L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

L. ANNAEI SENECIE

latur. Vide, oro te, ne hoc & verius sit, magnitudini bene facientis aptius, Ut lium hortemur ad danda, etiam si nullubene politurus est. Illud enim falsum es Perdenda sunt multa. Nullum perit. ququi perdit, computauerat. Beneficioritium plex ratio est: tantum erogantur. reddet aliquid, lucrum est: si non redde damnum non est. Ego illud dedi, ut d rem . nemo beneficia in Kalendario 1cibile nec auarus exactor ad horam & die appellat. nunquam illa vir bonus co3 ita nisi admonitus a reddenter alioquin isermam erediti transeunt. Turpis faeni ratio est , beneficium expensum ferre Qualiscunque priorum euentus est, re seuera in alios conferre. melius apud it gratos iacebtini: quos aut pudor, aut οι casio, aut imitatio aliquando gratos pcterit efficere. Ne cessaueris: opus tuur

perage, & partes boni viri exsequere Alium re, alium fide, alium gratia,ahur consilio, alium praeceptis salubribus ac

iuva.

C A P. III. Ossicia etiam serae sertiunt: nec ullum tam immansuetum an mal est,quod non cura mitiget,& in amcrem sui vertat. Leonum ora a maFistri impune tractantur : elephantorum seritatem usque in seruile obsequium demeretur cibus. Adeo etiam quae extra intellecium atque aestimationem beneficij sur posita , auiduitas tamen meriti pertinaci

- . euincit.

502쪽

DE BENEFICIIS, Lib. I. 463

euincit. Ingratus est aduersius unum beneficium adueisus alterum non. erit. duo xum oblitus estxertium etiam emum quae excideiunt, memoriam reducet. Is per

dit , qui cito se perdidisse credit. At qui

instat,dc onerat priora sequentibus, etiam ex duro & immemori pectore gratiam extundit. Non audebit aduersus multa oculos attollere . quocunque se vertit, memoriam suam fugiens, ibi te videat rheneficiis tuis illum cinge. Qitorum quae vis, quaeve proprietas sit, dicam, si prius illa, quae ad rem non pertinent, transilire mihi permiseris. Num dicam quare tres Gratiae,& quare sorores sint,& quare manibus implexis, quare ridentes iuuenes , α virgines, solutaque ac pellucida veste ZAlii quidem videri voliunt unam esse, quae det beneficium: alteram , quae accip1atriettiam, quae reddat. Alii tria beneficio

rum genera, promerentium, reddentium,

ianui, c accipientium reddentiumque. Sed utrumlibet ex illis iudicauerim: quid ista nos iuuat scientia Quid ille conseditis manibus in se redeuntium chorus hoc, quia ordo benefici j per manus tram euntis, nihilominus ad dantem reuertitur, & totius speciem perdit, si usquamint ruptus est: pulcherrimus, si cohauit, ex vices seruauit. Ideo ridentes: quia prommerentium vultus hilares sunt, quales 1

lent esse qui dant, vel accipiunt beneficia. Iuvenes: quia non debet beneficiorum V me

503쪽

memoria senescere. Virgines: quia incrupta sunt, & sincera, & omnibus sanis

In quibus nihil esse alligati decet,

adscripti: solutis itaque tunicis utunt Pellucidis autem ; quia beneficia conci volunt. Sit aliquis usque eo Gret mancipatus, ut haec dicat necessὶria: mo tamen erit, qui etiam illud ad rem dicet pertinere , quae nomina illis Hedus imposuerit. Aglaian maximam Tappellauit, mediam Euphrosynen, tiam Thalia n. Horum nominum in pretationem, & prout cuique visum ideflectit, & ad rationem aliquam conet perducere : cum Hesiodus puellis si quod voluit nomen imposuerit. Ita Homerus uni mutauit, Pasithean appeuit, & in matrimonium produxit, ut sillas Vestales non esse . Inueniam alipoetam,apud quem praecingantur, & ssis aut Phryx ianis prodeant. ErSo &curius una stat: non quia beneficia or:

commendat, sed quia pictori ita vis est. Chrysippus quoque, penes quem stile illud acumen est, & in imam petrans veritatem , qui rei, agendae caloquitur, & verbis non vltra , quam ad

tellectum satis est , utitur, totum libet suum his ineptiis replet: ita ut de rati dandi, accipiendi, reddendique benei pauca admodum dicat: nec his fabulsed haec fabulis inserit. Nam praeter quae Hecaton transcribit,. treis Chry

504쪽

DE BENEFICIIS, Lib. L

iuis Gratias ait Iouis & Eurynomes filias esse. aetate aute minores quam Horas, sed meliuscula facie, & ideo Veneri datas comites. Matris quoq;.nome ad rem iudicat pertinere. Eurynomen enim dictam, quia

late patentis matrimonij sit, beneficia dis uidere : tamquam matri post filias soleat

nomen r imponi, aut poetae vera nomina reddant. Quemadmodum nomenclatori memoriς loco audacia esti& cuicunq; nommen non potest reddere, imponit: ita poemtς non putant ad rem pertinere, veru dicere, sed aud necessitate coacti, aut decore

corruPti, id quaeque vocari iubent, quod belle facit ad versum . Nec illis fraudi est, si aliud quid in censum detulerunt: proinximus enim poeta suum illa ferre nomen iubet. Hoc ut scias ita esse, ecce Thalia a de qua cum maxime agitur , apud Hesi dum Charis est, apud Homerum Musa. CAP. IV. Sed ne faciam, quod reprehendo,omnia ista,quς sta extra rem sunt, ut nec circa rem quidem sint, relinquam. Tu modo nos tuere, si quis mihi obiiciet, quod Chrysippum in ordinem coegerim, magnum nachercule virum, sed tamen

Graecum, cuius acumen nimis tenue re

tunditur, & in se saepe replicatur:.etiam cum agere. aliquid videtur , pungit, non perserat. Hoc vero quod acumen est De beneficiis dicendum est,. &. Ordinanda

res, quae maxime societatem humanam.

505쪽

εό L. ANNAEI SENECAE

nignitatis inconsulta facilitas placeat; ne libet alitatem, quam nec dee sse oportet, nec superfluere, haec ipsa obseruatio rostringat, dum temperat: docendi sunt libenter accipere, libenter reddere, & maenum ipsis certamen proponere, eos qui iis obligati sunt, re animoque non tam tum aequare, sed vincere . quia qui reserre gratiam debet, nunquam conseθuitur, nisi praecessit. h1 docendi sunt iubil imputare : illi plus debere. Ad hanc honectissimam contentionem , beneficiis beneficia vincendi, sic nos adhortatur Chrysippus , ut dicat verendum e sse, ne quia Charites Iouis filiae similarum se grate gerere, saverilegium sit, & tam bellis puellis fiat iam iuria. Tu me aliquid eorum doce, per quae beneficentior, gratiorque ad uerius henE meretes fiam, per quae obligantium, obligatorumque animi certent, ut qui praestiterint, obliuiseantur, pertinax sit memoria debentium. Istae vero ineptiae poetis relinquantur: quibus aures oble- stare propositum est, & dulcem fabulam nectere. At qui ingenia sanare, Sc fidem in rebus humanis retinere, memoriam officiorum ingerere animis volunt, serio loquantur, & magnis viribus agant: nisi sine existimas, leui ae fabuloso sermone,& anilibus argumentis, prohiberi posse rem perniciosissimam, beneficieaum nomnas tabulas.

CAP. V. Sed quemadmodum super,

. . uacua

506쪽

DE BENEFICIIS, Lib. I. 46 T

uacua transcurram, ita exponam necesse

est, hoc primum nobis esse discendum quid accepto beneficio debeamus. Debeae enim dicit se aliivi pecuniam quam accepit,alius consulatum,alius sacerdotitim, alius prouinciam. Ista autem sunt meribtoxum signa, itini metua. Non potest beneficium manu tangi: animo ceInitur, multum uaterest inter materiam beneficii , & beneficium Itaque nec aurum,nec argentum , nec quidquam eorum quae a

proximis accipiuntur, beneficium est, sed ipsa tribuentis voluntas. Imperiti autem id, quod oculis incuriit, & quod traditur possidentque, solum notant: contra, Illud quod in re carum atq; pretiosum est , parui pendunt. Haec quae tenemus, quae asprecimus, in quibus cupiditas nostra haeret, caduca sunt: auferre ea nobis & fortuna ,& iniuria potest : beneficium vero, etiam amisso eo quod datum est urat. Est enim recte iactum, quod irritum nulla vis efficit. Amicum a piratis redemit hunc alius hostis excepit, & in carcerem condidit. non beneficium , sed usum beneficij mei sustulit. Ex naufragio alicui raptos, vel ex incendio liberos reddidi: hos vel mombus, vel aliqua fortuita iniuria eripuit et manet etiam sine illis, quod in illis datum est. Omnia itaque, quae falsum beneficii

nomen usurpant, ministeria sunt, per quae se voluntas amica explicat. Hoc quoque

in aliis rebus euenit, ut aliubi sit specie V 6 rei.

507쪽

rei , aliubi ipsa res. Imperator aliquem, torquibus, murali, & ciuica donat. quid habet per se corona pretiosum quid praetexta quid fasces quid tribunal, & cuserus 3 nihil horum honor est, sed honoris insigne . Sic non est beneficium id quod sub oculos venit, sed beneficii vestigium

CAP. VI. Quid est ergo beneficium

Benevola actio tribuens gaudiu, capiensique tribuendo , in id quod facit prona , &1ponte sua parata. Itaque non quid fiat, - aut quid detur,reseri,sed qua mente. Quia beneficium non in eo quod fit aurdatur , consistit, sed in ipso dantis aut facientis animo. Magnum autem esse inter ista dis crimen , vel ex hoc intelligas licet, quod beneficium utique bonum est: id autem quod fit aut datur, nec bonum nec ma him est . Animus est, qui parua extollit, sordida illustrat, magna & in precio habita dehonestat: ipsa, qtiae appetuntur, ne

tram naturam habent, nec boni, nec mali . id refert, quo illa rector animus im pellat, a quo forma datur rebus. Non est ergo beneficium ipsum,quod numeratur, aut traditur.sicut nec in victimis quidem, licet opimae sint, auroque praefulgeant , ..deorum est honos; sed pia ac recta voluntate venerantium. Itaque boni etiam samete ac fitilla religiosi sunt; mali rursi:s none Figiunt impietatem , quamliis aras san

508쪽

DE BENEFICIIS, . Lib. I. 46'CAP. V I L. St. beneficia in rebus , non in ipsa benefaciendi voluntate consisterent, eo maiora essent, quo maiora sunt,quq accepimus. id autem salsum est: nonnunquam enim magis nos obligat, qui dedit parua magnifice: qui Regum aequauit opes animo:qui exiguu tribuit,sea libenter: qui paupertatis suae oblitus est, dum mea respicit: qui non voluntata tam tum iuuandi habuit,sed cupiditate:qui a cipere se putauit beneficiu, cum daretaquidedit tamquam non recepturus ; recepidiamquam non dedisset: qui occasionem,

qua prodesset, & occupauit & quaesiuit. Contra, ingrata sunt s ut dixi ) licet re ac specie magna videantur, quae danti aut

CXtorquentur , aut excidunt et multoque

gratius venit, quod facili , quam quod plena manu datur. Exiguum est quod iume contulit, sed amplius non potuerit. At hic quod dedit, magnum est: sed dubitari iii,sed distulit, sed cum daret, gemuit, sed superbe dedit, sed circumtulit, & placere non ei , cui praestabat, voluit. ambitioni dedit, non mihi. C A P. VI II. Socrati cum multa multi pro suis quisque facultatibus οὐ serrent: :ιEschines pauper auditor, Nihil, inquit, dignum te quod dare tibi poisim , inuenio: & hoc uno modo pauperem me esse sentio . Itaque dono tibi quod unum habeo, Me ipsum . Hoc munus rOSO qua lacunque est, boni consulas, cogitetque alios

509쪽

4 o L. ANNAEI SENECAE

alios cum multum tibi darent, plus sibi reliquisse. Cui Socrates: Quid ni tu , im quit , mihi magnum munus dederis, nisi forte paruo te aestimas Habebo itaque curae, ut te meliorem tibi reddam quam accepi. Vicit AEschines hoc munere Alcibiadis parem diti iti is animum, & omnem iuuenum opulentorum munificentiam. C A P. IX. Vides quomodo animum inueniat liberalitatis materiam, etiam inter angustias Videtur mihi dixisse: Nihil egi iti fortuna,quod me pauperem esse v-luisti: expediam nihilominus dignu huic viro munus:& quia de tuo non possum, de meo dabo . Neque est quod existimes tru

lum vilem sibi fuisse, qui pretium se sui

fecit : ingeniosus adolescens inuenis . quemadmodii Socratem sibi daret. Non quanti quaeque sint, sed a quali dentur , perspiciendum. Callidus non dissicilem aditum praebet immodica cupientibus et spesque improbas, nihil re adiuturus, vembis fouet. At eius peior est opinio, qui lingua asper, vultu grauis, cum inuidia sortunam suam explicauit. Collini enim , detestanturque felicemin si potuerintae dem facturi, odere facientem. 'Coni gibus alienis nec clam, sed aperte quidam fidibrio trabitis,suas alijs permisere. Rusticus, inhumanus, ac malevolus, & inter matronas abominandae conditionis eth, si quis coniugem in sella prostare vetuit, α vulgo admissis inspectoribus vehi undis

510쪽

que perspicuam . Si quis nulla se amica

fecit insignem, nec alienae uxori aemulum Pristat , nunc matronae humilem , & sordidae libidinis , & ancillariorum Vocant. Hinc decentissimum sponsaliorum ge Dus, adulterium: & in consenso vidui cae. libatus, nemo uxorem duxit , nisi qui abduxit . Iam rapta spargere , sparsia pari auaritia recolligere certant : nihil pen,

si habere , paupertatem alienam con. temnere, suam timere,nullum aliud vere ii malum: paeem iniurijs perturbare, iminbecilliores vi ac metu premere. Nam prouincias spoliari, & nummarium tribunal, audita utrimque licitatione , alteri addici, non mirum: quando quae emeris, vemdere, gentium ius est. C A P. X. Sed longius nos impetus euehit, prouocante materia. Itaque sic finiamus, ne in nostio saeculo culpa subsidat. Hoc maiores nostri qilesti sunt, hoenos querimur a hoe posteri nostri querentur , reuersos esse mores, regnare nequitiam , in deterius res humanaes & in omne nefas labi. At ista fiant ioco eodem , stabuntque,paullulirm duntaxat ultro aut citro mota, ut fluctiis r quos aestus accedens longius extulit, recedens interiore lietorum vestigio tenuit. Nunc in adulteria magis, quam in alia peccabitur, ahmma petque fraenos pudicitia : nune conuiui rum vigebit furor ,& foedissimum patrimoniorum exitium culina: nunc cultus

SEARCH

MENU NAVIGATION