장음표시 사용
621쪽
res dedit: haec sortes nos facit, quod licet Contra fortunam aduocare . Hanc tolle: S unitatem generis humani, qua vita sustinetur , scindes . tolletur autem , si Em- Cies , ut ingratus animus non per se vitandus sit, sed quia aliud illi timendum est. Quam multi sunt enim , quibus ingratis cste tuto licet denique ingratum Voco aquisquis metu gratus est. CAP. Xi X. Deos nemo sanus timet: Furor est enim metuere salutaria e nec quisquam amat,quos timet. Tu denique Epicure Deum inermem facis. Omnia illi tela, omnem detraxisti potentiam, & ne cuiquam metuendus esset , proiecisti ip- lsum extra .metum . Huc igitur septum in- lgenti quodam & inexplicabili muro diuisumque a contactu & a conspectu mor talium, non habes quare verearis: nulla illi nec tribuendi, nec nocendi materiacit . In medio interuallo huius & alterius caeli desertus, sine animali, sine homine, sine re, ruinas mundorum supra se circaque se cadentium euitat, non exaudiens Vota, nec nostri curiosus. Atqui hunc vis 'ideri colere, non aliter quam parentem: grato, Ut opinor, animo: aut si non vis videri gratus, quia nullum habes illius benefic1um, sed te atomi & istae micae tuae
forte ac temere conglobauerunt, cur colis λ Propter maiestatem , inquis,eius exirmiam, singularemque naturam . Ut concedam tibi: nempe hoc facis nulla spe , nullo.
622쪽
nullo pretio inductus . Est ergo aliquid Per se expetendum, cuius te ipsa dignitas ducit: id est honestum . Quid est autem honestius, quam gratum este huius vi tutis materia tam late patet, quam vita. CAP. XX. Sed inest, inquit, huic bono etiam utilitas aliqua . cui enim virtuti non inest 3 sed id propter se expeti dicitur, quod quamuis habeat aliqua extra se commoda, sepositis quoque illis ac remotis , placet. Prodest gratum esse et ero tamen gratus,etiam si noceat. Qui gratus
est, quid sequitur λ ut haec res illi alios amicos, alia beneficia conciliet 3 Quid ergo si quis sibi offensas concitaturus est λ si quis intelligit, adeo per hoc se nihil consecuturum, ut multa etiam ex re
posito acquisitoque perdenda sint: num libens in detrimenta descendet Θ ΙnSra tus est, qui in reserenda gratia secundum datum videt, qui sperat cum reddit. Ingratum voco, qui aegro assidet, quia testamentum facturus est, cui de hereditate , aut de legato Vacat cogitare . Faciat licet omnia, quae facere bonus amicus & memor officij debet, si animo eius obuersatur spes, si captator est, & hamum iacit:
ut aves , quae laceratione corporum aluntur , lassa morbo pecora, & casura e proximo speculantur; ita hic imminet mor ii,& circae cadauer Volat. CAP. XXI. Gratus animus ipsa vi
tute propositi sui capitur. Vis scire hoe
623쪽
ita est e,nec illum utilitate corrumpi Duo sunt genera grati hominis. dicitur gratus, qui aliquid pro eo quod acceperat , reddit. hic fortaste ostentare se potest :habet quod iactet, quod proserat. dicitur gratus, qui bono animo accepit beneficium , bono debet. Hic intra conscientiam clusus est . quae illi contingere potest utilitas ex asseau latenti Atqui hic, etiam si ultra facere nihil potest, gratus est: amat, debet, referre gratiam cupit. Quidquid ultra desideras, non ipsi deest. Artifex est etiam, cui ad exercendam artem instrumenta non suppetunt: nec minus canenda: perituS, cuiuS vocem exaudiri fremitus obstrepentium non sinit . Volo referre gratiam. post hoc aliquid su- terest mihi, non ut gratus, sed ut solutussim . Saepe enim & qui gratiam. retulit, ingratus est :& qui non retulit, gratus.
Nam ut omnium aliarum virtutum, ita huius, ad animum tota aestimatio redit.
hic si in officio est, quidquid defuit, se
tuna peccat. Quomodo est disertus etiam qui tacet, sortis etiam qui compressis manibus , vel & alligatis : quomodo gubernator etiam qui in sicco est, quia consummatae scientiae nihil deest,. etiam siquid obstat quo minus se utatur: ita gratus est, etiam qui vult tantum, nec habet huius voluntatis suae ullum alium, quam se testem . Imo amplius adijciam. est aliquando gratus, etiam qui ingratus vide
624쪽
tur, quem mala interpres opinio in contrarium traducit. Hic quid aliud sequiatur, quam ipsam conscientiam λ quς etiam obruta delectat , quae concioni ae famae reclamat, & in se omnia reponit, & cum ingentem ex altera parte turbam contra sentientium aspexit, non numerat suffragia, sed una sententia vincit. Si vero binnam fidem perfidiae supplicijs affici vis det , non descendit e fastigio, sed supra
poenam suam consistic. CAP. XXII. Habeo, inquit, quod volui, quod petii. Non poenitet, nec poenitebit, nec ulla iniquitate me eo fortuna perducet, Vt hanc vocem audiam. Quid mihi volui 3 quid mihi nunc prodest bona voluntas Prodest&in equuleo, prodest 3c in igne. qui si singulis membris admoueatur, & paullatim vivum corpus circumeat : licet ipsum corpus plenum na conscientia stillet : placesit illi ignis, per quem bona fides collucebit . Nunc quoque illud argumentum, quam uis dictum iam,reducatur. Quid est quare grati velimus esse, cum morimur qua re ungulorum perpendamus olficia quare id agamus in omnem vitam nostram memoria decurrente, ne cuius officij videamur obliti Nihil iam superest, quis spes porrigatur. in illo tamen camine positi, abire E rebus humanis quam gratissimi volumus. Est videlicet magna in ipso opere merces rei,& ad alliciendas
625쪽
mentes hominum ingens honesti potetitia: cuius pulchritudo animos circumstidit, & delinitos admiratione luminis ac fulgoris sui rapit. At multa hine commoda oriuntur. Et tutior est vita melio-Tibus , amorque & secundum bonorum iudicium, artas tie securior, quam inn Kentia , quam grata mens prosequitur . Fuisset enim iniquissima rerum natura, si hoc tantum bonum m iserum, dc anceps,
re sterile fecisset. Sed illud intuere , ancid istam virtutem, quae saepe tuto ac facili aditur, etiam per saxa, & rupes, & ferisae serpentibus obsessium iter , fueris itu
non est expetendum , cui aliquid extra quoque emolumenti adhaeret . fere enim Pulcherrima quaeque, multis & aduentis c ijs comitata sunt dotibus: sed illas trahunt, ipsa praecedunt. Num dubium est, quin hoc humani generis domicilium , circuitus solis ac lunae, vicibus suis temperetὶ quin alterius calore alantur corpo-Ta, terrae relaxentur, immodici humores comprimantur, alligantis omnia hiemis tristitia frangatur : asterius tepore eme
ci & penetrabili rigetur maturitas frugum Z quin ad huius cursum fecunditas humana respondeat quin ille annum obseruabilem fecerit circumactu suo ; haec mensem, minoribus se spatijs flectens 3 Vt tamen detrahas ista ,. non erat ipse sol
626쪽
3doneum oculis spectaculum , dignusque adorari, si tantum praeteriret non erat digna fusilectu luna, etiam si otiosum sit-dus transcurreret 8 Ipse mundus quoties per noctem ignes suos fudit, & tantum: stellarum innumerabilium refulsit, quem non intentum in se tenet 3 quis sibi illa, tunc cum miratur, prodesse cogitat AG spice ista tacito supernὸ coelo Iabentia , quemadmodum velocitatem suam sub specie stantis atque immoti operis absicondant. Quantum ista nocte, quam tu in numerum ac discrimen dierum obse uaS, agitur λ quanta rerum turba sub hoes lentio euoluitur 3 quantam fatorum seriem certus limes adducit Ista quae tirnon aliter, quam in decorem sparsa cin sideras, singula in opere sunt. Nec enim est, quod existimes septem sola discurrore,cetera haerere. paucorum motus comprehendimus: innumerabiles vero Gongiusque a conspectu nostro seducti dij ,
eunt, redeuntque . Et ex his qui oculos nostros patiuntur, plerique obsicuro oradu pergunt, M per Occultum agunturis Quid ergo non caperis tantae molis asipectu, etiam si te non regat, non custodiat, non foveat, generetque, ac spiritu suo riget CAP. XXIV. Quemadmodum haec cum primum usum habeant, & necessaria vitaliaque sint , maiestas tamen eorum
627쪽
tus, & in primis illa grati animi, multum quidem praestat, sed non vult ob hoc diligi : amplius quiddam in se habet, nec fatis ab eo intelligitur, a quo inter utilia
numeratur. Gratus est, quia expedit e
o & quantum expedit. Non recipit soa idum virtus amatorem: soluto aci illam sinu veniendum est . Ingratus hoc cogitat et Volebam gratiam referre, sed time impensam, timeo periculum, vereor os fensam , faciam potius , quod expedit . Non potest eadem ratio & gratum facere, & ingratum . Vt diuersa illorum opera,ita inter se diuersa proposita sunt. Illo ingratus est , quamuis non oporteat , quia expedit: hic gratus est, quamuis non expediat, quia oportet. C A P. XXV. Propositum est nobis secundum rerum naturam viuere, & de Tum exemplum sequi: dij autem quoscunque faciunt, in eo nihil praeter ipsam faciendi rationem sequitiatur . nisi forte existimas illos fructum operum suorum ex fumo extorum, & turis odore percipere . Vide quanta quotidie moliantur , quanta distribuant, quantis terras fructibus impleant , quam opportunis & in omnes oras ferentibus ventis maria Perminueant , quantis imbribus repente deiectis solum molliant , venasque sontium arentes reintegrent, &infuso per occulta nutrimento renouent . Omnia ista sine
mercede, sine ullo ad ipsos perueniente
628쪽
tommodo faciunt. Haec quoque nostra ratio, si exemplari ab suo non aberrat , seruet, ne ad res honestas conducta veniat . Pudeat ullum venale esse beneficium : gratuitos habemus deos.
CAP. XXVI. Si deos, inquit , imitaris , da & ingratis beneficia. Nam Asceleratis sol oritur , & piratis patent maria. Hoc loco interrogant, an vir bonus daturus sit beneficium ingrato, sciens ingratum esse Permitte mihi aliquid interloqui , ne interrogatione insidiosa capi mur . Duos ex constitutione Stoica accipe ingratos . alter ingratus, quia stultus est. Stultus, etiam malus est: qui malus est, nullo vitio caret:ergo & ingratus est . Sic omnes malos dicimus, intempera tes , auaros, luxuriosos, malignos : non
quia ista omnia singulis magna & nota vitia sint, sed quia esse possint: & sunt , etiamsi latent. Alter est ingratus, quia vulgo dicitur, in hoc vitium natura prOnus & propensus. Illi ingrato, qui sic hae
culpa non caret, quomodo nulla caret ,
dabit beneficium vir bonus. nulli enim dare poterit, si tales homines submouerit. Huic ingrato,qui beneficiorum fraudator est , & in hanc partem procubuit animo , non magis dabit beneficium , quam decoctori pecuniam credet,aut depositum committet ei, qui iam pluribus
abnegauit. Timidus dicitur aliquis, quia stultus est: & hoc quidem malos sequi
629쪽
tur, quos indiscreta & uniuersa vitia cis cumstant. dicitur timidus proprie, nat ra etiam ad inanes sonos pauidus . Stubtus omnia vitia habet, seu non in omnia natura pronus est . alius in auaritiam, alius in luxuriam , alius in petulantiam inclinantur.
CAP. XXVII. Itaque errant illi , qui interrogant Stoicos: Quid ergo Achilles timidus est 3 Quid ergo Aristides, cui iustitia nomen dedit , iniustus est Quid ergo & Fabius, qui cunctando restituit rem , temerarius est 3 Quid ergo
Decius mortem timet Mucius proditor
est 3 Camillus desertor Non hoc dicimus, sic omnia vitia est ' in omnibus , quomodo in quibusdam lingula eminent : sed malum ac stultum nullo vitio
vacare. nec audacem quidem timoris absoluimus : ne prodigum quidem auaritia liberamus. Quomodo omnes sensus habet , nec ideo tamen omnes homines aciem habent Lynceo similem : sic qui stultus est, non tam acria & concitata habet omnia, quam quidam quaedam . Omnia in Omnibus vitia sunt: led non omnia in singulis exstant. Hunc natura ad auaritiam impellit: hic libidini, hic vino deditus est : aut si nondum deditus, ita se matus, ut in hoc illum moles sui ferant . Itaque ut ad propositum reuertar, nemo non ingratus est, qui malus est : habet enim omnia nequitiae semina: tamen pro-
630쪽
priὶ ingratus appellatur, qui ad hoc visetium vergit. huic ergo beneficium non dabo. Quomodo male fili et consulit, qui illam contumelioso & saepe repudiatocollocavit: quomodo malus paterfamilias habebitur, qui negotiorum gestorum damnato, patrimonii sui curam mandauerit et quomodo dementissime testabitur, qui tutorem filio reliquerit, pupillorum poliatorem:sic pessime beneficia dare dicetur , quicunque ingratos eligit, in quas
C A P. XXVIII. Dii quoque, inquit, multa ingratis tribuunt. Sed illa bonis parauerant : contingunt autem etiam malis, quia separari non possiant. Satius est autem, prodesse etiam malis propter bonos, quam bonis deesse propter malos. Ita, quae refers, diem, si,-lem, hiemis aestatisque cursus, & media
veris autumnique temperamenta , im-hres , & sentium haustus , ventorum statos flatus, pro uniuersis inuenerunt: excerpere singulos non potuerunt. Rex
honores dignis dat, congiarium & indignis: Frumentum publicum tam fur quam periturus & adulter accipiunt, & sine delectu morum,quisquis ciuis est cum aliquid est, quod tanquam ciui, non tau quam bono datur, ex aequo boni ac mali ferunt. Deus quoque quaedam in uniuersum humano generi dedit, a quibus excluditur nemo. nec enim poterat fieri, Bb Vt
