장음표시 사용
611쪽
Tendoque . neque enim serere, per se res expetenda est. Praeterea, quςritis cui damdum sit beneficium: quod non esset faciendum, si per se beneficium dare, expetenda res esset . quocunque loco, & quo cunque modo daretur, beneficium erat. Honestum propter nullam aliam caussam,quam propter ipsum, sequimur. Tamen etsi nihil aliud sequendum est, quae rimus quid faciamus & quando,& quemadmodum : per haec enim constat. Itaque cum eligo cui dem beneficium, id ago, ut beneficium sit: quia si turpi datur, nec ho nestum esse potest,nec beneficium. CAP. X. Depositum reddere , per se Tes expetenda est: non tamen semper reddam, nec quolibet loco, nec quolibet tempore. aliquando nihil interest , virum infitier ,, an palam reddam. Intuebor uti litatem eius, cui redditurus sum, & nociturum illi depositum negabo. Idem in beneficio faciam. videbo quando dem, cui dem, quemadmodum, quare . Nihil enim sine ratione faciendum est : non est autem beneficium, nisi quod ratione datur : quoniam ratio, omnis honesti comes est. Quam saepe hominum, donationem suam inconsultam obiurgantium, hanc audimus vocem , Mallem perdidisse,
quam illi dedisse Turpissimum genus
damni est, inconsulta donatio: multoque grauius male dedisse beneficium, quam non recepisse . Aliena enim culpa est s
612쪽
quod non recepimus: quod cui daremus non eligimus , nostia. In electione nihil minus, quam hoc quod tu exutimas, spectabo, a quo recepturus sim . eligo enim eum qui gratus non qui redditurus sit. SqpE autem & non redditurus, gratus est;& inoratus , qui reddidit. Ad animum tendit aestimatio mea. Ideo locupletem, sed indignum praeteribo: pauperi viro hono dabo . Erit enim in summa inopia gratus: & cum omnia illi deerunt , supererit animus. Non lucrum ex Benencio capto,non voluptatem, non gloriam. uni placere contentus, in hoc dabo, ut quod oportet iaciam: quod oporter autem, none1t sine electione v quae qualis. futura sit , interrogas CAP. XI. Eligam virum integrum , simplicem, memore gratum, alieni a stinentem, sui non auar ε tenacem, bene-uorum . Hunc vero clim elegeio , licla nihil illi fortuna tribuat quo referre gra tiam possit, ex sententia res gesta erit. Si utilitas me & sordida computatio liber
Iem facit , si nulli prosum snisi ut inuicem ille mihi prosit di non dabo beneficium proficiscenti in diuersas longinquasque
resiones, non dabo abfuturo semper, non dabo sic affecto , ut spes ei nulla sit conualescendi, non dabo ipse deficiens. non enim habeo tempus recipiendi. Atqui vescias,rem per se expetendam esse, benefacere a aduenis modo in nostrum delatis. Λ a 4 por
613쪽
portum, & statim abituris, succurrimus. Ignoto naufrago nauem , qua reuehatur,& damus & instruimus. Discedit ille, vix satis noto salutis auctore, & nunquam amplius in conspectum nostrum reuersurus, debitores nobis deos delegat, precaturque ut illi pro se gratiam referant: interim nos iuuat sterilis beneficii conscientia . QMd cum ipso vitae in fine constitimus, cum testamentum ordinamus, non beneficia nobis nihil profutura diuidimus 3 quantum temporis consumitur, quandiu secreto agitur, quantum &quibus demus 3 Quid enim interest, quibus demus, a nullo recepturi Atqui nunquam diligentius damus, nunquam magis iudicia nostra torquemus, quam ubi remotis utilitatibus, solum ante oculos honestiim stetit: tandiu ossiciorum mali iudices, quandiu illa deprauat spes ac metus, ac inertissimum vitium, voluptas. Vbi mors interclusit omnia, & ad ferendam sententiam incorruptum iudicem mi sit, quaerimus dignissimos, quibus nomstra tradamus: nec quidquam cura sanctiore componimus, quam quod ad nos
non pertinet. C A P. XII. Et mehercule tunc magna voluptas subit cogitantem, Hunc ego locupletiorem faciam: huius dignitati adiectis opibus, aliquid splendoris inundam. Si non damus beneficia, nisi Iecepturi, intestatis moriendum sit. Ub
614쪽
citis, inclitit, . beneficium creditum in lubile esse : creditum autem non est res per se expetenda. Cum creditum dicimus, imagine & translatione utimur. Sic& lesem, iusti iniustique regulam esse: &
regula non est res per se expetenda . Ad laec verba demonstrandae rei caussa descendimus. Cum dico creditum, intelligitur tanquam creditum. Vis scire adiicio insolubile cum creditum nullum non solui aut possit, aut debeat . Adeo beneficium utilitatis caussa dandum non est, ut saepe, quemadmodum dixi , cum damno ac periculo dandum sit. Sic latronibus circumuentum defendo , ut tu to transire petmittatur: rerum gratia loborantem tutor, .& hominum potentium
factionem in me conuerto, quas illi detraxero sordes, sub accusatoribus iisdem sortasse sumpturus , cum abire in partem alteram possim, & securus spectare aliena certamina: spondeo pro iudicato, & sul pensum amici bonis libellum deiicio ,
creditoribus eius me obligaturus: ut possim seruare proscriptum, ipse proscriptionis periculum adeo. Nemo Tusculanum aut Tiburtinum emere paratus, . salubritatis caussa& aestiui secessiis , quoto a no empturus sit disputat: cum emerit tuendum est. Eadem in beneficiis ratio, est . nam cum interrogaueris, quid red-dat, respondebo, bonam conscientiam
615쪽
Quid reddat iustitia, quid innocentia , quid magnitudo Salmi , quid pudicitia, quid temperantia, si quidquam praeter ipsas peti S.C A P. XIII. Mundus in quid imcessiim absoluit in quid sol diem extendit & contrahit omnia ista beneficia
sunt: fiunt enim nobis prostitura. Quin modo mundi ossicium est, circumagerexerum ordinem, quomodo solis loca murare , ex quibus oriatur, in quae cedat, &haec salutaria nobis facere uiae praemio: ita viri ossicium est inter alia, & beneficium dare . Quare ergo dat ne non det, ne occasionem benefaciendi perdat. Vobis voluptas est, inerti otio assitefacere cortusculum, & securitatem soporis simillimam appetere, & sub denta umbra
latitare, tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem vocatis, animi marcentis oblectare torporem, & cibis potionibusq; intra hortorum latebram cor
pora ignauia pallentia saginare et nobis voluptas est, dare beneficia vel laboriosa ,
dum aliorum labores leuent; vel periculosa, dum alios a periculis extrahant: vel Tationes nostras aggravatura, dum ali xum necessitates & angustias laxent . Quid mea interest, an recipiam beneficia etiam cum recepero, danda sunt. Beneficium , eius commodum spectat cui praestatur, non nostrum : alioquin nobis , uota illi, damus. Itaque multa, quae summam
616쪽
mam utilitatem aliis afferunt, pretio gratiam perdunt . Mercator. urbibus prodest , medicus aegris, mango. vamalibus:
sed omnes isti , quia ad alienum commodum pro suo veniunt , non obligant eos quibus prosunt. CAP. XIV. Non est beneficium quod in quaestum mittitur Q Hoc dabo, hoc recipiam: auctio est Non dicam p
dicam , quae amatorem Vt incenderet repulit et quae aut legem , aut virum timuit. t ait Ouidius,.ssiua quia non limit; non dedit, illa dediti Non immerito innumerum peccantium refertur , quae pudicitiam timori praestitit, ει non sibi . eodem modo qui beneficium ut reciperet: dedit, non dediti. Ergo Anos beneficium damus animalibus, quae aut usui, aut alimento futura nutrimus beneficium damus arbustis quae colimus , ne siccitate, aut immoti & neglecti soli
duritia , laborent ὶ Nemo ad agrum co-Iendum ex aequo & bono venit, nec adivllam rem , cuius extra ipsam fructus est. Ad beneficium dandum non adducit cogitatio avara, nec sordida, sed humana , . liberalis, cupiens dare etiam cum dederit , & augere nouis ac recentibus Vetera:
ει non hasens propositum , quanto ei qui praestat bono futura sit r alioqu1n humile est , sine laude, sine gloria,prodesse ,quia expedit. Quid magnifici est,se amare, sibi parcere, sibi acquirere Ab omnibua . A a 6 istis.
617쪽
istis vera beneficij dandi cupido avocat: ad detrimentum , iniecta manu, trahit, &utilitates relinquit, ipso benefaciendi opere laetissima. CAP. XV. Numquid dubium est, quin contraria sit beneficio iniuria Quin modo iniuriam facere ,, per se vitanda ac sugienda res est: sic beneficium dare, per
se expetenda . illic turpitudo, contra omnia praemia in scelus hortantia, valet: ad
hoc inuitat honesti per se efficax species.
Non mentiar , si dixero, neminem non amare beneficia sua, neminem non ita compositum animo, ut libentius eum videat, in quem multa. congessit.: cui non
caussa sit iterum dandi benefici j, semel dedi ste . quod non accideret, nisi nos irsa delectarent beneficia . Quam saepe di centem audias Non sustineo illum des
rere, cui dedi vitam, quem e Periculo er,pui . Rogat me ut causam suam contra
nomines gratiosos agam. Nolo : sed quid faciam 3 iam illi semel, iterumque afflui. Non vides inc ste isti rei propriam quamdam vim, quae nos beneficia dare cogit primum quia oportet deinde quia dedimus . Cui initio ratio iron fuisset prinstandi, aliquid ei prautamus ob hoc , quia prae titimus. Adeoque nos ad beneficia non impellit utilitas, ut & inutilia tueri
ac fouere perseueremus, sola benefici j caricate: cui etiam infeliciter dato, indulge- ,tam naturale,quam liberis prauis. CAP.
618쪽
CAP. XVI. Iidem isti gratiant ne- ferre ipsos fatentur, non quia honestum est, sed quia utile. quod non esse ita, minore opera probandum est. Quia quibus argumentis collegimus beneficium dare, per se rem expetendam este, ijsdem etiam hoc colligemus . Fixum est illud, a quo in cetera probationes nostrae exeunt, honestum ob nullam aliam caussam , quam quia honestum sit, coli. Quis ergo controuersiam facere audebit, an gratum esse, honestumst Quis non ingratum detestetur hominem , sibi ipsi inutilem Quid autem cum tibi narratur de eo, qui aduersus summa beneficia amici sui ii
gratus est, quomodo id fers virlim tamquam rem turpem fecerit, an tamquam utilem rem sibi & profuturam omiserit 3Puto, nequam hominem existimas: cui poena, non cui curatore opus sit . quod non acciderer, nisi gratum esse, per se expetendum, honestumque esset. Alia sortasse minus dignitatem suam praeferunt, di an sint honesta, interprete egent: hoc
expositum est, pulchriusque , quam ut splendor eius dubiὸ ac parum luceat. Quid tam laudabile, quid tam aequat iter
in omnium animOS receptum, quam
serre bene meritis gratiam λCAP. XVII. Ad hoc, dic mihi, quae caussa nos perducit Z Lucrum Z quod qui
non contemnit, ingratus est . Ambitio λ
619쪽
has 3 Metus nullus ingrato. huic enim uni rei non posuimus legem, tamquam fatis natura cauisset . Quomodo nulla lex amare parentes, indulgere liberis iubet: superuacuum est enim,in quod imias,
impelli. quemadmodum nemo in amorem sui cohortandus est , quem cum ri scitur trahit: ita ne ad hoc quidem , ut honesta per se petat. Placet 1uapte natura radeoque gratiosa virtus est, ut insitum sit etiam malis, probare meliora. Quis est , qui non beneficus videri velit qui non inter scelera & iniurias opinionem bonitatis assectet qui non ipsis quae impotenti sti me fecit, speciem aliquam induat x
eii velit quoque & ijs videri beneficium dedisse quos hesit 3 Gratias itaque agi sibi
ab his, quos assiixere , patiuntun 2. bcinoseque se ac liberales fingunt, quia praestare non possitnt. Quod non facerent, nisi illos honesti & per se expetendi amor cogeret motibus sitis opinionem contra riam quaerere, & nequitiam abdere ; cuius fructus concupiscitur, ipsa vero odio pudorique est: nec quisquam tantum a naturali lege desciuit, & hominem exuit, ut animi causia malus sit. Dic enim cuilibet ex istis, qui rapto vivunt, an ad illa quae latrocinijs & furtis consequuntur, malint ratione bona peruenire Optabit ille , cui grassari & transeuntes percutere quassius est, potius illa inuenire, quam eripere. Neminem reperies, qui non ne-
620쪽
quitiae praemijs, sine nequitia, frui malit.
Maximum hoc habemus naturae meriis tum , quod virtus in omnium animos lumen suum praemittit: etiam qui non se quuntur illam, vident. CAP. XvIII. Vt scias , per se expe tendam esse grati animi affectionem, per se fugienda res est ingratum esse: qu niam nihil aeque concordiam humani generis dissociat ac distrahit, quam hoc
vitium. Nam quo alio tuti sumus, quam quod mutuis iuvamur ossicijs hoc uno instructior vita , contraque incursiones subitas munitior est, beneficiorum commercio . Fac nos singulos: quid sumus praeda animalium & victimae, ac vilissimus δc facillimus sanguis. Quoniam ceteris animalibus in tutelam sui satis virium est. Quaecunque vaga nascuntur, &actura vitam se regem, armata sunt: hinminem imbecillitas cingit: non unguium vis, non dentium, terribilem ceteris secit : nudum & infirmum, secietas munit. Duas res dedit, quae illum obnoxium ceteris, validissimum facerent, rationem &societatem. Itaque qui par esse nulli pose set, si diduceretur, rerum potitur. SO cietas illi dominium omnium animalium dedit ; societas terris genitum , in alienae naturae transmisit imperium,& dominari etiam in mari iussit. Haec morborum impetus arcuit, senectuti adminicula prospexit, solatia contra dolo.
