L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

1 L. ANNAEI SENECAE

desiderabis,tuo iure exiges. Semel rustis citati tuae ignoscitur. Sic effcies, ut animum tuum pluris aestimet, quam illud quidquid est, ad quod petendum venerat. Tune est summa virtus tribuentis, tunc

benignitas,ubi ille qui discessit, dicet sibi: Magnum hodie lucrum feci. malo quod illum talem inueni , quam si multiplic tum hoc ad me alia via peruenisset. Huie

eius animo nunquam parem referam gratiam.

CAP. IV. At plerique sunt, qui beneficia asperitate verborum & supercilio in odium adducunt,eo sermone vu,ea si perbia, ut impetrasse poeniteat. Alia: d inde post rem promissam sequuntur m Tae . nihil autem est acerbius, quam ubi quoque cum impetrasti, rogandum est. Reprcsentanda sunt beneficia: quae a qui busdam aecipere dissicilius est, quam impetrare. Hic rogandus est, ut aamoneat3 ille,ut sumat.Sic unum munus per muli Tum teritur manus, ex quo gratiae minimum apud promittentem remanere quia

auctori detrahit, quisquis post illum ro-xandus est. Hςc itaq; curς habebis, si grare qstimari quae pristabis voles, ut beneficia tua illibata , ut integra ad eos, quibus promissa sunt, perueniant, sine ulla, quod aiunt, deductione. Nemo illa intercipiat, nemo detineat: nemo in eo quod daturus es, gratiam suam facere potest, ut non

522쪽

DE BENEFICIIS, Lib. II. 48 3

CΑΡ. V. Nihil aequE amarum, quamdiu pendere. AEquiore quidam animo ferunt praecidi spem suam, quam trahi. Plerisque autem hoc vitium. est, ambitione praua differendi promissa, ne minor sit rogantium turba. Quales regiae potentiae ministri sunt, quos delectat superbiae suae longum spectaculum: minus que se iudicant posse,nisi diu multumque ungidis, quid possint, ostentent. Nihil

confestim , nilui semel faciunt. iniuriae illorum praecipites, lenta beneficia sunt. Quare verissimum existima, quod ille

Comicus diaeti r - Quid Z tu non intelligis, Tantum re gratiae demere, quantum morae adiicis Inde illae voces, quas

ingenuus dolor exprimit: Fac, si quia meis:&, Nihil est tanti: Malo mihi iam n ges: J ubi in taedium adductus animus inacipit beneficium odisse,dum expectat. test ob id ingratus esse. Quemadmodum acerbissima crudelitas est, quae trahit poenam , & misericordiae genus est, cito o cidere s quia tormentum ultimum finem sui secum affert; quod antecedit tempus smaxima venturi supplicii pars est: j ita maior est muneris gratia, quo minus diu pependit. Est enim bonarum etiam rerum solicita exuectatio. & cum plurima beneficia remec tum alicuius rei asserant ;qui aut diutius torqueri patitur, quem protinus potest liberare , aut gaudere in eius , beneficio suo manus assen. Om

523쪽

4 4 L ANNAEI SENECAE

nis benignitas properat: & proprium est libenter facientis, cito facere. Qui tarde,& diem de die extrahens profuit, non ea animo secit. Ita duas res maximas per didit, & tempus , & argumentum amicae voluntatis. tarcia velle, nolentis est. CAP. VI. In omni negotio, Liber Iis , non minima portio est, quomodo quidque aut dicatur, aut fiat. multum celeritas fecit, multum abstulit mora. Sicut in telis eadem surri vis est: sed infinitum interest, utrum excusso lacerto torqueantur, an remissa manu emtiant. gladius idem & stringit, & transforat: quam presso articulo venerit, refert: idem est quod datur; sed interest quom do detur. Quam dulce, quam pretio-siim est, si gratias sibi agi non est passus, qui dedit: n dedisse, dum dat, oblitus

est i nam corripere eum, cui cum maxi-- aliquid praestes, dementia est, & ii serere contumeliam meritis. Itaque non sunt exasperanda beneficia, nec quidquam illis triste miseendum. Etiam siquid erit, de quo velis admonere, aliud tempus eligi to. CAP. VII. Fabius Verrucosus be- lneficium ab homine duro aspere datum ,

Panem lapidosum vocabat; quem esurienti accipere necessarium sit, esse ace bum. Tiberius Caesar rogatus a nepote M. Allio praetorio, ut aeri. alieno succusereret: edere illum sibi nomina credito

524쪽

DE BENEFICIIS, Lib. II.

rum iussit. Hoc non est donare,sed cred, rores conuocare . Cum edita essent, scripsit,nepoti itississe se pecuniam solui .adiecta contumeliosa admonitione, effecit, ut nec aes alienum haberet, nec beneficium.

ἀiberauit illum a creditoribus, sibi non obligauit. Aliquid Tiberius secutus est . puto noluit plures.esse, qui idem rogaturi concurrerent. ista sortasse essicax ratio fuerit, ad hominum improbas cupiditates pudore reprimendas : beneficium yerodanti, tota alia sequenda est via.. C A P. VIII. Omni genere quod des, quo sit aeceptius, adornandum est. Hoc vero non est beneficium dare, reprem hendere est. Et ut in transitu de hac quo que parte dicam quid sentiam, ne Princispi quidem satis decorum est,donare ignowm uuae caussa. Tametsi inquietudinem Tiberius, nec hoc quidem modo,quo purtabat, potuit effugere. Nam aliquot pomstea,qui idem rogarent,inuenti sunt. Ommnes iussit reddere in senatu aeris alieni caussas, & ita illis certas silmmas dediti Non est illud liberalitas: censura est, aurxilium est, Principale tributum est . Beneficium non est, cuius sine rubore mominisse non possum. Ad iudicem misi sus sum. vi impetrarem, caussam dis

C AP. IX. Praecipiunt itaque omnes auctores sapientiae, quaedani beneficia palam danda quaedam scoeto. Palam , quat

525쪽

486 L. ANNAEI SENECIE

consequi gloriosum est: vi militaria d na , Schonores, & quidquid aliud notitia pulchrius fit. Rursus quae non producunt, nec honestiorem faciunt, sed occu=runt infirmitati egestatognominiae, lac, etὸ danda sunt: ut nota sint solis, quibus .prosunt. Interdum & ipse qui iuuariir, fallendus est ut habeat, nec a quo acceperit, sciat. CAP. X. Arcesilaus, ut aiunt, amico pauperi,& paupertatem suam dissimulanti, aegro autem , & ne hoc quidem conmienti deesse sibi in sumptum ad necessarios usus, eum clam succurrendum iudicasset; puluino eius ignorantis saeculum sibiecit, ut homo inutiliter verecundus , quod desiderabat, inueniret potius quam acciperet. Quid ergo ille nesciet a quo acceperit Primum nesciat, si hoc ipuim beneficij pars est. deinde multa alia faciam , muIta ilibuam, per quae intelligae& illius auctorem. Denique ille nesciet aecepisse se: ego sciam me dedisse. Parum est,inquis.Parum, si faenerare cogitas: sed si dare quo genere accipienti maximε

profuturum erit; dabis. contentus eris te teste . Alioquin non beneiacere delectat,

sed videri benefecisse: Volo,inquis, sciat rdebitorem quaeris. Volo utique sciat rquid,si illi utilius est nescire sinonestius, e gratius non in aliam partem abibis Volo sciat: ita tu hominem non seruabis in teuctris Non nego, quoties patitur

526쪽

DE BENEFICIIS, Lib. II. ετ

res, percipiendum gaudium ex accipiemtis voluntate : sin adiuuari illum & oportet, & pudet; si quod praestanuis, offendit, nisi absconditur: beneficium in acta non mitto. Quid λ ego illi sum indicaturus me dedisse: cum inter prima praecepta ac minxime necessalia sit, ne unquam exprobrem , imo ne admoneam quidem Z Haec . enim benefici j inter duos lex est. alter statim obliuisci debet dati, alter accepti nunquam. Lacerat animum & premit se

quens meritorum commemoratio.

CAP. XI. Libet exclamare, quod ille triumuit ali proscriptione seruatus a quodam Caesaris amico exclamauit, cum si perbiam eius serre non posset: Redde me Caesari. Quousque dices: Ego te seruaui, ego te eripui morti istud, si meo arbitrio memini, vita est; si tuo mors est. Nihil tibi debeo, si me seruasti, ut haberes, quem

o1tenderes. Quousque me circumducis quousque obliuisci fortunae meae non Gnis3semel in triumpho ductus essem. Non est dicedum,quid tribuerimus. qui iam net , repetit. Non est instandum , non est memoriae reuocandum: nisi ut aliud dando , prioris admoncas . Ne aliis quidem narrare debemus. qui dedit beneficium ,

taceat:narret, qui accepit. Dicetur enim ,

quod illi ubique iactanti beneficiu suum: Num negabis,inquit, te reeepisse & cum respondisset, Quando Saepe quidem, i

quit , & multis locis: i id est j quoties de

527쪽

-ubicunq; narrasti. Quid opus est te loqui 'quid alienum occupare officium 3 Est qui istud facere honesthus possit: quo narran 'te, & hoc laudabitur , quod ipse non nadi Tas. Ingratum me uidicas, si istud te ta--cente, nemo scituriis est Quod adeo non -est committendum,ut etiairis1 quis coram nobis narrabit, ei respondendum sit 3 Digni stimus quidem ille est maioribus beneficiis,quae ego magis velle me scio prin stare, quam poste. Et hςc ipsa non vernilditer, nec ea figura, qua quidam reiiciunu , quae magis ad se volunt attrahere: deinde adiicienda omnis humanitas. Perdet agincola quod sparsit, si labores suos destituet in semineia Multa mira fata perducuntur ad legetem . nihil in fiuctum peruenit, quod non a primo usque ad extremum aequalis cultura prosequitur: eadem bene. ficiorum est conditio. Nunquid ulla maiora possimi esse , quam quae in liberos pa-eres conserunt Nec tamen tuta sunt, si in infamia deserantur, nisi longa pietas munus stium nutriat. Eadem ceterorum beneficiorum conditio est: nisi illa adiuueris, perdes. parum est dedisse ; selienda sunt. Si gratos vis habere quos obligas , non tantum des oportet beneficia, sedamvs . Praecipue,. Vt dixi, parcamus auribus . admonitio taedium facit, exprobratio odium. Nihil aeque in beneficio dando vitandum est, quam superbia. Quid opus arrogantia vultus quid tumore ver

528쪽

UE BENEFICIIS . Lib. II.

horum Θ ipsa res te extollit. Detrahenda est inanis iactatio : res loquentur, nobis tacentibus . Non tantum ingratum , sed

inuisum est beneficium, superbe datum. CAP. XII. Cauar dedit vitam Pom- seio Penno,di dat, qui non auserti deinde ab luto & agenti gratias, porrexit Oscu dandum sinistrum pedem.. Qui excusan , & negant id insolentiae cauila tactum :.aiunt sicculum auratu,imo aureum mar

o aritis distinctum, ostendere eum volui μse. Ita prorsus: quid hic contumeliosum est, si vir consularis aurum dc margaritas. osculatus est; & alioquin nullam partem

in corpore eius electurus , quam purius oscularetuL Homo natus in hoc, ut mo-xes liberae ciuitatis Persica se ituto mutaret , Parum iudicauit, si senator senex, summis usus honoribus in conspectu pucincipum supplex sibi, eo more iacuissed, quo victi hostes victoribus iacuere: inuenit aliquid insta genua, quo libertatem detruderet. Non hoc est remp. calcare 3 dc quidem, dicet aliquis snam potest ad rem pertinerei sinistro pede . Parum enim ste-- de furioseq; insolens fuerat,qui de capite soni utaris riri soccatus audiebat , nisi in os senatoris iligessisset imperator pigros

CAP. XIII. O superbia magna: QTtnnael O stultissimum malum i ut a te ni hil accipere i uuat 3 ut omne beneficiun, in iniuriam conuertis r. vi te omina nimula

529쪽

delectant ut te omnia dedecent quoque altius te subleuasti, hoc deprellior es , ostendi lie te non agnoscere ista bona , quibus tantum inflaris. Quidquid das , corrumpis . Libet seaq; interrogare , quid tantopere te supinet, quid vultum habitumque oris peruertat, ut malis habere personam, quam faciem Iucunda stant , quae humana fronte , certe leni, placidamque tribuunturr quae cum daret mihi siseperior,non exsultauit supra me, sed quam potuit , benignissimus fuit, descenditque in aequum, & detraxit munerisio pompam. Obseruauit idoneum tempus , ut in occasione potius, quam in necessitate succurreret. Vno modo istis persuadebimus; ne beneficia sua insolentia perdant, si ostenderimus non ideo videri maiora , quo tumultuosius data summe ipsia

ridem ob id cuiquam posse maiores viseri. vanam esse superbiae magnitudinem, di quae in odium etiam amanda perducat. CAP. XIV. Sunt quaedam nocitura impetrantibus: quae non dare, sed negare, beneficium est. IEstimabimus itaque utilitatem potius, quam voluntatem petentium. SaepE enim noxia concupiscimus,

nec dispicere quam perniciosa sint licet rquia iudicium interpellat ameruis . sed cum subsedit cupiditas, cum impetus ille

flagrantis animi, qui consilium fugat, ce-eidit ; detestamur perniciosos malOΠImmunerum auctores. Vt Bigidam aegris

nega

530쪽

DE BENEFICIIS, Lib. II. 49 I

negamus, & lugentibus ac sibi iratis ser-Tum , aut amantibus quidquid contra se usurus ardor petit: sic ea , quae nocitura. sunt impense ac submisse, nonnunquam t. etiam miserabiliter rogantibiis, perseuerabimus non dare. Tum initia beneficio. Ium suorum spectare, tum etiam exitu R decet : & ea dare quae non tantum accipe, re, sed etiam accepisse delectet. Multi sunt qui dicant di Scio hoc illi non profuturum. sed quid faciam rogat resiliere precibus eius non positim. Viderit. de se non de me,queretur. Falsum est: imo de te, α merito quidem r cum ad mentem bonam redierit, cum accessio illae quae animum inflammabat se remiserit. Quidni eum oderit,. a quo in damnum ac periculam suum adiutus est Exorari in perniciem rogantium , sarua bonitas est, Quemadmodum pulcherrimum opus est, etiam inuitos nolentesque seruare et ita rogantibus pestifera largiri , blandum & affabile odium est . Beneficium demus quod usia magis ac magis placeat ,. quod nunquam

in malum vertat Pecuniam non dabo,

'cierare turpis facti aut consilii inueniar. Si pote ro, retiocabo: sin minus, nint adiuvabo scelus Siue illum ira , qud non debebat , impellit siue ambitionis calor abducit a tutis et non committam ,.vd possit quandoque dicere, Ille amando me occN

SEARCH

MENU NAVIGATION