장음표시 사용
571쪽
stare seruo debeat, ut cibaria, vestiarium :nemo hoc dixit beneficium . At indulsit, liberalius educauit, artes quibus erudiuntur ingenui, tradidit: beneficium est. Idem, e contrario, fit in persona serui.
Quidquid est quod seruilis ossicij formulam excedit, quod non ex imperio, sed ex Voluntate praestatur, beneficium est: si modoitantum est, ut hoc vocari potuerit, quolibet alio praestante .
C A P. XXII. Seruus t ut placet Chrysippo perpetuus mercenarius est. Quemadmodum ille beneficium dat, ubi plus praestat quam quod operis locauit:
11c sermus ubi beneuolentia erga domi num sertunae suae modum tranuit, & altius aliquid ausus, quod etiam felicius nato decori esset, & spem domini antece1lit, beneficium est intra domum inuentum. An aequum tibi videtur, quibus, si minus debito faciant, irascimur: non haberi gratiam,si plus debito solitoque fecerint Vis stire, quando non sit beneficium 3 ubi dici potest . Quid si nollet 3 Vbi vero id pra
stat, quod nolle licuit, voluisse laudandum est . Inter se contraria sunt, beneficium &iniuria . Potest dare beneficium domino, si a domino iniuriam potest accipere e atqui de iniuriis dominorum in seruos,qui audiat, positus est, qui & saeuitiam & libidinem , & in pratendis ad victum necessariis auaritiam compescat.
Quid ergo ὶ Beneficium dominus a seruo accipit 3
572쪽
accipit imo homo ab homine. Denique quod in illius potestate fuit, fecit: beneficium domino dedit: ne a seruo acceperis,in tua potestate est. Quis autem taneus est, quem non sertuna indigere etiam infimis cogat 3 Multa iam beneficiorum exempla reseram,& dissimilia,& qusdam inter 1e contraria. Dedit aliquis domino sto vitam, dedit mortem, seruauit peritu rum:& hoc si parum est, pereundo se a ruit . alius mortem domini adiuuit , alius
, CAP. XXIII. Claudius Quadrilarius in duodevicesimo annalium tra-idit, cum obsideretur Adrumentum , & iam ad summam desperationem ven itum esset , duos seruos ad hostem transvfugisse, Moperae prstium fecisse. . Deinde urbe capta , passim discurrente victore,. illos per nota itinera ad domum in quae seruierant, praecucurrisse, & dominam stam aute se egisse : & quaerentibus quae nam esset, dominam, & quidem crudelis simam ad supplicium ab ipsis duci, profissos esse. Eductam deinde extra murOS , si ma cura celasse, donec hostilis ira consideret. deinde ,. ut satiatus miles ad Romanos mores cito.rediit: illos quo dique ad sitos redisse, & dominam sibi ipses dedisse. Manumisit utrumque euestigi illla: nec indignata est ab his se vitam ac cupisse, in quos vitae necisque potς statem
abuisset . Potuit sibi hoe vel m gis gradi
574쪽
dum ex eventu intelligis, an venenum patri. tuo dederim. Vixit Domitius, M seruatus a Caesare est: prior. tamen illum seruus seruauerat.
CAP. XXV. Bello citissi,proscriptum dominum seruus abscondit T & cum an Ios eius sibi aptasset, ac vestem induisset, speculatoribus occurrit: nihil se deprecari, ruo minus imperata peragerent,dixit: Meinde ceruicem: porrexit. . Quanti viri est , . pro domino eo tempore mori velle , quo erat rara fides dominum mori nolle in publica crudelitate mirem inueniri, in publica perfidia fidelem cum praemia proditionis ingentia. Ostendantur, praemium fidei,mortem concupiscere CAP. XXV Ita Nostri saeculi exempla non praeteribo: Subc Tiberio Caesare suit accusandi frequens & paene publicae
rabies ,. quae Ormaici IIlli bello grauius togatam ciuitatem confecit: Excipiebatur ebriorum sermo, simplicitas iocantium. nihil erat tutum: omnis faeniendi placebat occasio . Nec iam reorum expectabatur euentus cum esset unus. Coenabat
Paulus praetorius in conuiuio quodam imaginem Tiberij Caesaris habens, ecty- , pam,& eminente gemma. Rem ineptillimam fecero,si nuc verba quqsiero,quem admodum dicam illum i matellam sumpsiste.Quod factum,simul Sc Maro,ex notis illius temporis vestigatoribus, notam tuit . At seruus eius cui nectebantur
575쪽
diar,ei ebrio anulum extraxit.& cum Maro colli uas testaretur, admotam esse im
ginem obscoenis, & iam subscriptionem componeret: ostendit in manu sua semus anulum. Si quis hunc seruum vocat , &illum conuiuam vocabit.. C A p. X X V II. Sub diuo Augusto
Dondum hominibus verba sua periculosa erant, lain molesta. Rufus, vir ordinis senatorij, inter coenam optauerat, ne Caesar saluus rediret ex ea peregrinatione quam parabat: & adiecerat, Idem omnes & tauros & vitulos optare . Fuerunt qui illa diligenter audirent. Vt primum diluxit, seruus qui coenanti ad pedes steterat, narrat quae inter coenam ebrius dixi stet . hoditatur , ut Caesarem occupet, atque ipse se deferat. Vsus consilio , descendenti Caesari occurrit. & cum malam mentem ha
bui me se pridie iurasset, id ut in se & filios
suos recideret,optauit: & Caesarem, ut ignosceret sibi,reairetq; in Sratiam secum ,rmauit. Cum dixi siet se Caesar facere: Nemo , inquit, credet te mecum in gratiam redisse, nisi aliquid mihi donaueris: petitq; non fastidiendam a propitio summam:& impetrauit. Caesar ait: Mea caussa dabo operam, netvnquam tibi irascar. Honeste Caesar, quod ignouit, quod liberalitatem clementiae adiecit. Quicunque hoc audiuerit exemplum , necesse est Cinsarem laudet,sed cum seruum ante laudo, uerit. Num expectas,ut tibi narrem mare
576쪽
numissum, qui hoc fecerat Φ nec tamen. gratis. pecuniam pro libertate eius Caesaπ
C A P. XXVIII. Post tot exempla num est dubium, quin beneficium aliquando a seruo dominus accipiat Quare potius persona rem minuat, quam perso nam res ipsa cohonestet Eadem Omnibus principia,eademque origo. nemo altero nobilior, ni si cui rectius ingenium: & amtibus bonis aptius . Qui imagines in atrio. exponunt, & nomina familiae suae longo ordine, ac, multis stemmatum illisata flexuris , in parte prima aedium collocant noti magis, quam nobiles sunt. Vnus Omnium parens mundus est: siue per splendi-doS, Hue per sordidos gradus, ad hunc prima cuiusque origo perducitur. Non est, quod te isti decipiant; qui cum maiores sitos recensent, ubicunque defecit no men illustre, illico deum fingunt. Neminem despexeris, etiam si circa illum ob soleta sunt nomina, Sc parum indulgente adiuta seituna. Sive libertini ante vos habentur, siue serui, siue exterarum gentium homines: erigite audacter animos,& quidquid in medio sordidi iacet, tramstite . expectat vos in summo magna nobilitas. Quid superbia in tantam vanitatem attollimur, ut beneficia a seruis indiagnemur accipere,& sortem eorum spectemus,obliti meritorum Senium tu que
Fam vocas, libidinis & gulae seruus, da
577쪽
adultera: imo adulterarum commune'
mancipium Seruum Vocas quemquam tu γ Quo tandem ab istis gerulis raperis, cubile istud tuum circumferentibus quo te penulati isti in militum & quidem non vulgarem cultum subornati quo, inquam, te isti esserunt ad ostium alicuius ostiari j,ad hortos alicuius, ne ordinarium quidem habentis officium . Et deinde negas tibi beneficium a servo tuo poste dari , cui osculum alieni serui beneficium est . Quae est tanta animi discordia eodem tempore seruos despicis, & colis. Imperiosus intra limen atque impotens , humilis foris: & tam contemptuS, quam
Contemnens. Neque enim ulli magis a uam improbe tol-tiores, qiuarii qui contumelias facere , accipiendo didicerunt . . CAP XXIX. Dicenda haec fuerunt , ad contundendam insolentiam hominum ex fortuna pendentium,vindicandumque ius benefici j dandi a seruis, ut a filiis quoque vindicaretur. Quieritur enim,an aliquando liberi maiora beneficia dare parentibus suis possint, quam acceperint IN lud conceditur , multos filios maiores potentioreque exstitisse quam parentes suos:aeque & illud,meliores fuisse. Quod si constat, potest fieri, ut meliora tribuerint: cum & fortuna illis maior esset, &melior voluntas : Quidquid, inquit, est, calcandos alios para
578쪽
quod dat patri filius, utique minus e1tetria hane ipsam dandi facultatem patri
ebet. Ita nunquam beneficio eius vin citur cuius beneficium est ipsum, quod vincitur . Primum , .. quaedam initium ab aliis trahunt, & tamen initiis suis maiora sent. nec ideo aliquid non est maius eo a quo coepit et: quia non potuisset in tantum procedere, nisit coepisset: Nulla. non re&principiasta magno gradu transit: Sem,na', omnium rerum caussa sunt: & tamen minim partes sum eorum quae gigninae.
A spice Rhenum, aspice Euphratem, omnes denique inclytos amnes: quid sunt, si illos illic, unde emiiunt ,. aestimes Quis quid est quo timentur,. quo nominantura in processu parauerunt: . Tolle radicem snemora non surgent; nec tanti montes vestientur. Aspice trabes, siue procerita tem aestimes,altissimas, siue crassitudinem spatiumque ramorum, latissimὶ fusas: quantulum est his comparatum illud , . quod radix tenui fibra complectitur I nituntur fundamentis suis templa, & illa .rbis moenia:ramen quae in firmamentum totius operis iacta sunt, latent. Idem in ceteris euenit: vrincipia sua semper sequensmagnitudo obruit. Non potiti siem quidquamae sequi , nisi parentum beneficium antecessisset: sed non ideo quidquid consecutus sum, minus est eo, sine quo consecutus non essem . Nisi me nu
trix aluisset infantem, nihil eorum qine r
579쪽
consilio ac manu gero facere potui stem, nec in hanc emergere nominis claritatem,quam ciuili ac militari industria merui . numquid tamen ideo maximis operibus praeseres nutricis ossicium At quid interest, cum aeque sine patris beneficio, quam sine nutricis, non potuerim ad v, teriora procedere ξCA P. XXX. Quod si initio meo, quidquid iam politim , debeo: cogita non
esse initium mei patrem, ne auum quid C . Semper enim erit ulterius aliquid, ex quo originis proximae origo descendat. Atqui nemo. dicit me plus debere ignotis, &. vltra memoriam positis maioribus, quam
patri: plus autem debeo, si hoc ipsum quod Senuit me pater meus, maioribus suis deuet. Quidquid praestiti patri, etiam
si magnum est, infra aestimationem pater ni muneris est: quia non essem,si non ge nuisset. Isto modo , etiam si quis patrem
meum aegrum ac moriturum sanauerit ,
nihil praestare ei potero , quod non beneficio eius mimis sit. non enim genui siet me pater, ni sanatus esset. Sed vide, ne illud verius .sit aettimari, an id quod potui i& id quod feci, meum si, mearum Virita,
meae voluntatis . Illud quod natus sum , per se intuere quale sit: animaduertes exiguum & incertum, & boni malique communem materiam. sne dubio primum ad omnia gradum: sed no ideo maiorem Omnibus, quia primum. Srauam patrema
580쪽
UE BENEFICIIS, Lib. III. y I& ad summam prouexi dignitatem, Mprincipem urbis sitae feci: nec tantum rebus a me gestis nobilitaui, sed ipsi quoque gerendarum ingentem ad facilem , nec tutam minus, quam gloriosam dedi materiam. Honores, opes, quidquid hi manos ad se animos rapit,congem:& cum supra omnes starem,infra illum steti. Dic nunc,Hoc ipsum,quod ista potuisti, patris munus est. Respondebo tibi, Est exorsus , si ad ista facienda nasci satis est . 1ed si ad bene vivendum minima portio est vivere, & id tribuisti, quod cum feris mihi Manimalibus quibusdam minimis , quibusdam etiam foedissimis commune est; noli tibi asserere, quod non ex tuis benefici js,
etiamsi non sine tuis, oritur . Puta me vi tam pro vita reddidi Ile. Sic quoque munus tuum vici, cum ego dederim sentienisti, sentiens me daret cum vitam tibi non voluptatis meae causi a , aut certe per V luptatem dederim: cum tanto maius sit retinere spiritum, quam accipere, quanto leuius mori ante mortis metum.. CAP. XXXI. Epo vitam dedi si tim illa usuro : tu nescituro, an Viverem . ego vitam dedi, mortem timenti:tu vitam dedisti, ut mori possem. ego vitam tibi dedi corum malam, perfectam:tu me e TR pertem rationis genuisti, onus alienum. Vis scire, quan mon sit magnum beneficium , vitam sic dare si exposuisses, nempe iniuria erat genuisle . Quo quidem
