L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

N8 L. ANNAEI SENECA

adulterae , imo adulterarum commune' mancipium Seritum Vocas Guemquam

tu 3 Quo tandem ab istis gerulis raperis , cubile istud tuum c1rcumferentibus Z quo te penulati isti in militum & quidem non vulgarem cultum subornati quo, inquam, te isti efferunt ad ostium alicuius ostiari j,ad hortos alicuius, ne ordinarium quidem habentis ossicium . Et deinde negas tibi beneficium a sertio tuo posse dari , cui osculum alieni serui beneficium est. Quae est tanta animi discordia eodem tempore seruos despicis, & colis.

Imperiosus intra limen atque impotens , humilis foris: & tam contemptus, quam contemnens . Neque enim ulli magis ab- ij ciunt animos, quam qui improbe tollunt : nullique ad calcandos alios para tiores , qllam qui contumelias facere , accipiendo didicerunt CAP. XXIX. Dicenda haec fuerunt, ad contundendam insolentiam hominum ex fortuna pendentium,vindicandumque

hix benefici j dandi a seruis, ut a filiis quoque vindicaretur. Quaeritur enim,an aliquando liberi maiora beneficia dare parentibus stiis possint, quam acceperint IN lud conceditur , multos. filios maiores potentioresque exstitisse' ,. quam parentes suos:atque & illud,meliores fuisse . Quod si constat, potest fieri, ut meliora tribuerint: cum & sortuna illis maior esset, &melior voluntas : Quidquid , inquit, est,

592쪽

DU BENEFICIIS, Lib. III.

quod dat patri filius, utique minus eiter ia hanc ipsam dandi facultatem patri

ebet. Ita nunquam benefici eius vim citur cuius beneficium est ipsum, quod vincitur. Primum quaedam initium ab aliis trahunt, & tamen initiis suis maiora sunt. nec ideo aliquid non est maius eo a quo coepit:. quia non potuiset in tantum procedere, nisic coepisset. Nulla. non re&principiasta magno gradu transit: Sem,na, omnium rerum causa sunt: & tamen minimae partes sunt eorum quae gignime.

A spice Rhenum, aspiceHEuphratem, omnes denique inclytos amnes: quid sunt, si illos illic, unde emiiunt ,. aestimes Quis quid est quo timentur,. quo nominantula in processu parauerunt: . Tolle radicem a nemora non surgent; nec tanti montes vestientur. Aspice trabes, siue procerita tem aestimes,altiss1mas, siue crassitudinem spatiumque ramorum, latissime fusas: quantulum est his comparatum illud , . quod radix tenui fibra complectitur I nituntur fundamentis suis templa, & illa urbis moenia famen quae in firmamentum totius operis iacta sunt, latent . Idem in ceteris euenit: principia sua semper sequens magnitudo obruit. Non potvissem quidquamae sequi , nisi parentum beneticium antecessisset e sed non ideo quidquid consecutus sum, minus est eo, sine

quo consecutus non essem . Nisi me Iua,-trix aluisset infantem, nihil eorum quae '

593쪽

consilio ac manu gero facere potuissem,

nec in hanc emergere nominis clarit tem,quam ciuili ac militari industria merui. numquid tamen ideo maximis operibus praeferes nutricis ossicium At quid interest , cum aeque sine patris beneficio, quam sine nutricis, non potuerim ad ubteriora procedere ξC A P. XXX. Quod si initio meo, quidquid iam politim , debeo: cogita noli Esse initium mei patrem, ne auum quidu . Semper enim erit ulterius aliquid, ex quo originis proximae origo descendat. Atqui nemo dicit me plus debere ignotis, & vltia memoriam positis maioribus, quam patri: plus autem debeo, si hoc ipsum 'liod Senuit me pater meus, maioribus suis dedet. Quidquid praestiti patri, etiam si magnum est, infra aestimationem pater ni muneris est: quia non essem,si non ge nuisset. Isto modo, etiam si quis patrem meum aegrum ac moriturum sanauerit, nihil praestare ei potero , quod non beneficio eius minus sit. non enim genuisset me pater, ni sanatus e siet. Sed vide, ne illud verius si aettimari, an id quod potui,& id quod feci, meum sit, mearum virtu, meae voluntatis. Illud quod natus sum, per se intuere quale sit: animaduertes exiguum & incertum, & boni malique communem materiam . sne dubio primum ad omnia gradum: sed no ideo maiorem omnibus, quia primum. Srauaui patrema

594쪽

DE BENEFICIIS, Lib. III. 1 t

& ad summam prouexi dignitatem, Mprincipem urbis suae feci: nec tantum rebus a me gestis nobilitaui, sed ipsi quoque gerendarum ingentem ad facilem , nec tutam minus, quam gloriosam dedi. materiam. Honores, opes, quidquid hi manos ad se animos rapit,congem:& cum supra omnes starem,infra illum steti. Dic nunc,Hoc ipsum,quod ista potuisti, patris munus est. Respondebo tibi, Est prorsus , si ad ista facienda nasci satis est . 1ed si ad bene vivendum minima portio est vivere, & id tribuisti, quod cum seris mihi Mianimalibus quibusdam minimis , quibus dam etiam foedissimis commune est, noli tibi asserere, quod non ex tuis benefici js,

etiamsi non sine tuis, oritur . Puta me vi tam pro vita reddidisse. Sic quoque munus tuum vici , cum ego dederim sentie ti, sentiens me dare e cum vitam tibi non voluptatis meae caussa, aut certe per V luptatem dederim : cum tanto maius sit retinere spiritum, quam accipere, quanto leuius mori ante mortis metum.. CAP. XXXI. Eῖo vitam dedi statim illa usuro : tu nescituro, an Viueremio ego vitam dedi, mortem ti menti :tu vitam dedisti, ut mori possem. ego vitam tibi dedi cosummatam, perfectam:tu me eo pertem rationis genuisti, onus alienum. Vis scire, quan mon sit magnum beneficium , vitam sic dare di exposuisses, nempe iniuria erat genuisse . Qu9 quidem

595쪽

colli 3o, minimum esse beneficium, patri matrisque concubitum e nisi accesserint alia , quae prosequerentur hocsinitium muneris, & alijs officijs ratum facerent . Non est bonum vivere, sed bene vivere cl

tantum est tuum,quod vitio . Si vitam imputas mihi per se, nudam, egentem consi iij, & id ut magnum bonum iactas: cogita te mihi imputare muscarunν ac vermium bonum . Deinde,ut nihil aliud di cam , quam bonis artibus me studuisse , ut cursum ad rectum iter vitae dirigerem: in ipso beneficio tuo , maius quam quod dederas,recepilli. Tu enim me mihi rudem .& imperitum dedisti:ego tibi filium, qualem genuisse gauderes..CΑΡ. XXXII. Aluit me pater. si idem praesto, plus reddo: quia non tantum alise, sed a filio ali gaudet, Sc maiorem ex

animo meo, quam ex ipsa re, percipit voluptatem . Illius alimenta ad corpus tantum meum peruenerunt. Quid si quis ii tantum processit , .ut aut eloquentia pergentes enotesceret, aut iustitia, aut bellicis rebus, & patri quoque ingentem circumsunderet famam, tenebrasque natalium suorum clara luce discuteret: non in

aestimabile in parentes suos beneficium contulit 3 An quisquam Aristone & Gryllum, nisi propter Xenop ontem ac Platonem filios, nosset 3 Sophroniscum Socrates exspirare non patitur. Ceteros enu-

596쪽

DE BENEFICIIS, Lib. III. s 3'.

merare lon3um est, qui vitiunt ob miliam. caussam aliam , quam quod illos libero-xu eximia virtus tradidit posteris. Vtrum maius beneficium dedit M. Agrippae pater , ne post Agrippam quidem notus : an patri dedit Agrippa, nauali corona insignis, unicum adeptus inter dona milit ria decus qui tot in urbe maxima opera excitauit,quet & priorem magnificentiam vincerent , & nulla postea vincerentur Vtrum Octauius maius ullum beneficium dedit filio, an patri diuus Augustus, quamuis illum umbra adoptiui, patris a sconditὶQuantam cepisset voluptatem, si illum, postaebellata arma ciuilia', vidisset securae paci praesidentem , non agnoscens bonum situm, nec satis credens , quoties

respexisset ad se, potuisse illum virum in domo sua nasci Quid nunc ceteros pedisequar, quos iam consumpsisset obliuio, nin illos stiorum gloria P tenebris eruisset,& adhuc in luce retinereta Deinde non quaerimus, num quis filius patri maiora beneficia reddiderit, quam a patre acce perat: sed an possit aliquis maiora redd re . Etiamsi quae retuli exempla, nondum 'satisfaciunt, nec beneficia parentum suorum supermicant: capit tamen hoc nat ra, quod nondum ulla aetas tulit. Si singula paternorum meritorum magnitudinem exuperare non possunt , plura in unum congesta superabunt.

597쪽

patrem Scipio, & praetextatus in limites equum concitauit: parum est, quod veperueniret ad patrem, tot pericula maximos duces cum maxime prementia con dempsit, tot oppositas dissicultates; quod ad primam pugnam exiturus tiro per veteranorum corpora cucurrit; quod annos suos transiliuit. A dijce, ut idem patrem reum defendat, & consis rationi inimico-Tum potentium eripiat : ut alterum illi Consulatum,ac tertium, aliosque honores ctiam consularibus concupiscendos con

gerat , ut pauperi raptas belli iure opes tradat, & quod est militaribus viris speciosissimum , diuitem illum spolijs etiam

hostilibus faciat. Si adhuc parum est, ad- ij ce ut prouincias & extraordinaria imperia continuet: ad ij ce ut dirutis maximis urbibus, Romani imperi j sine aemulo ad ortus occasusque venturi defensor&conditor, maiorem nobilitatem nobili viro ad ij ciat. Dic Scipionis patrem : haud dubium est, quin generandi vulgare bene ficium vicerit eximia pietas & virtus, ipsi urbi nescio, virlim maius praesidium afferens , an decu S.C A P. XXXIV. Deinde, si hoc parum est, finge aliquem tormenta patris discussisse, finge in se transtulisse . Licet tibi inquantum velis extendere beneficia fili j,ctym paternum munus , & simplex sit,& facile,nec danti voluntarium . Quid ne cesse est multisξdedit etiam quibus dedis-

. id

598쪽

DE BENEFICIIs, Lib. IIL ses

se se nescit. In quo consortem habet, in quo spectauit legem patriam, praemia patrum, domtis ac familiae perpetuitatem , omnia totius quam eum cui dabat. Quid si quis lapientiam consecutus, hanc patri tradiderit , etiam nunc disputabimus, an maius aliquid dederit, quam acceperat: cum vitam beatam patri reddiderit, acceperit tantum vitam Sed patris, inqnit, beneficium est , quidquid facis, quidquid

praestare illi potes. Et praeceptoris mei , quod institutis liberalibus profeci. Ipsos Tamen qui tradiderunt illa, transcendimus: utique eos , qui prima elementa doucuerunt. Et quamuis sine illis nemo quid, quam assequi posset ,-non tamen quan tumcunque quis assecutus est, infra illos est. multum, inter prima, ac maxima in terest. nec ideo prima maximorum instar

sunt, quia sine primis maxima esse non possimi. . CAP. XXXV. Iam tempus est qua dam ex nostra sui ita dicam moneta pro serri . Qui id beneficium dedit, quo est aliquid melius, potest vinci: pater dedit filio vitam, est autem aliquid vita melius rita pater vinci potest, quia dedit beneficium,quo est aliquid melius. Etiamnum, qui dedit alicui vitam, si semel & iterum

tiberatus est mortis periculo, maius accepit beneficium, quam dedit: pater autem vitam dedit: potest ergo , si saepitis pericula mortis liveratus a filio fuerit, maius

599쪽

beneficium accipere , quam dedit. Qui beueficium accepit, maius accipit , quo magis eo indiget. magis autem indiget vita qui uiuit , quam qui natus non est, ut qui ne indi3ere quidem omnino possit: maius ergo beneficium accipit pater, si vitam a filio accepit, quam filius a patre , quod natus est . Patris beneficia vinci a Blijs beneficijs non possunt. quare quia vitam accepit a patre: quam nisi accepi siset, nulla dare Deneficia potuisset. Hoc commune est patri cum omnibus , qui vitam dederunt alicui. non potui sient enim reserre gratiam, ni si vitam accepissent . Ergo nec medico in maius gratia referri potest. solet enim & medicus vitam dare :nec nautae, si naufragum sustulit. Atqui& horum.& aliorum, qui aliquo modo nobis: vitam dederunt , beneficia vinci possi int: erῖo dc patrum postiliat, Si quis mihi beneficium dedit, quod multorum benefici js adiuuandum estet , ego autem beneficium illi dedi, quod nullius adiutorio egeret, maius dedi quam accepi: p ter filio vitam dedit perituram , nisi multa accessissent, quae illam tuerentur: filius patri si dedit vitam , dedit eam, quae nullius desideraret auxilium, in hoc , Ut pe maneret : ergo maius beneficium accepita filio pater,qui vitam accepit, quam ipse illi dederatis. CAP. XXXVI. Haec non definiunt

parentum venerationem, nec deteriores. . . illis.

600쪽

DE BENEFICUS, Lib. III. 3 1

Ilis liberos faciunt, imo etiam meliores natura enim gloriosa est virtus, & auteire Priores cupit. alacrior exit pietas , si ad reddenda beneficia cum vincendi spe v nerit. Id si patribus idem volentibus comtigerit squoniam pleraque sunt, in quibus nostro bono vincimur: in unde certamen tam optabile, unde tantam felicitatem p xentibus, ut lateantur seipsios filiorum beneficiis impares Nisi hoc ita iudicamus , excusationem damus liberis: & illos se gniores ad reserendam gratiam facimus, quibus stimulos adiicere debemus, & dbcere , Hoc agite optimi iuuenes. posita est inter parentes ac liberos honesta contentio , dederint maiora, an receperint. Non ideo vicerunt, quia occupauerunt

sumite modo animum, qualem decet, &deficere nolite, ut vincatis optantes. Nec desunt tam pulchro certaminii duces, qui ad similia vos cohortentur, ac per vellis gia sua ire ad victoriam saepe iam partam ex parentibus, iubeant. CAP. XX XVII. Vicit AEneas patrem , ipse eius in infantia leue tutamque gestame,grauem senio, per media hostiuagmina, & per cadentis circa se urbis rubnas ferens, cum complexus sacra ac pen tes deos religiosus senex non simplici varidentem sarcina premeret: tulit illum per ignes,&, quid non pietas potest pertulit,

colendumque inter conditores Romani

impexij posuit. Vicere Siculi .iuuenes: tamarina

SEARCH

MENU NAVIGATION