L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

tibi domum: sed ego tuam supra te rite repraedixi. Dedit tibi patrimonium: sed ego

naufrago tabulam . Pugnauit pro te , &Vulnera excepit: at ego vitam tibi silentio dedi. Cum aliter beneficium detur, albter reddatur , paria facere difficile est. CAP. XL Dies prςterea beneficio reddendo non dicitur, sicut pecuniae creditς. Itaque potest, qui nondum reddidit, reddere. Dic enim, intra quod tempus deprehendetur ingratus maxima beneficia probationem non habent: stpe intra tacitam duorum conscientiam latent. An hoc inducimus, ut ne demus beneficia sine teste Quam deinde poenam ingratis constituamus vnain omnibus, cum disparia beneficia sint λ an inaequalem, & pro cuiusque beneficio maiorem, aut minorem ξAge, intra pecuniam versabitur taxatio :quid quod quaedam beneficia vitae sunt ,& maiora vita His quae pronunciabitur poena minor beneficio iniqua est par &capitalis ξ quid inhumanius, quam cruentos e ste beneficiorum exitus CAP. XI. Quaedam, inquit, priuilegia parentibus data sunt. quomodo ho- Ium extra ordinem habita ratio est , sic aliorum quoque beneficiorum haberi debet . Parentum conditionem sacravimus,

quia expediebat liberos tolli: sollicitandi

ad hunc laborem erant, incertam adituri fortunam . Non poterat illis dici, quod

beneficia dantibus dicitur : Cui des, elige

562쪽

DE BENEFICIIS, Lib. III; 313

ipse tecum. Si deceptus es,quqre dignum, adiuua. In liberis tollendis, nihil iudicio tollentium licet: tota res voti est. Itaque ut aequiore animo adirent aleam, danda illis aliqua potestas fuit. Deinde alia conditio est parentum, qui beneficia, quibus dederunt , dant nihilominus daturique sunt: nec est periculum, ne dedisse se illis mentiantur. In ceteris quaeri debet, non tantum an receperint , sed an dederint. Horum in confesso merita sunt : & quia

utile est iuuentuti, regi ; imposuimus illi quasi domesticos magistratus, sub quorum custodia contineretur. Deinde omnium parentum unum erat beneficium ritaque aestimari semes potuit. alia diuersa sunt, dissimilia, infinitis inter se interua, Iis distantia: itaque sub nullam regulam

cadere potuerunt. cum aequius esser omnia relinqui, quam omnia aequari.

CAP. XII. Quaedam magno dantibus constant: quaedam accipientibus mara sunt, sed gratuita tribuentibus : qua am amicis data sunt, quaedam ignotis. Plus est, quamuis idem detur, si ei detur , quem nosse a tuo beneficio incipis. Hic auxilia tribuit,ille ornamenta,ille solatia. Inuenies , qui nihil putet esse iucundius , nihil maius , quam habere in quo calamitas acquiescat: inuenies rursus, qui dignitati suae, quam securitati , consuli malit rest qui plus ei debere se iudicet, per quem tutior est, quam ei per quem honestior . Proin-

563쪽

Proinde ista maiora aut minora erunt a prout fuerit iudex,aut ad haec, aut ad illa, anclinatus animo . Praeterea creditorem

mihi ipse eligo: beneficium saepe ab eo

accipio , a quo nolo , & aliquando ignorans obligor. Quid facies ingratum vocabis eum, cui beneficium inscio,&, si sciuisset, non accepturo, impositum est: non lvocabis eum, qui ncunque acceptum non reddidit 3

CAP. XIII. Aliquis dedit mihi M. neficium, sed idem postea fecit iniuriam.

Vtriam uno munere ad patientiam omnium initularum astringor : an perinde .erit, ac si gratiam retulerim, quia benem eium suum ipse insequenti iniuria rescidit 3 Quomodo deinde aestimabis λ vini mplus sit quod accepit, an in quo laesus est 3

Dies me deficiet, omnes difficultates per sequi tentantem. Tardiores, inquit, ad benescia danda secimus, non vindicando data , nec infitiatores eorum afficiendo poena. Sed illud quoque tibi e contrario

Occurrat. multo tardiores futuros ad a

cipienda beneficia, si periculum caussς dicendς adituri erunt, & innocentiam sollicitiore habituri loco. Deinde, erimus per hoc ipsi quoque ad danda tardi ores. ne mo enim libenter dat inuitis: sed quicumque ad benefaciendum bonitate inuitatus est,& ipia pulchritudine rei, etiam libentius dabit, nihil debituris nisi quod volam Minuitur enim gloria eius officii , ' cui

564쪽

DE BENEFICIIS, Lib. III. 1

cui diligenter cautum est. CAP. XIV. Deinde, pauciora erime beneficia sed veriora. quid autem mali est, inhiberi beneficiorum temeritatem pHoc enim ipsum secuti sunt, qui nullam legem huic constituerunt : ut circumspectissis donaremus, circumspectius eligeremus eos, in quoS merita conferrentur . Etiam atque etiam cui des,consideraenulla actio erit,nulla repititio. Erras, si exi- . stimas succursuium tibi iudicem . Nulla lex te in integrum restituet : solam accipientis fidem specta . Hoc modo beneficia auctoritatem suam tenet, δέ magnifica sunt: pollues illa, si materiam litium soceris . AEquissima vox est, & ius gentium

prae se ferens , Redde quod debes. Haec tui pissima est in beneficio, Redde. Quid

reddet Vitam,inquam,debet,dignitatem. securitatem , sanitatem. reddi maxima quaeque non possunt. Aut pro his,inquit,

aliquid quod tanti sit. Hoc est quod dicebam, interituram tantae rei dignitatem , si beneficium mercem facimus. Non est incitandus animus ad auaritiam, ad querelas , ad discordiam: sua sponte in ista fertur. Quantum possiimus, resistamus,&quaerenti occasioneS, amputem US CAP. XV. Vtinam quidem perstiadere postemus, ut pecunias creditas tantum a volentibus acciperent i utinam nulla stipulatio emptorem venditori obligaret

nec pacta conuentaque impresis signis custo,

565쪽

L. ANNAEI SENECAE

custodirentur l fides potius illa seruaret ,&aequum colens animust Sed necestaria optimis praetulerunt , & cosere fidem, quam spectare malunt. Adhibentur ab utraque parte testes. ille per tabulas plurium nomina, interpositis pararijs, facit: lille non est interrogatione contentus, ni- lsi rem manu sua tenuit. O turpem humano generi fraudis ac nequitiae publicae iconfellione mi annulis nostris plus, quam animis creditur. In quid isti viri ornati

adhibiti sunt in quid imprimunt signa

nempe ne ille neget accepisse se, quod accepit . Hos incorruptos viros, & vindices veritatis existimas at his ipsis statim non aliter pecuniς committentur. Ita non honestius erat a quibusda fidem falli, quam ab omnibus perfidiam timeri 3 Hoc unum deest auaritiae, ut beneficia sine sponsore non demus . Generosi animi & magnifici est, iuuare & prodesse . qui dat beneficia

deos imitatur: qui repetit, feneratores .

Quid illos, dum vindicamus, in turbam sor3idissimam redigimus CAP. XVI. Plures, inquit , ingratierunt, si nulla aduersus ingratum ilatur

actio. Imo potius, pauciores: quia maiore delectu dabuntur beneficia . Deinde, non expedit notum omnibus fieri, quam multi ingrati sint . pudorem enim rei tollet multitiado peccantium : & desinet esse probri loco , core mune maledictum . N

quid iam ulla repudio erubescit , pomquam

566쪽

DE BENEFICIIS, Lib. I I. 117

quam illustres quaedam ac nobiles scemi

nae, non consulum mi aiero, sed maritorum annos suos computant & exeunt

matrimonij caussa, nubunt repudii Z Tamdiu istud timebatur , quam diu rarum erat. quia vero nulla sine diuortio acta sunt, quod saepe audiebant, facere didicerunt . Numquid iam ullus adulteri j pudor est, postquam eo ventum est, ut nulla virum habeat , nisi ut adulterum irritet argumentum est deformitatis , pudicitia. Quam inuenies tam miseram, tam sordi dam, ut illi satis sit unum adulterorum

par3nisi singulis diuisit horas, & non suseficit dies omnibus ὶ nisi ad alium gestata

est, apud alium mansit Instunita & antiqua est, quae nesciat, matrimonium vocari , unius adulterium. Quemadmodum horum delictorum iam evanuit pudor , postquam res latius evagata est: ita ingratos plures essicies, & audaciores, si numerare se coeperint.

C Α Ρ. XVII. Quid ergo impunitus erit ingratus Quia ergo impunitus erit impiust quid malignusὶ quid auarus tquid impotens quid crudelis Impunitatu credis esse, quae inuisa sunt aut ullum supplicium grauius existimas publico . odio Poena est, quod non audet ab ullo beneficium accipere, quod non audet ulli dare, quod omnium designatu r oculis, aut designari se iudicat:quod intellectum optimae rei ac dulcissimae amisit. An tu

567쪽

L. ANNAEI SENECAE

infelicem vocas, qui caret acie oculorum , cuius aures morbus Obstruxit: non vocas

miserum cum , qui sensum beneficiorum amisit λ Testes ingratorum omnium deos metuit, urit illum & angit intercepti benefici j conscientia : denique satis haec ipsa poena magna est,quod re ivt dicebam)iucundissimae fructum non percipit . At quem iuuat accepisse, aequali perpetuaque voluptate fruitur: & animum eius a quo

accepit, non rem intuens,gaudet. Gratum

hominem semper beneficium delectat,in gratum semel. Comparari autem potest utriusque vita . cum alter tristis sit & talicitus, qualis esse inficiator, ac fraudi lentus solet; apud quem non parentum qui debet, honor est, non educatoris, non praeceptorum: alter laetus, hilaris, occasi nem reserendae gratiae expectans , & ex hoc ipso affectu gaudium grande percipiens ; nec Quaerens quomodo decoquat ,

sed quemadmodum plenius uberiusque respondeat ; non solum paretibus & amicis, sed humilioribus quoque personis . Nam etiam si a seruo suo beneficium accepit , aestimat non a quo, sed quid acceperit.

a CAP. XVIII. Quamquam quaeritur a quibusdam , sicut ab Hecatone , an beneficium dare semus domino possit Sunt enim qui ita distinguant, Quaedam beneficia esse , quaedam ossicia , quaedam ministeIia. Beneficium esse,quod alienus det:

568쪽

DE BENEFICIIS, Lib. III. sis

det: alienus est, qui potuit sine reprehensione cessare. Officium esse filij,vxoris, Mearum personarum, quas necessitudo suscitat, & ferre opem iubet. Ministerium e sic serui, quem conditio sua eo loco posuit, ut nihil eorum quae praestat, imputet superiori. ' Propterea ieritos qui negat daret aliquando veneficium, ignarus est duris humani. refert enim cuius animisit, qui praestat, non cuius status. Nulli praeclusa virtus est, omnibus patet, omnes admittit, omnes inuitat, ingenuos , libertinos, seruos, reges, & exuIes. non elegit domum,nec censum a nudo homine contenta est. Quid enim erat tuti aduersus repentina, quid animus magnum promitteret sibi, u certam virtutem sortuna mutaretὶ Si non dat beneficium seruus domi-- ; nec regi quisquam suo, nec duci suo miles . Quid enim interest, quali quis tinmeatur imperio,si summo tenetur Nam si seruo, quo minus in nomen meriti perueniat, necessitas obest, & patiendi ultima timor: idem istud obsabit, & ei qui re gem habet, & ei qui ducem : quoniam, quamquam sub dispari titulo, paria in 1llos licent. Atqui dant regibus suis, dant imperatoribus bςneficia: ergo & dom senis . Potest fetuus iustus esse, potest sortis , potest magnanimus: ergo & benefi, cium dare potest. Nam & noc virtutis est. adeoque dominis serui beneficia posse

sunt dare, ut ipsos saeph beneficia sua Κ-

569쪽

cerint. Non est dubium, an seruus beneficium dare possit cuilibet: quare ergo nota & domino suo possit C A P. XIX. Quia non potest, ii quit , creditor domini sui fieri, si pecuniam illi dederit. Alioqui quotidie dominum Quin obligat: pereSrinantem sequitur, aegro ministrat, & labore summo colit. Omnia tamen ista, quae alio praestante beneficia dicerentur, prritante seruo ministeria sunt. Beneficium enim id est, quod quis dedit, cum illi liceret & non dare: seruus autem non habet negandi potestatem e ita non praestat, sed paret, nec id se fecisse iactat, quod non facere non potuit. Etiam sub ista lege vincam , & eo perducam seruum, ut in multa liber sit. Interim dic mihi, si tibi ostendero aliquem seruum pro salute domini sui, sine respectu suae dimicantem & confossum vulneribus, reliquias tamen sanguinis ab ipsis vitalibus fundentem , & ut ille effugiendi tempus

habeat, moram sua morte quaerentem rhunc tu negabis beneficium dedisse, quia seruus est Si tibi ostendero aliquem , ut secreta domini prodat, nulla tyranni pollicitatione corruptum , nullis territum minis , nullis cruciatibus victum , auertisse quantum potuerit, suspiciones quaerentis , & impendisse spiritum fidei: hune tu negabis beneficium domino dedisse, quia scruus est Vide ne eo magis sit,

570쪽

DE BENEFICIIS, Lib. III. 13 et

tuis rarius est exemplum virtutis in se .uis et eoque gratius, quod cum fere ii uisa imperia sint, & omnis necessitas gra- . uis, commune seruitutis odium, in aliquo domini caritas vicit. Ita non ideo - beneficium non est, quia a seruo profectum est: sed ideo maius, quia deterrere ab illo nec seruitus quidem potuit. - CAP. XX. Errat, si quis existimae seruitutem in totum hominem descem dere : pars melior eius excepta est. Corpora obnoxia sunt, & adscripta doministmens quidem sui iuris. quae adeo libera& vaga est, ut ne ab hoc quidem carcere, cui inclusa est , teneri queat, quo minus impetu suo natur, & ingentia agat, & in

infinitum comes callestibus exeat. Co

ius itaque est, quod domino sortuna tradidit . Hoc emit, hoc vendit:intcrior illa pars mancipio dari non potest. Ab hae quidquid venit, liberum est non enim aut

. mos omnia iubere possemus, aut in omnia serui parere coguntur e contra rem-

blicam imperata non facient, nulli se

eri manus commodabunt.

CAP. X X I. Qusdam sunt quae te

ges nec iubent, nec vetant facere: in his ieruus materiam beneficη habet. Quam diu praestatur, quod a seruis exigi solet, - -m1nisterium est: ubi sus quam quod sediuo necesse est, beneficium. Vbi in asse elum amici transit, desinit vocari ministerium. Est aliquid, quod dominus prinZ 1 stare

SEARCH

MENU NAVIGATION