L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

ullam existimes esse fine labore virtutem sed quaedam virtutes stimulis , quaedam fraenis egent. Quemadmodum eorpus in procliuo retinera debet, tu ardua impelli et ita quaedam virtutes in procliui sunt , quaeram civium subeunt. An du-hium fit, quin ascendat, nimiux , ON ctetur patientia, sortitudo, perseueram cta, & quaecunque alia duris opposita violus est ,&forimiam subigit Quid ergo nou aeque manifestum est per de exumite liberalitatem, temperantiam, man siletudinem In his continemus animum, ne prolabat e in illis exhortamur, incitamusilue . Α Irimas eigo paupertati

adhibebimus i illas quae pugnare sciunt, sortiores: diuitiis illas diligeutiores , quaesiispensam gradum ponunt, & pondus suum sustinent. - C A P. XXVI. Cum hoc ita diu, sum sit , malo has in usu mihi esse , quae

exercendae tranquillius sint, quam easquMum experimentum san3uis & sudor est. Ergo non ego, inquit sapiens, aliter vivo quam loquor, sed vos aliter auditis. Sonus tantummodo verborum ad a

xes vestras peruenit: quid significet, non quaeritis. Quid ergo inter me stultum, &, te sapientem interest, si uterque habere volumus plurimum. Divitiae enim apud sapientem virum in seruitute sunt: apud stultum in imperio . sapiens diuitiis nihil

permivit et, vobis diuitiae . Omnia, . Vin a

482쪽

emquam aliquis vobis aeternam posses nem earum promiserit , assilescitis iblis , & cohaeretis et sapiens tuuc maximEpaupertatem meditatur, cum in mediis diuitiis constitit. Nunquam imperator ita paci credit, ut non se praeparet bello: quod etiamsi non geritur, indictum est.

Vos domus formosa, tamquam nec Rr dere nec ruere possit , insolentes et vos opes, tamquam periculum omne Gansiscenderint, maioresque sint quam quishus consumendis satis virium habeat λγtuna , obstupefaciunt. Otiosi diuitiis I ditis , nec prouidetis illarum periculum .dicut barbari plerumque inclusi , & ignae ri machinarum, segnes laborem otaden tium spectant, nee quo illa pertineant, quae ex longinquo instruuntur , intelligunt. Idem vobis euenit. marcetis in vestris rebus et nec cogitatis, 'um casus undique immineant , iamiamque pretio si spolia laturi. Sapienti. quisquis abstulerit diuitias, omnia illi sua relinquet: visuit enim praesentibus laetus, iutura securus. Nihil magis, Socrates inquit, aut aliquis alius, cui idem ius aduersus h

mana atque eadem potestas est, persuasi mihi, quam ne ad opiniones vestras actum vitae meae flecterem. Solita conferte undique vectae r non conuiciari vos putabo, sea vagire velut infantes miserrimos . Haec dicet ille, cui sapientia contigit; quem animus vitiorum immunis ii T 6 crepa-

483쪽

crepare alios, non quia odit, sed in rem dium, iubet. Adlicansmis illa: Existim

tio me vestra non meo nomine, sed vestromouet. odisse, & lacessere virtutem, bonae

spei eiuratio est. Nullam mihi iniuriam facitis. sicut ne diis quidem hi , qui aras

euertunt: sed malum propositum appae' ret , malumque consilium, etiam ubi nocere non potuit. Sic vestras hallucinati nes sero, quemadmodum Iupiter optimus maximus ineptias poetarum I quo tum alius illi alas imposui, alius co uua: alius adulterum illum induxit, & a noctantem: alius Quum in deos, alius iniquum in homines: alius raptorem inge

Tum quidem : alius parricidam, & runt alieni paternique expugnatorem. Quibus nihil aliud actum est, quam ut pudor hinminibus peccandi demeretur, si tales deos credidissent. Sed quamquam ista me nihil laedant, vestra tamen vos moneo caussa: suscipite virtutem. Credite his, qui illam diu secuti, magnum quiddam ipsos ,& quod in dies maius appareat, se- oui clamant . Et ipsam ut deos& pro-st stores eius ut antistites colite: & quintiens mentio sacra litterarum interuenerit, fauete linguis. Hoc verbum non, ut

Pl erique existimant, a fauore trahituri sed imperatur silentium, ut rite peragi posisit sacrum, nulla voce mala obstrepente.

- C A P. XXVII. Quod multo magis necessU

484쪽

necessarium est imperari vobis , Vt quotiens aliquid ex illo proseretur oraculo , intenti, & compressa voce audiatis. Cum sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secadi lacertos suos artifex , brachia atque humeros suspensa manu cruentat: cum aliqua genibus per viam repens ululat; laurumque linteatus senex, & medio lucernam die praeferens a conclamat, iratum aliquem deorum; con. curritis & auditis, & giuinum esse eum , inuicem mutuum alentes stuporem, adii malis. Ecce Socrates ex illo carcere, quem

intrando purgauit, omnique honestiorem euria reddidit, proclamar: Quis iste furor quae ista inimica dijs hominibusque natura est infamare virtutes, & mali3nis se monibus sancta violare Si potems bonos laudate: si minus, transite . Quod si

vobis exercere terram istam licentiam placet, alter in alterum incursitate . nam

cum in coelum insanitis , non dico sacrilegium facitis, sed operam perditis. P bui ego aliquando Aristophani materiam

iocorum : tota illa comicorum poetarum manus in me venenatos sales suos effudit.

Illustrata est virtus mea, per ea ipsa, per quae petebatur. pro ci enim illi & tentari expedit di nec ulli magis intelligunt quanta sit, quam qui vires eius lacessendolenserunt . Duritia silicis nulli magis , quam ferientibus,nota est. Pr beo me non auiter, quam rupes aliqua in vadoso mari dest,

485쪽

4 6 L. ANNAEI SENECAE

destituta, quam fluctus non desinunt v decunque mori sum verberare : nec ideo aut loco eam mouent, aut per tot aetates crebro incnrsu suo consumunt. A siilite, facite impetum : fcrendo vos vincam . In ea,quae firma & insuperabilia sunt, quidquid incurrit , malo suo vim suam exeμcet . Proinde quaerite aliquam mollem cedentemque materiam, in quam tela vestra figantur. Vobis autem vacat aliena scrutari mala , & sententias ferre de quo

quam Quare hic philosophus laxius habitat quare hic lautius caenat Papulas obseruatis alienas, ipsi obsiti plurimis vleeribus. Hoc tale est, quale si quis pul

cherrimorum corporum nam os aut ver

rucas derideat, quem ista scabies depascitur. Obijcite Platoni, quod petherit pecuniam : Aristoteli, quod acceperit: D mocrito, quod neglexerit: Epicuro , quod consumpserit e mihi ipsi Aleibiadem &Phaedrum obiectare. O vos usu maxim Eselices, cum primum vobis imitari vitia nostra conti π eriti Quin potitis mala vestra circumspicitis, quae vos ab omni par te consediunt, alia grassantia extrinsecus , alia in visceribus ipsis ardentia Non eo loco res humanae sunt, etiam si statum v strum parum nostis , ut vobis tantum oti, supersit, ut in probra meliorum agitare

linguam vacet.

CAP. XXVIII. Hoc vos non in telligitis, & alienum sortunae vestrae vuli

486쪽

tum geritis: sicut plurimi, quisus in circo

aut in kheatro derulamibus , iam funesta mus est, nec annunciarum malum . At ego ex a prospiciens, video quae tem pestates aut immineant vobis, paullo tar dius ruptura: nimhum suum ,airi iam Tiscinae , vox ac vestra rapearae , pcopias ac cesserint Quid potis , nonne nunc quo

'ne i elim si parum senistis j turbo quirictam animos veri meat , re inuolaut, si Rientea, petentesque eadem, & nunc in s mime alleuatos , nunc in infima allisos

rapit

L. AN I SENECAEDE OTIO AUT SECESSU

SAPIENTI s

LIBRI PARS. E X C A P. XXVIII.

Circi nobis magno consensu vitia Commendant. Licet nihil aliud quod se salutare tentemus , proderit tamen primo in seipsum secedere. meliores erimus sim guli. Quid, quod secedere ad optimos vi ros,& aliquod exemplum eligere, ad quod Nitam dirigamus , licet quod in otio non fit. Tunc potest obtinere quod semel se cuit, ubi nemo interuenit, qui iudicium ρdhuc imbecillum a populo adiutote, dem

487쪽

torqueat. tunc potest vita aequali & uno tenore prDcedere, quam propositis diue sissimis scindimus. Nam inter cetera minia illud pessimum est, quod vitia ipsa mutamus. sic ne hoc quidem nobis conti git, permanere in malo iam familiari . Aliud ex alio placet, vexatque nos . Hoc quoque, quod iudicia nostra non tantum praua,sed etiam leuia sunt. Fluctuamus saliudque ex alio comprehendimus: petita relinquimus, relicta repetimus e alternae inter cupiditatem nostram , & poenitere tiam vices sunt. Pendemus enim toti ex

alienis iudiciis: & id optimum nobis vis detur , quod petitores laudatoresque mulWtos habet , non id quod laudandum potendum6ue est. Nee viam bonam ac ma

tam per aestimamus, sed turba vestigi rum, in quibus nulla sunt redeuntium . Die es mini: Quid agis Senecar deseris

partes. Certe Stoici vestri dicunt r. Vsque ad ultimum vitae finem mactu erimus , non desinemus communi bono operam dare, adiuuare singulos, opem serre etiam inimicis,eniti mann . Nos sumus, qui nullis annis vacationem damus, & quod ait ille vir disertissimus, Canitiem gala pre mimus. Nos stimus, apud quos usque eo nihil ante mortem otiosum est, ut, si res patitur non sit ipsa mors otiosa . Quid no-

his Epicuri praecepta , in ipsis Zenonis principijs, loqueris 3 Quin tu bene & ndiuiter , si partium piget, transfugis potius aquam

488쪽

DE OTIO SAPIENTIS. 44'

quam prodis Hoc tibi in praesentia res pondebo . Numquid vis amplius, quam vi me similem ducibus meis praestem Quid ergo est 3 non quo miserint me illi , sed quo duxerint, ibo. C A P. XXIX. Nunc probabo tibi , nec desciscere me a prςceptis Stoicorum :nam ne ipsi quidem a suis desciuerunt: &tamen exculatissimus essem , etiam si non praecepta illorum sequerer, sed exempla . Hoc quod dico , in duas diuidam partes . Primum , ut possit aliquis, vel a prima aetate , contemplationi veritatis totum se tr dere, rationem vivendi quaerere, atque exercere, secreto . Deinde, ut possit hoc ali,

quis emeritis iam stipendi js , profligatae

aetatis,iure optimo sacere, & ad alios actus animum referre: virginum Vestalium mo- , quae, annis inter officia diuisis, discunt sacere sacra, & cum didicerunt, docent.

C A P. XXX. Haec Stoicis quoque facere ostendam: non quia legem dixerim mihi , nihil contra dictum Zenonis Chrysippive committere : sed quia res ipsa patitur me ire in illorum sententiam: quam si quis semper unius sequitur , non id vitae, sed factionis est . Vtinam quidem

iam tenerentur Omuia, & inoperta ac con

fessa veritas esseti nihil ex decretis mut remus e nunc Veritatem, cum eis ipsis qui docent, quaerimus . Duae maximae in hac re dissident sectae, Epicureorum & Stoicorum : sed utraque ad otium diu ersa via mittit.

489쪽

4so L. ANNAEI SENECAE

mittit. Epicurus ait : Non accedet ad rempub. sapiens, nisi si quid interuenerit . Zenon ait : Accedet ad rempub. nisi fiquid impedierit. Αker otium ea proposito petit,alter ex caussa. Caussa autem illa I te patet. si resputa corruptior est, quam ut adiuuari possit, si occupata est malis: non nitetur sapiens in superuacuum , nec se nihil profuturus impendet: si parum habebit auctoi itatis aut virium: nec ilIumeris admissi,m resp. si valetudo illum impediet. Quomodo nauem quassam non deduceret in mare , quomodo nomen ita militiam non datet debilis L sie ad iter quod inhabile sciet , non aecedet . P test ergo & ille, cta, omnia adhuc ati intς gro sunt, antequam ullas experiatur tempestates , in tuto subsistere, & protinus commendare se bonis artibus,& illud beatum otium exigeres virtutum cultor αquae exerceri etiam a quietissimis possitnt. Hoc nempe ab homine exigitur , ut piosithominibus,si fieri potest, multis; si minus xpaueis; si miniis, proximis, si minus, sibi .

Nam cum se utilem cetrais eficit, commune agit negotium . Quomodo qui se deteriorem facit L .non sibi tantummodo nocet, sed etiam omnitas eis , quibus melior Sons prodesse potuisset: sic si quis benὸ de se meretur, c apis ali js prodest

quod illis profuturum pMat. CAP. XXXI. Duas respublicas an, mo complectamur, alteram magnam, dg

490쪽

DE OTIO SAPIENTIS. sp

vere publicam , qua dη atque homines

rim respiciarus , aut ad illum, se4ter-- nos civitatis nostraae mm sola mellimur ralteram, tur nos adscripsit conditio na- Rendi. ma anTAtheniensumi ellit, alin Carthaglaien fitam, aut aligrius alleuius usebis , 'me iam, ast omnes pratineat homines, sed ad certis. Quidam eodem tempore verique mipub. dant operam maiori minorique a quidam tantum minori riquidam tantum maiori. Huic maiori Re pubi & in otio deseruise. Possiunus . imo vero nescio an in otio melius: ut aera mus,quid sit viri , maj Hvet sint λ -- tum an ars bonos viros faciat virum sie hoc, quod maria terrasque, & mare M. terris inserta complectirer, in multa Deus

corpora elusinodi sparseritὶ ccintinua fit omnis & plena materia , ex qua cuncta gi gnuntur,andiducta , & solidis mane pedi mixtum fit 3 Deus sedens opus filiam sy

cter, an tractet 3 utrumne extrinsecus illi cireumfusus fit , an toti inditus ὸ immorta lis fir mundus , an iniet eaduca, & ad nem- .pus nata, numerandusὶ Haec qui materinpiatur, quid Deo praestat λ ω tama uius exa sine teste sint. Solem daccre, san mum bonum esti, secundum naturam via uere: natura nos ad ritumque genuit, Me templarioni rerum , & actioni.

- CAP. XX XII. Nunc probemus ,

quod prius diximus . Quid paxm , hoc

SEARCH

MENU NAVIGATION