, quasi sciam aliis me natum: & naturae rerum hoc nomine gratias agam. Quo enim melius genere megotium meum agere potuit unum me donauit omnibus:vni mihi omnes. Quidquid habebo, nec sordide custodiam , nec

: prodige spargam . nihil magis possidere

me credam , quam bene donata: non numero, nec pondere beneficia, nec ulla, ni si accipientis aestimatione, pendam. Nun-

'uam id mihi multum erit, quod dignus accipiet. Nihil opinionis causa, omnia siniicientiae faciam: populo teste fieri ci . T dana,

473쪽

dam,quidquid me nescio faciam. Edendi erit bibenssique finis, desidem Iraturae restinguere, non implere aluim,& exinanire . Ego amicis iucundus, inimicis mitis& facilis, exorabor antequam roger, honestis precibus occurram. Patriam meam e sse mundum sciam: & praesides deos supra me, circaque me stare , factorum dictorumque censores. Quandocunque autem natura spiritum repetet, aut ratio dimittet , testatus exibo , bonam me conscientiam amasse, bona studia: nullius per me libertatem imminutam,mmime mea. CAP. XXI. Qui hoc facere propωnet,voIet, tentabit, ad deos iter faciet: nauille, etiam si non tenuerit, magnis tamen excidet ausis. Vos quidem,qui virtutem cultoremque eius odistis, nihil noui facitis. nam & solem lumina qgra formidant, dc auersantur diem spleniuidum nocturna animalia, quae ad primum eius ortum stupent, & latibula sua passim petunt, abduntur in aliquas rimas timida lucis . Gemite , & infelicem linguam bonorum exe

cete conuicio. instate, commordete : citius multo frangetis dentes , quam imprimetis . Quare ille philosophiae studiosus est, & tam diues vitam agit quare opes

contemnendas dicit, & habet vitam eontemnendam putat, & tamen vivitὶ valetudinem contemnendam, & tamen illam diligentissime tuetur,atque Optimam mauult 3 Et exilium nomen vaRum putat, M

474쪽

est, Quid est enim mali antitare regiones re tamen si licet, senesiit in patria 3 Et inter longius tempus S Mevius nihil inter: EM Ain te tamen si vi hil moiabet, ex- tendit aetatem, & in multa senectute placidus viret Ait ista de re contemni: Hon , ne habeat, sed ne sis itis habeae. - non abiget illa a se: sed abeuntia securus prosequetur. Diuitias quidem ini tutius fortuna deponet, quam Ini, unde sine q-rela reddentis receptura est M. Cato cum laudaret Curium re Coruncanium & sisculum illud in quo censerium cx, arim GaDipancae argenti lamellae . posita bat ipse quadragies sesteram minus sine dubio quam Crassus, plus tamen quam xelisorius Cato. Maiore spacio, si comparantur , proauum Nicerat , quam a Crassis inlaceretur. Et si maiores illi obuenissent opes, non spreuisset. nec enim se sapiens indignum suis muneribus sintuitis putat. Non amat diuitias , sed mauuli: non in animum illas , sed in Aomum necipiti nec respuit possessia, sed continet, & m Ψorem virtuti suae materiam subminias

xi vult. I

: CAP. XXII. Quid autem dubii

est, quin maior materia sapienti viro sit, animum explicadi suum in diuisiis,q in in paupertate t cum in hae v m genus virtutis sit, non inelinari, nec deprimi: iudiuitiis, S temperantia, & liberalitas, &diligentia, & dispositio, & magnificentia,

475쪽

436 L. ANNAEI SENECAE

campum habent patentem. Non contem net se sapiens , etiam si fuerit minimae staturae: esse tamen se procerum volet. Mexilis corpore , ac amisso oculo valebit: maletramen sibi esse corporis robur. Et haec ita, ut sciat esse aliud in se valentius. malam valetudinem tolerabit, bonam

optabit. Quaedam enim, etiam si in si immam rei parua sunt, ut & subduci sine ruina principalis boni possint: adiiciunt tamen aliquid ad perpetuam laetitiam, Mex virtute nascentem . Sic illum assiciunt diuitiae, & exhilarant, ut naui3 antem secundus , & ferens ventus , ut dies bonus , ut in bruma ac frigore apricus locus. Quis porro sapientum, nostrorum dico, quibus unum est bonum virtus, negat etiam haec

quae indifferentia vocamus, habere in se aliquid pretij, & alia aliis esse potiora Quibus clam ex his tribuitur aliquid honoris , quibusdam multum . Ne erres it que, inter potiora diuitiae sunt. Quid ergo,inquis,me derideri cum e dem apud te locum habeant, quem apud me Vis scire,quam non habeant eumdem locum mihi diuitiae si essiuxerint,nihil auferent, Dissi semetipsas: tu stupebis, & videberis tibi sine te relictus, si illa: a te recesserint. apud me diuitiae aliquem locum habent:

apud te,summum. ad postremum, diuitiis meae sunt: tu diuitiarum es.

CAP. XXIII. Desine ergo philosophis pecunia interdicere: nemo sapientiam

476쪽

tiam paupertate damnauit. Habebit philosophus amplas opes: sed nulli detractas, nec alieno sanguine cruentas, sine cuiusquam iniuria partas, sine sordidis quaestibus, quarum tam honestus sit exitus quam introitus , quibus nemo ing miscat, nisi malignus. In quantum vis ,

exaggera illas; honestae sunt: in quibus cum multa sint quae quisque sua dictv

Iit, nihil est quod quisquam suum possie

dicere. Ille vero sertunae benignitatem a se non submouebit, & patrimonio per honesta quaesito nec gloriabitur, nec erumbescet. Habebit tamen etiam quo glo rietur , si aperta domo, & admissa in res suas ciuitate, poterit dicere : Quod quiseque suum agnouerit, tollat. O magnum virum, optime diuitem, si opus ad hanc vocem consoneti si poli hanc vocem tam tumdem habueriti ita dico,si tutus & securus scrutationem populo praebueris : sinibit quisquam apud illum in enerit,quo

manus iniiciat: audacter & propalam exiediues. Sicut sapiens nullum denarium intra limen suum admittet, male intrantem: ita & magnas opes, mimus fortunae, fructumque virtutis , non repudiabit, nec

excludet. Quid enim est, quare illis bonum locum inuideat veniant, hospitentur. Nec iactabit illas, nec abscondet. alterum infruniti animi est ; alterum timidi & pusilli, velut magnum bonum in Vtra finum continentis. Nec ut dixi, elicitet

477쪽

η38 L. ANNAEI SENECAE

illas e domo. Quid enim dicet 'viruame . Inutiles estis: ari, Ego uti diuitiis nescio

emadmodum etiam si pedibus suis

poterit iter conficere, ascendere tamen

vehiculam malet: sic si poterit esse diues, volat: & habebit utique opes, sed tan-quarn leues & auolaturas mee vlli alq, nec sibi graues esse patietur . Donabit. QuiJetexistis a res quid expeditissimam -- nabis, ara bonis , aut eis quos facem pore rit bonos . Conabit cum stimmo consistio , dignissimos eligens: ut qui met ne-rla, tam expensorum quam acceptorum rationem este reddendam. Donabit ex recta & probabili caussa. nam inter tuse pes iacturas malum munus est. Habebit unum facilem, non perforatum: ex qu. mul exeant, nitrii excidat.

CAP. XXIV. Errat, si quis existimat Deilem rem esse donare. Plurimum ista res habet dissicultatis, si modo consilio tribuitur , non casu & impetu spargis tur. Hunc promereoralli reddo:huic succurro , huius misereor. illum instruo, disgnum quem non diducat paupertas, nec Occapatam teneat. Quibusdam non dabo , quamuis desit: quia etiam si dedero , erat defutuetum . qua bustam offeram, quirhusciam etiam inculcabo. Non possura in hac re esse negligens: nunquam magis nomina ficto,qtiam cum dono. Quid Zt inquis, recepturus donas 3 imo non perdis Luxus . Eo loco sit douatio, unde reperia

478쪽

non debeat, reddi possit. Beneficium collocetur , quemadmodum thes tuus alte obrutus: 'uem non eruas , nisi fuerit necesse. Qua domus ipsa diuitis viri, quam tam habet benefaciendi materiam Z Quis enim liberalitatem tantum ad togatos vocat hominibus prodesse natura iumbet: seruiliberine sint, ingenui an liber tini, iustae libertatis, an inter amicos da tae , quid resert veseunque homo est, ita beneficio locus est. Potest etiam pec niam suam intra limen suum dissim re,& liberalitatem exercere:qui non quia liberis debetur, sed qiua a libero animo prosiciscitur, ita nominata est. Haec apud sapientem nec Tuquam in turpes indi nosque impingitur ,. nec umquam ita elatigata erit, ut non quotiens dignum inuenerit, quesi ex pleno Ruat. Non est ergo quod perpera exaudiatis, quae hone-M, soniseriammose, a studiosis sapientiae dicuntur: & hoc primum attendite. Aliud est,studiosus sapientiae:aliud,laam adeptus sapientiam. Ille tibi dicet: Optime t

quor ,sed adhuc inter mala volutor pluri , ma. No est,quod me ad formulam meam exigasinummaxime facio me & ismo,&ad exemplar ingens attollo. Κ processero, quantum propomi , exige , ut dictis facta rei po deant. Assecutus vero humani binni summam, aliter tecum ager, &dicet: Prmum, ncm est, quod tibi permittas de messoribus sene sententiam . mihi iam

479쪽

o L. ANNAEI SENECAE

quod argumentum est recti contigit, malis displicere. Sed ut tibi rationem reddam,quam nulli mortalium inuideo,audi quid promittam, & quanti quaeque aestimem . Diuitias nego oonum esse: nam si essent, bonos sacerent. nune quoniam quod apud malos deprehenditur, dici bonum non potest 3 hoc illis nomen nego. ceterum & habendas esse, & utiles, Mmagna commoda adserentes, fateor. CAP. XXV. Quid ergo sit, quare illas non in bonis numerem, & quid in illis praestem aliud, quam vos, quoniam inter utrosque conuenit habendas, at dite . Pone in opulentissima me domo , pone aurum arSentumque in promiscuo usu sit: non suspiciam me ob ista, quatetiam si apud me , extra me tamen sunt is In sublicium pontem me transfer , & i ter egentes abiSe: non ideo tamen me despiciam, quod in illorum numero cO sideo, qui manum ad stipem porrigunt . quid enim ad rem , an frustum panis de .

sit, cui non deestmori posse λ Quid ergo est 3 domum illam splendidam malo ,

quam pontem. Pone in instrumentis splendentibus, & delicato apparatur nihilo me seliciorem credam, quod mihi molle erit amiculum, quod purpura con uiuis meis substernetur. Nihilo miserior ero , si lassa ceruix mea in manipulo foeni aequiescet, si super Circense tomei tum, per futuras veteris lintei effluens,

480쪽

mihi animi sit ostendere, praetextatus Meandidatus, quam nudis 1capulis & foetentibus. Vt omnes mihi dies ex voto cedant, nouae gratulationes prioribus subtexantur: non ob hoc mihi placebo. Muta in contrarium hanc indulgentiam temporis: hinc illinc percutiatur animus mdamno, luctu, incursionibus variis; nulla hora sine aliqua querela sit: non ideo maedicam inter miserri ma miserum, non ideo aliquem execrabor diem. prouisum est enim a me, ne quis mihi ater dies es set. Quid ergo est meso gaudia temperare , quam dolores compescere. Hoc tibι ille Socrates dicet: Fac me victorem Vniuersarum gentium: delicatus ille Liberi currus triumphantem usque ad Thembas a solis ortu vehat: iura reges Persaxum petant: me hominem esse tum ma-Time cogitabo, cum Deus undique com salutabor. Huic tam sublimi fastigio com iunge protinus praecipitem mutationem rin alienum imponar serculum, exornatu

rus vinoris fiapessii ac seri pompam: non humilior sub alieno curru agar, quam in

meo steteram. Quid ergo est vincere tamen, quamcapi malo. Totum λrtunae

regnum despiciam di sed ex illo, si dabis tur electio, molliora filmam. Quidquid

ad me venerit, bonum fiete sed malo sa-ciliora ac iucundiora veniant& minus vexatura tractantem. Non est enim quoa

SEARCH

MENU NAVIGATION