장음표시 사용
581쪽
infelicem vocas, qui caret acie oculorum , cuius aures morbus obstruxit: non vocas
miserum eum, qui sensum beneficiorum amisit Testes ingratorum omnium deos metuit , urit illum & angit intercepti benefici j conscientia : denique satis haec ipsa poena magna est,quod rei ut dicebam iucundissimae fructum non percipit . At quem iuuat acceptile, aequali perpetuaque voluptate fruitur: & animum eius a quo
accepit, non rem intuens,gaudet. Gratum
hominem semper beneficium delectat,ingratum semcl. Comparari autem potest utriusque vita . cum alter tristis si & licitus, qualis esse inficiator, ac fraudi lentus solet; apud quem non parentum qui debet, honor est, non educatoris, non praeceptorum: alter laetus, hilaris, occasionem reserendae gratiae expectans, & ex
hoc ipso affectu gaudium grande percipiens; nec Quaerens quomodo decoquat ,
sed quemaamodum plenius uberiusque respondeat; non solum paretibus & amicis, sed humilioribus quoque personis . Nam etiam si a seruo suo benescium accepit , aestimat non a quo, sed quid acceperit.: CAP. X VIII. Quamquam quaeritur a quibusdam , sicut ab Hecatone, an beneficium dare seruus domino possit: Sunt enim qui ita distinguant, Quaedam beneficia esse , quaedam officia , quaedam ministeria. Beneficium esse,qiiod alienus
582쪽
det: alienus est, qui potuit sine reprehensione cessare. Officium esse filij,vxoris , Scearum personarum, quas necessitudo suscitat, & serre opem iubet. Ministerium esse serui, quem conditio sua eo loco posuit, ut nihil eorum quae praestat , imputet superiori. ' Propterea ieritos qui negat dare aliquando beneficium, ignarus est
iuris humani. refert enim cuius animi sit, qui praestat, non cuius status. Nulli praeclusa virtus est, omnibuS patet, omnes admittit, omnes inuitat, in3enuos , libe
tinos, seruos, reges, & extiles. non elegit domum,nec censum ; nudo homine contenta est. Quid enim erat tuti aduersus repentina, quid animus magnum promitteret sibi, si certam virtutem fortuna mutaretὶ Si non dat beneficium seruus domibMO ; nec regi quisquam suo, nec duci suo miles . Quid enim interest, quali quis tinmeatur imperio,si summo teneturὶ diam sileruo, quo minus in nomen meriti perueniat, necessitas obest, & patiendi ultima
timor: idem istud obstabit, & ei qui re gem habet, & ei qui ducem et quoniam, quamquam sub dispari titulo, paria in 1llos licent. Atqui dant regibus suis. dant imperatoribus bςneficia : ergo & domi Dis . Potest seruus iustus esse, potest sortis , potest magnanimus: ergo & beneficium dare potest. Nam & noc virtutis est. adeoque dominis serui beneficia posse
sunt dare, ut ipsos saeph beneficia sua fe-
583쪽
cerint. Non est dubium, an semus beneficium dare possit cuilibet: quare ergo non & domino suo possit CAP. XIX. Quia non potest, ii quit , creditor domini sui fieri, si pecuniam illi dederit. Alioqui quotidie dominum suum obligat: pereSIinantem sequitur, aegro ministrat, & labore summo colit. Omnia tamen ista, quae alio praestante beneficia dicerentur, praestante seruo ministeria sunt. Beneficium enim id est, quod quis dedit, cum illi liceret & non dare: seruus autem non habet negandi potestatem et ita non praestat, sed paret, nec idse fecisse iactat, quod non facere non potuit. Etiam sub ista lege vincam, & eo perducam seruum, ut in multa liber sit. Interim dic mihi, si tibi ostendero aliquem seruum pro salute domini sui, sine respectu suae dimicantem & con sitim vulneribus, reliquias tamen sanguinis ab ipsis vitalibus fundentem , & ut ille effugiendi tempus habeat, moram sua morte quaerentem: hunc tu negabis beneficium dedisse, quia seruus est Si tibi ostendero aliquem , ut secreta domini prodat, nulla tyranni pollicitatione corruptum , nullis territum minis , nullis cruciatibus victum , auesetisse quantum potuerit, suspiciones quaerentis , & impendisse spiritum fidei: hune tu negabis beneficium domino dedisse, quia iuruus est Vide ne eo magis sit,
584쪽
quo rarius est exemplum virtutis in sedii utS : eoque gratius , quod cum fere imuisa imperia sint, & omnis necessitas gra- . uis, commune seruitutis odium, in aliquo domini caritas vicit. Ita non ideo. beneficium non est, quia a semo profectum est: sed ideo maius, quia deterrere ab illo nec seruitus quidem potuit. - CAP. XX. Errat, si quis existimat
semitutem in totum hominem descem dere: pars melior eius excepta est. Co
pora obnoxia sunt, & adscripta doministmens quidem sui iuris. quae adeo libera& vaga est, ut ne ab hoc quidem carcere, cui inclusa est , teneri queat, quo minus impetu suo natur, & ingentia agat, & in infinitum comes caclestibus exeat. Co pus itaque est, quod domino fortuna tradidit . Hoc emit, hoc vendit:interior illa pars mancipio dari non potest. Ab hae quidquid venit, liberum est. non enim aut
nos omnia iubere possimus, aut in omnia serui parere coguntur e contra rem-l ublicam imperata non facient, nulli se
CAP. X XI. Quaedam sunt quae t ges nec iubent, nec vetant facere: in his seruus materiam beneficii habet. Quamdiu praestatur, quod a seruis exigi solet, -ministerium est: ubi plus quam quod seditio necesse est, beneficium. Vbi in asse .ctum amici transit, desinit vocari ministerium. Est aliquid, quod dominus prinZ 1 stare
585쪽
stare seruo debeat, ut cibaria, vestiarium :nemo hoc dixit beneficium . At indulsit, liberalius educauit, artes quibus erudiuntur ingenui, tradidit: beneficium est. Idem, econtrario, fit in persona serui.
Quidquid est quod seruilis officij formulam excedit, quod non ex imperio, sed ex Voluntate praestatur , beneficium est: si modoῖtantum est, ut hoc vocari potuerit, quolibet alio praestante. C A P. XXII. Seruus t ut placet Chrysippo perpetuus mercenarius est . Quemadmodum ille beneficium dat, ubi plus praestat quam quod operis locauit:
1ic semiis ubi beneuolentia ema dominum fortunae suae modum tranuit, & altius aliquid ausus, quod etiam felicitis nato decori esset, & spem domini antecessit, beneficium est intra domum inuentum. An aequum tibi videtur, quibus, si minus debito faciant, irascimur: non haberi gratiam,si plus debito solitoque fecerintὶ Vis scire, quando non sit beneficium 3 ubi dici potest . Quid si nollet 3 Vbi vero id pra)stat, quod nolle licuit, volui sie laudandum est . Inter se contraria sunt, beneficium & iniuria . Potest dare beneficium domino, si a domino iniuriam potest accipere: atqui de iniuriis dominorum in seruos,qui audiat, positus est, qui & saeuitiam & libidinem , & in praebendis ad victum necessariis auaritiam compescat.
Quid ergo 3 Beneficium dominus a seruo
586쪽
accipit imo homo ab homine . Denique quod in illius potestate fuit, fecit: beneficium domino dedit: ne a seruo acceperis,in tua potestate est. Quis autem taneus est, quem non sertuna indigere etiam infimis cogat 3 Multa iam beneficiorum exempla, reseram.& dissimilia,& qu daminter se contraria . Dedit aliquis dominoseo vitam, dedit mortem, seruauit peritu rum:& hoe si parum est, pereundo seminuit alius mortem domini adiuuit, alius
C A P. XXIII. Claudius Quadri arius in duodevicesimo annalium tramidit, cum ObsideretuP Adrumentum , α iam ad summam desperationem ven tum esset, duos seruosoad hostem transfugisse, de operae pretium secisse. Deinde urbe captae, passim ducurrente victore illos pernota itinera ad domum in quae seruierant, praecucurrisse, & dominamiuam aute se egisse quaerentibus 'lla: nam esset, dominam, & quidem crudelissimam ad supplicium' ab ipsis duci, pro- stubs esse. Ediustam deinde extra muroS , summa cura celasse, donec hostilis ira consideret. deinde ut satiatus miles ad Romanos mores cito. rediit: illos quoque ad sitos redisse, & dominam sibi ipse dedisse. Manumisit utrumque euestigio illa: nec indignata est ab h1s se vitam acri rupisse, in quos vitae neci sque potς statem,
587쪽
tutari. Aliter enim seruata, munus nota
& vulgaris clementiae habuisset: sic seruata , nobilis fabula, & exemplum duarum urbium fuit. In tanta confusione captae ciuitatis, cum sibi quisque consuleret, Om nes ab illa praeter transfugas fugerunt. At hi , ut ostenderent quo animo facta esset prior illa transitio , a victoribus ad captiuam transfugerunt, personam parricidarum ferentes. quod in illo beneficio maximum fuit, tanti iudicauerunt, ne domina occideretur, videri dominam occidisse. Non est, mihi crede, non est, dico, ser uilis animi, egregium factum fama scele- Iis emisse. C. Vettius, praetor Marsorum , ducebatur ad Romanum imperatorem. Seruus eius gladium militi ipli, a quo trahebatur ,. eduxit, & primum dominum occidit:deinde, Tempus est' inquit, me αmihi consulereriamaominum manumisi. atque ita se uno ictu' transiecit. Da mihi quemquam , qui magnificentius dominum seruarit. C A R XXIV. Corfinium Caesar Obsidebat': tenebatur inclusus Domitius. Imperauit medico, eidemque seruo suo , ut Ebi venenum daret. Cum tergiversantem videret: Quid cunctaris, inquit, tamquam tua in poteitate totum istud sitymortem rogo armatus . Tum ille promisit,&medicamentum innoxium bibendum illi dedit: quo cum sopitus esset, accessit ad filium eius: Iube me, inquit, adseruari ,
588쪽
dum ex eventu intelligis, an venenum patri tuo dederim. Vixit Domitius, iaseruatus a Caesare est : prior. tamen illum seruus seruauerat.
CAP. XXV. Bello citissi,proscriptum dominum seruus abscondit m & cum an Ios eius sibi aptasset, ac vestem induisset, speculatoribus occurrit: nihil se deprecari, ruo minus imperata peragerent,dixit: Meinde. ceruicem' porrexit . Quanti viri est , pro domino eo tempore mori velle , quo erat rara fides dominum mori nolle in publica crudelitate mitem inueniri, in
publica perfidia fidelem cum praemia
proditionis ingentia. ostendantur, praeminium fidei,mortem concupiscere CAP. XXVI Nostri saeculi exempla non praeteribo . Sub c Tiberio Caesare fuit accusandi frequens & paene publica rabies quae omni ciuili bello grauius togatam ciuitatem e confecit: Excipiebatur ebriorum seimo, simplicitas iocantium. nihil erat tutum: omnis seruiendi placebat occasio . Nec iam reorum expectabatur euentuS, . cum esset unus. Caenabat
Paulus praetorius in conuiuio quodam , imaginem Tiberij Caesaris habens, ectypam,& eminente gemma. Rem ineptillimam fecero,si nuc verba quqsiero,quemadmodum dicam illum matellam sumpsiste .Quod factum,simul dc Maro,ex notis illius temporis vestigatoribus, notauit . At seruus eius cui nectebantur visis,
589쪽
diar,ei ebrio amillim extraxit.& cum Maro co uiuas testaretur, admotam esse im
ginem obscoenis, & iam subscriptionem componeret: ostendit in manu sua semus anulum. Si quis hunc seruum vocat, &illum conuiuam Vocabit.. CAp. XXVII. Sub diuo Augusto
Dondum hominibus verba sua periculo erant, lain molesta. Rufus, vir ordinis senatorij, inter coenam optauerat, ne Caesar salutis rediret ex ea peregrinatione quana parabat: & adiecerat, Idem omnes & tauros & vitulos optare . Fuerunt qui illa diligenter audirent. Vt primum diluxit, seruus qui coenanti ad pedes steterat, narrat quae inter coenam ebrius dixisset. ho latur , ut Caesarem occupet, atque ipse se deserat. Vsus consilio , descendenti Caestri occurrit. & cum malam mentem ha
bili Te se pridie iurasset, id ut in se & filios
suos recideret,optauit: & Caesarem, ut ignosceret sibi ,rediretq; in gratiam secum , rovavit. Cum. dixisset se Caesar facere:
Nemo , inquit, credet te mecum in gratiam redisse, nisi aliquid mihi donaueris :petitq; non fastidiendam a propitio summam:& impetrauit. Caesar ait: Mea caussa dabo operam, netvnquam tibi irascar. Honeste Caesar, quod ignouit, quod liberalitatem clementiae adiecit. Quicunque hoc audiuerit exemplum , neceste est Carfarem laudet,sed cum seruum ante laudauerit. Num expectas,ut tibi narrem ma m
590쪽
numissum , qui hoc fecerat Φ nec tamen gratis. pecuniam pro libertate eius Caesa
CAP. XXVIII. Post tot exempla num est dubium, quin beneficium ali quando a seruo dominus accipiat ξ Quare potius persona rem minuat, quam personam res ipsa cohonestet Eadem omnibus principia,eademque origo. nemo altero nobilior , ni si cui rectius ingenium e & asetibus bonis aptius. Qui imagines in atrio exponunt, & nomina familiae suae longo ordine, ac multis stemmatum illigata flexuris, in parte prima aedium collocant noti magis, quam nobiles sulit. Vnus omnium tarens mundus est. siue per splendidos, siue per sordidos gradus, aὲ hunc prima cuiusqtie origo perducitur. Non est, quod te isti decipiant; qui cum maiores siIos recensent, ubicunque defecit no men illustre, illico deum fingunt. Neminem despexeris, etiam si circa illum ob soleta sunt nomina , & parum indulgente
adiuta sortuna. Sive libertini ante vos, habentur, siue serui, sue exterarum Oentium homines: erigite audacter animos,& quidquid in medio sordidi iacet , tramstite . expectat vos in summo magna nobilitas. Quid superbia in tantam vanita tem attollimur, ut beneficia a seruis indignemur accipere,& sortem eorum spectemus,obliti meritorum 'Semum tu quemquam vocas, libidinis & gulae semus,
