L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

praetexta. Vnum utrique nomen est: vis

quidem ac potestas longe alia. C A P. XXXV. Itaque attende. iam intellises,nihil me, quod opinio tua res giat, aicere. Illi beneficio quod actio pedincit,relata gratia est, si illud benevole e cipimus: illud alterum quod re continetur,nondum reddidimus, & volumus reddere . Voluntati voluntate satisfecimus , lxei rem debemus. Itaque quamuis retu- llisse illum gratiam dicamus, qui beneficium l1benter accepit ubemus tamen aliquid simile ei quod accepit, reddere . Aconsuetudine quaedam quae dicimus, ab-laorrent: deinde alia via ad consuetudinem redeunt. Negamus iniuriam accipere sapientem:& tamen qui illum pUno percusserit, iniuriarum damnabitur. Negamus rem stulti esse: & tamen eum qui rem aliquam stulto surripuerit, furii condemnabimus . Insanire omnes stultos di

cimus r nec tamen Omnes curamus elle

boro . his ipsis quos vocamus insanos , &suffragium & iurisdictiovem committimus. Sic dicimus cum qui beneficium bo no animo accepit,gratiam retulisse: nihilominus illum in aere alieno relinquimus, gratiam relaturum, etiam cum reddiderit . Exhortatio est ilia , non infitiatio beneficii. Ne timeamus, neve intolerabili farcina depressi deficiamus animo. Bona mihi donata sunt, & fama defensa,detractae sordes, spiritus, & libertas potior spi-

552쪽

ritu; & quomodo referre gratiam potero quando ille veniet dies, quo illi animum meum ostendam ξ hic ipse est quo ille: suum ostendit. Excipe beneficium, amplexare , gaude : non quod accipias, sessi quod reddas, debiturus sis. Non adibis tam magia rei periculum,ut casus ingratum facere te possit. Nullas tibi, proponam dissicultates , ne despondeas animo , ne laborum ac longae seruit litis expectatione deficias. non differo te : de praesentibus fiat. Nunquam eris gratus, nisi stati m es. Quid ergo facies non arma sumenda si d: & fortasse erunt. non maria emetheiada: fortasse etiam ventis minanis,hus solues. vis reddere beneficium λ benigne accipe, reculisti gratiam: non ut sol uisse te putes,sed ut iecurior debeas.

ON referre beneficiis gratiam,& est turpe,& apud omnes habetur, Abuci Liberalis. Ideo de ingratis etiam ingrati que-mntur: cum interi m hoc omnibus haereat, quod omnibus displicet: adeoque in contrarium itur,. ut quosdam habeamus infestissimos non post beneficia tantum sed propter beneficia . Hoc prauitate na- Lurae accidere quibusdam.

553쪽

sI4 L. ANN EI SE NEC E

rim: pluribus, quia memoriam tempus interpositum subauxit. Nam quae recentia apud illos viguerunt, ea interiecto spatio obsolescunt. De quibus misse mihi tecum disputationem scio, cum tu illos non imgratos vocares,sed oblitos;tanquam ea res ingratum excuset,quae facit. An quia hoc accidit alicui,non sit ingratus:cum hoc noaccidat,nisis inorato Musta sunt genera i gratorum, ut Nirum, homicidarum: quorum una culpa est, ceterum in partibus v rietas magna. Ingratus est, qui beneficiuaccepisse te negat, quod accepit: ingratus est, qui dissimulat: ingratus, qui non res dii:ingratissimus omnium,qui oblitus est. Illi enim si non soluunt, tamen debent: dc exstat apud illos vestigium certὶ meritorum,intra malam conscientiam conclusorum:& aliquando ad referendam gratiam conuerti ex aliqua caussa possunt, si illost pudor admonuerit, si sudita honestia rei cupiditas; qualis solet ad tempus etiam in malis pectoribus exsurgere: si inuitauerit facilis occasio: hic nunquam fieri gratus

potest,cui totum beneficium elapium est. Et virtim tu peiorem vocas, apud quem gratia benefici j intercidit, an apud quem etiam memoria Vitiosi oculi sunt, qui lucem resermidant: caeci, qui non 3ident.& parentes suos non amare , impietas est: non agnoscere , insania. Quis tam ingraritus est,qua qui quod in prima parte animi positum esse debuit, & semper occurrere , - ita

554쪽

DE BENEFICIIS, Lib. III. Pr

ita seposuit & abiecit , ut in ignorantiam verteretur apparet illum non sepe de reddendo cogitasse, cui obrepsic oblivio. C A P. II. Denique ad reddendam 8ratiam,& virtute opus est, & tempore, &facultate, & adspirante fortuna. Qui m minit,sine impendio gratus est. Hoc quod

non operam exigit, non opes , non filicitatem , qui non praeliat; nullum habet, quo lateat , patrociuium . Nunquam enim voluit gratus esse, qui beneficium tam longe proiecit, ut extra conspectum suum poneret .. Quemadmodum quae in usu sunt, & manum quotidie tactumque patiuntur, nunquam pericultim situs adeunt : illa quae aci oculos non reuocantur , sed extra conuersationem , ut superuacua iacuerunt ,. sordes ipsa. colligunt vetusta te: ita quidquid frequens cogitatio exesecer ac renoilat, memoriae nunquam se

dueitur, quae nihil perdit, nin ad quod

non saepe respexit. CAP. II L Praeter hanc caussam ,. aliae quoque sunt, quae nobis merita no nunquam maxima velat. Prima omnium

ac potissima, quod nouis semper cupiditatibus occupati,non quid habeamus, sed quid petamus, inspicimus: non in id quod est sed quod apperitur, intenti. Quidquid

enim doini est,uile est.. Sequitur autem,ut ubi quod acceperis, leue nouorum cupiditas fecit, auctor quoque eorum non sinin pretio. Amavimus aliquem & suspin Y 6 Timus,

555쪽

ximus, & fundatum ab illo statu nostrum professi sumus, quam diu nobis placebantea, quae consecuti sumus: deinde irrumpit

animum aliorum admiratio, & ad ea impetus factus est,uti mortalibus mos est, ex magnis maiora cupiendi: protinus exci

dit, quidquid antὸ apud nos beneficium

vocabatur. nec ea intuemur, quae nos aliis

praeposuere, sed ea sola quae fortuna praecedentium ostentat. Non potest autem quisquam & inuidere, & gratias agere :quia inuidere, querentis & moesti est: gratias agere,gaudentis. Deinde,quia nemo nostrum nouit, nisi id tempus, quod cum maxime transit: ad pretierita rari animum retorquent. Sic sit, ut praeceptores , eorumque beneficia intercidant: quia totam pueritiam reliquimus. sic fit, ut in adolescentiam nostram collata pereant: quia ipsa nunquam retractatur. Nemo quod fuit, tamquam in praeterito, sed tamquam in perdito ponit: ideoque cad ea memoria est, futuro imminentium-

CAP. I V. Hoc loco reddendum est Epicuro testimonitim , qui assidue queris tur, quod aduersus praeterita simus ingra-xi, quod quaecunque percepimus bona,

non in memoriam reducamus, nec inter Voluptates numeremus: clim ccrtior nulla sit voluptas, quam quae iam eripi non potest. Praesentia bona nondum tota insolido sunt, potest illa casus aliquis incidere:fiitura pendent,& incerta sunt: quod

prae

556쪽

praeterijt, inter tuta sepositum est. Quo- minio ergo gratus quisquam esse aduersus beneficia potest, qui omnem vitam suam transilit Praesentium intuitus , ac praeteritorum memoria gratum facit; memoriae minimum tribuit , quisquis spei

plurimum.

CAP. V. Quemadmodum, mi Liberalis , quaedam res semel perceptae hqrent; quaedam Vt scias, non est satis didicisse tintercidit enim eorum scientia, nisi continueturin Geometriam dico,& sublimium cursum,& si qua alia propter subtilitatem lubrica sunt: ita beneficia quaedam magnitudo non patitur excidere, quaedam minora, sed numero pluria, & temporibus diuersa, essitiunt. Quia sui dixij non subinde illa tractamus, nec libenter quid cuique debeamus, recognoscimus . Audi

voces petentium nemo non victuram

semper in animo suo memoriam dixit: nemo non deditum se & deuorum proses stis est, & si quod aliud humilius verbum, quo se oppigneraret, inuenit . Post exiguum tempus , ijdem illi verba priora , quasi sordieta & parum libera,euitant: pe nemunt deinde eo, quo, ut ego existimo ,

pessimus quisque atque ingratissimus peruenit, ut obliviscantur. Adeo enim ingratus est, qui oblitus est, uti gratus sit, cui beneficium in mentem venit.. CAP. VI. Hoc tam inuisum vitium , an impunitum esse debeat, quaeritur:& ata

. haec

557쪽

haec lex, quae in scholis exercetur, etiam in ciuitate ponenda sit, qua ingrati datur actio . Quae videtur aequa omnibus. quidni cum urbes quoque urbibus, quae praestitere exprobrent, & maioribus collata, aposteris exigant. Nostri maiores, maximi illi viri, ab hostibus tantum res repetierunt : beneficia magno animo dabant, magno perdebant. Excepta Macedonum gente, non. est in ulla data aduersus ingratum actio. Magnumque hoc argumentum , dandam non mille: quia aduersus maleficium omne consensimus. & homicidij, veneficij, parricidi j, violatarum religionum, aliubL atque aliubi diuersia poena est: sed ubique aliqua . Hoc frequentissimum crimen nusquam punitur, Vbique improbatur. Neque absoluimus illud led cum dissicilis esset incertae rei aestimatio,

tantum odio damnauimus,& inter ea reliquimus , quae ad vindices deos mittimus C A P. VII. Rationes autem multae mihi occurrunt, propter quas crimen hoc in legem cadere non debeat . Primum

Omnium, pars optima benefici j perijt, si

actio, sicut certa: pezuniae, aut ex conducto & locato datur . Hoc enim speciosissimum est , quod dedimus vel perdituriet.

quod totum permisimus accipientium arbitrio . Si appello, si aJ iudicem voco, imcipit non beneficium esse , sed creditum . Deinde , cum res honestissima sit, referre

gratiam, desinit esse honesta, si necessaria

est.

558쪽

DE BENEFICIIS, Lib. III. 3'Iρ

est. non enim magis laudabit quisquam gratum hominem,quam eum qui depositum reddidit, aut quod debebat, citra iudicium soluit. Ita duas res, quibus in vita humana nihil pulchrius est, corrumpis mus, gratum animum,& beneficium.

Quid enim aut in hoc magnificum est, si beneficium non dat, sed commodat ὶ aut in illo qui reddit, non quia vult, sed quia necesse est Non est gloriosa res, gratum esse: nisi tutum est,ingratum fuisse. Adij-ce nunc, quod huic uni legi omnia fora vix sufficient. Quis erit, qui non agatὶ

quis, cum quo non agatur omnes sua ex-vollunt , Omnes etiam minima , quae in alios contulere, dilatant. Praeterea quincunque in cognitionem cadunt, comprehendi possitnt , & non dare infinitam ibeentiam iudici. Ideo melior videtur conditio caussie bonae,si ad iudicem, quam si ad arbitrum mittitur: quia illum formula includit, & certos, quos non excedat, ter minos ponit; huius libera,&nullis astri ista vinculis religio , & detrahere aliquid potest,& adijcere,& sententiam suam non prout lex aut iustitia suadet, sed prout humanitas & misericordia impulit, regere . Ingrati actio non erat iudicem alligatura,sed regno liberrimo positura. Quid sit enim beneficium , non constat : deinde quantumcunque sit, refert quam benignEillud interpretetur iude: . Quid sit ingratus, nulla lex monstrae. Sspe & qui reddis

est s

559쪽

sio L. ANNAEI SENECAE

dit quod accepit, ingratus est : & qui norareddidit,gratus. De quibusdam etiam imperitus iudex dimittere tabellam potest:

ubi secisse , aut non feci sse pronunciandum est, ubi prolatis cautionibus , controuersia tollitur . Vbi vero inter disputantes ratio ius dicit,ibi animi coniectura capienda est : ubi id, de quo sola sapientia

decernit, in controuernam incidit , non

potest ad liqc sumi iudex ex turba selectorum, quem census in album, & equestris hae reditas mi sit: CAP. VIII. Itaque non haec parum idonea Ies visa est , quae deduceretur ad iudicem , sed nemo huic rei satis idoneus iudex inuentus est : quod non admiraberis,si excusseris, quid habiturus fuerit dis, ficultatis, quisquis in eiusmodi reum exisset. Donauit aliquis magnam pecuniam: sed diues, sed non sensurus impendium.

Donauit alius: sed toto patrimonio cessii-ruS . Summa eadem est. beneficium idemnonese. Etiam nunc adijce. Hic pecuniam pro addicto. dependit: sed cum ibiam domo protulisset. ille dedit eandem Ised mutua sumpsit,aut rogauit, & se obligari ingenti merito passus est. Eodem exi-ssimas loco esse illum, qui beneficium ex facili largitus est: Sc hunc, qui accepit, ut

daret3Tempore quaedam magna mint,no simu a. Beneficium cst donata possessio, cuius sertilitas laxare possit annonam: benefici tun est, xnus in fame panis. Beneficium

560쪽

DE BENEFICIIS, Lib. III. Ira

cium est,donare regiones, per quas multa flumina & nauigabilia decurrant: beneficium est,arentibus siti, & vix spiritum per siccas fauces ducentibus, monstrare somtem . Qius inter se ista comparabit quis expendet 3 dissicilis est sententia, quae non rem, sed vim rei quaerit. eadem licet sint, aliter data non idem pendent. Dedit mi

hi hic beneficium: sed non libenter, sed dedisse se questus est, sed superbius me uam solebat, aspexit: sed tam tarde deinit, ut plus praestiturus fuerit, si cito negasset. Horum quomodo iudex inibit stimationem , cum sermo , & dubitatio, &vultus meriti gratiam destruant

CAP. IX. Quid quod quaedam beneficia vocantur, quia nimis cocupiscuntur : quaedam non sunt ex hac vulgari no.

ta, sed maiora, etiam si minus apparent λBeneficium vocas, dedisse potentis populi ciuitatem, in quatuordecim gradus deduxisse,& destiadisse capitis reum : quid viblia suasisse 3 quid retinuisse , ne in scelus rueret3quid gladium exculsisse morituro quid efficacibus remedijs refocillasse lugentem, & quos desiderabat volentem sex qui,ad vitae consilium reduxisse λ quid as. 1edi ste aegro , & cum valetudo eius ac fabis momentis constaret, excepisse idonea cibo tempora, & cadentes venas vino re

fecisse ,& medicum adduxisse morienti ΦHaec quis aestimabit quis similibus bene

ficiis iubebit beneficia pensari Donauit tibi

SEARCH

MENU NAVIGATION