장음표시 사용
651쪽
radios effundere . Paullum expecta. iam emerget, iam altam Velut nubem relinquet, iam exsolutus impedimentis , Ii cem suam libere mittet. Socrates parem
gratiam Archelao referre non portet , si illum docuisset regua re parum scilicet magnum beneficium a Socrate accipiebat , s vllum dare potuisset Socrati Quare ergo hoc Socrates dixit 3 Vt facetus , & cuius per figuras sermo proced re solitus erat, derisor Omnium, maximEpotentium , maluit illi vafrh negare , quam contumaciter ac si perbE . Dixit 1e nolle beneficia ab eo accipere, cui non posset paria reddere. Timuit fortasse, ne cogeretur accipere quae nollet: timuit, ne quid indignum Socrate acciperet .. Dicet aliquis: Negaret , si nollet. Sed instigasset in se regem insolentem , Momnia sua magno aestimari volentem Nihil ad rem pertinet , vinim dare ali quid regi nolis, an accipere a rege r in aequo Vtramque ponit repulsam. & superbo fastidiri acerbius est, quam non timeri . Vis scire, quid vere noluerit N luit ire ad voluntariam seruitutem is, cuius libertatem ciuitas libera ferre non potuit.
C A P. VII. Satis sui existimo J hane
eartem tractallimus, an turpe esset beneficijs vinci: quod qui quaerit, scit non solere homines sibi ipsis beneficium dare . manifestam enim fuisset, non esse turpe a
652쪽
seipso vinci: Atqui apud Stoicos quos tam & de hoc ambig1tur, an possit aliquis sibi beneficium dare 3 an debeat referre sibi gratiam 3 quod ut videretur qu rendum , illa fecerunt. Solemus dicere, Gratias mihi ago, &, De nullo queri pos sum alio, quam de me: Ego mihi irascor,&, Ego a me poenas exigam. &, Odi me. multa praeterea huiusmodi, per quς viruGquisque de se, tamquam de altero loquitur . Si nocere,inquit, mihi possim: quare non & beneficia mihi dare possiim Pra terea quae si in alium contulissem , beneficia vocarentur: quare si in me contuli , non sint 3 Quod si ab altero accepissem, deberem ; quare si mihi ipse dedi, non debeam λ Quare sim aduersus me ingratus, uod non minus turpe est, quam in seudidum esse , & in se durum ac seruum,& sui ne Higentem Tam alieni corporis
leno male audit,quam sui. Nempe reprehenditur assentator, & aliena subsequens verba, paratus ad falsa laudator : non minus placens sibi, & se suspiciens, &, ut ita dicam, assentator suus . Vitia non tantum cum foris peccant, inuisa sunt, sed cum in se retorquentur. Quem magis asmiraberis, quam qui imperat sibi, quam qui se habet in potestate 3 Gentes facilius est barbaras , impatientesque alieni arbitiij, regere , quam animum suum continere, & tradere sibi. Plato, inquit, aegit
Socrati gratias, quod ab illo ridicit: qua-
653쪽
re Socrates non agat, quod ipse se docuit M. Cato ait: Quod tibi deest, a teipso mutare . quare donare mihi non possiim, si commodare possum Innumerabilia sunt, in quibus consuetudo nos diuidit. Dicere solemus: Sine tu, loquar mecum et
Ego mihi aurem pervellam. Quae si vera sunt, quemadmodum aliquis fibi irasci debet , sic & gratias agere: quomodo o iurgare se, sic & laudare: quomodo damno sibi esse, sic & lucro potest. Iniuria &beneficium , contraria sunt. si de aliquo dicimus, Iniuriam sibi fecit : poterimus dicere, Beneficium sibi dedit. CAP. VIII. Nemo sibi debet. natura prius est, ut quis debeat, deinde vis ratiam referat. debitor non est sine creditore , non maSis quarn maritus sine uxore, aut sine filio pater. Aliquis dare debet, ut aliquis accipiat: non est dare , nec recipere, in dexteram manum de sinistra transferre. Quomodo nemo se portat, quamuis corpus suum moueat &transferat : quomodo nemo , quamuis pro se dixerit, affuisse sibi dicitur, nec statuam sibi tamquam patrono poniti quomodo si aeger cum cura sua conualuit, mercedem a se non exigit: sic in omni negotio, etiam cum aliquis probe si cerit , non tamen debebit referre gratiam sibi,quia non habebit, cui referat. Vt concedam aliquem dare sibi beneficium dum dat,& recepit. vi concedam alique a se ac-
654쪽
cipere beneficium,dum accipit,reddat. Domini quod aiunt) veriura fit, & velut lut rium nomen statim transit. Neque enim alius dat,quam qui accipit sed nus atque idem. Hoc verbum DEBERE, non hobet nisi inter duos locum: quomodo CDgo in uno consistit, qui se obligando liberat Ut in orbe ac pila nihil est imum, nihil summum, nihil extremum , nihil primum , quia motu ordo mutatur, & quq sequebantur praecedunt, &quae occidemine existima fieri . cum illum in multa mutaueris , Vnus est. Cecidit se : iniuriarum cum fluo agat, non habet . alligauit&clautita de vi non tenetur. beneficium sibi dedit: protinus danti reddidit . Rerum natura nihil dicitur perdere , quia quidquid illi avellitur, ad il- Iam redit: nec perire quidquam potest, quod quo excidat non habet, sed eodem reuoluitur unde discedit. Quid simile, inquit, habet hoc exemplum propositae quaestioni dicam. Puta te ingratum esse, non peribit beneficium: habet iblud, qui dedit. puta te recipere nolle rapud te est, antequam redditur. Non potes quidquam amittere: quia quod detrahitur, nihilominus tibi acquiritur. Intia teipsum orbis agitur. accipiendo das, dando accipis.
CAP. IX. Beneficium, inquit, sibi
bant oriuntur, omnia ierint, in idem reuert inuedare
655쪽
dare oportet: erSo & referre gratiam ω-portet. Primum 1llud falsum est, ex quo pendent sequentia. Nemo enim sibi o .neficium dat, sed naturae sitae paret, a qua ad caritatem sui compositus est : unde illi summa cura est nocitura vitandi, profise tura appetendi. Itaque nec liberalis est , qui sibi donata nec clemens, qui sibi ig--noscit: nec misericors, qui malis suis tangitur. Quod aliis praestare liberalitas est, clementia, misericordia: sibi praestare natura est. Beneficium res voluntaria est:at
prodesse sibi, necessarium est. Quo quis plura beneficia dedit, beneficentior est. Quis umquam laudatus est, quod sibiipsi fuisset auxilio λ quod se eripui siet latronibus λ nemo sibi beneficium dat, non mygis quam hospitium: nemo sibi donat, non magis quam credit. Si dat sibi quisique beneficium , semper dat, sine inte missione dat: inire beneficiorum suorum non potest numerum. Quomodo ergo gratiam referet, cum per hoc ipsum, quo ratiam refert, beneficium det 3 Quom
o enim discernere poterit, utrum det sibi beneficium, an reddat, cum intra eum
dem hominem res geratur Z Liberaui me periculo: beneficium mihi dedi. iterum me periculo libero : do beneficium, an reddo Deinde ut primum illud concindam , dare nos beneficium nobis: quod
sequitur, non concedam. nam etiam si
damus, non debemus. quarta quia statim
656쪽
recipimus. Accipere beneficium nos portet, deinde debere, deinde referre. Debendi locus non est, quia sine ulla mora recipimus. Dat nemo, nisi alteri: debet nemo, nisi alteri: reddit nemo, nisi alteri. id intra unum non potest fieri,quod toties
CAP. X. Beneficium est, praestitisse aliquid utiliter . verbum autem Praestitisse, ad alios spectat. Numquid non demens videbitur, qui aliquid vendidissesbi se dicet ὶ quia venditio alienatio est, es rei suae, iurisque sui, in alium transatio . Atqui quemadmodum vendere , sic dare aliquid, a se dimittere est, &id quod
tenueris,habendum alteri tradere. Quod
si est , beneficium nemo sibi dedit: quia nemo dat sibi aliquid. Duo contraria in
unum coeunt, ut idem si dare, & accipere. Sed etiamnum multum interest, inter dare, & accipere. quidni cum ex diuerso
ista verba posita sint. atqui si quis sibi beneficium dat, nihil interest iliter dare &accipere. Paulloantὸ dicebam , quaedam ad alios pertinere, & sic esse formata , ut tota significatio illorum discedat a nobis . Frater sum, sed alterius . nemo est enim suus frater . Par sum , sed alicui. quis est enim par sibi Quod comparatur, line altero non intelligitur: quod iungitur, sine altero non est. Si & quod datur, sine altero non est: & beneficium sine altero non est. Id ex ipso vocabulo appa
657쪽
DE BENEFICIIS, Lib. V. scistet, in quo hoc continetur, benefecisse. Nemo autem sibi benefacit; non magis quam sibi fauet, quam suarum partium est. Diutius hoc & pluribus exemplis licet prosequi. quidni cum inter ea sit habendum beneficium, quae secundam persenam desiderant. Quaedam cum sint honesta, pulcherrima, summae virtutis, nisi
cum altero non habent locum . Laud tur , & inter maxima humani generis bona , fides colitur . num quis ergo dicitur
sibi fidem praestitisse C A P. XI. Venio nunc ad ultimam partem . Qui gratiam refert, aliquid debet impendere, sicut qui seluit pecuniam: nihil autem impendit , qui gratiam sibi refert , non magis quam con sequitur, qui beneficium a se accepit. Beneficium & gratiae relatio, ultro ci troque ire debent: intrae unum hominem non. est vicissitudo . Qui ergo gratiam refert, inuicem prodest ei, a quo consecutus est aliquid: qui sibi gratiam resere, cui prodest ξ sibi. Et quis non alio loco relationem gratiae, alio beneficium c gitat 3 Qui gratiam sibi refert, sibi prodest. dc quis umquam ingratus hoc nomluit facere λ imo quis non ingratus fuit, ut hoc faceret Si gratias, inquit, nobis agere debemus, & gratiam reserre debemus. Dicimus autem, Ago gratias mi, hi quod illam uxorem nolui aucere, &cum illo non contraxi societatem . . Cum
658쪽
hoc dicimus, laudamus nos: & ut factum nostrum comprobemus, gratias agentium verbis abutimur. Beneficium est
uod potest, & cum datum est, non redi: qui sibi beneficium dat, non potest
non recipere , quod dedit: ergo non est beneficium. Alio tempore beneficium accipitur, alio redditur. In beneficio hoc est probabile , & suspiciendum, quod alteri ut aliquis prode flet, utilitatis interim suae oblitus est: quod alteri dedit, ablaturus sibi. hoc non facit, qui beneficium sibi dat. Beneficium dare, socialis res est, aliquem conciliat, aliquem obligat : sibi dare, non est socialis res, ne minem conciliat, neminem obligat, neminem in spem inducit, .ut dicat: Hic homo colendus est . illi beneficium dedit : dabit & inihi. Beneficium est, quod quis non sua caussa dat,sed eius cui dat: isqκi sibi beneficium dat, sua caussa dat: non est ergo beneficium. C A P. XII. Videor tibi iam illud, quod in principio dixeram, mentitus
Dicis me abesse ab eo qui operae pretium facit: in totam operam bona fide peris de re Expecta. etiam hoc verius dices , simul ac te ad has latebras perduxero: a quibus ci)m euaseris, nihil amplius ast Cuius eris, quam ut eas difficultates effugias , in quas licuit non descendere. Quid enim boni est, nodos operosξ soluere,
quos ipse ut solucres, seceris Sed queuD
659쪽
admodum quaedam in oblectamentum ac iocum sic alligantur, ut eorum solutio imperito: dissicilis sit; quae ille qui
implicuit, sine ullo negotio separaz quia commissuras eorum & moras nouit et &nihilominus illa habent aliquam voluptatem ; tentant enim acumen animorum& intentionem excitant: Ita haec quae videntur callida & insidiosa , securitatem torporem ac sernitiem ingeniis a serunt m quibus modo campus in 'uo v gentur , sternendus est, modo scabri aliquid & confragosi obiiciendum, per quod erepant, & sollicite vestigium s ciant . Dicitur nemo ingratus esse id sieeolligitur. Beneficium: est quod prodest:
prode sse autem nemoi hominii malo pO test ut dicitis Stoici di ergo, beneficium non accipit malus itaque nec ingratus est.. Etiamnum, beneficium hone1ta &probabilis res est. Apud malum nulli honeltae rei aut probabili locus est Σ ergo nec beneficio quod si accipe re non pomtest , , nec reddere quidem debet. & ideo non fit ingratus. Etiamnum, ut dicitis: . Bonus vir omnia recte facit: si omnia recte facit, ingratus esse non potest. Bonus, beneficium Iedditi, malus non accis pit . quod si est, nec bonus quisquam imgratus est , nec malus : ita ingratus in rein xum natura est nomen , . & hoc inane . Vnum est apud nos bonum, honestum. id Peruenire ad malum non potest v desinit: - - Cc 4 enim.
660쪽
cnim malus esse, si ad illum viritis intrauerit. Quandiu autem malus est, nemo illi dare beneficium potest: quia bona malaque dissentiunt , nec in unum eunt. Ideo nemo illi prodest: quia quidquid ad illum peruenit, id prauo usu corrumpit. Quemadmodum stomachus morbo vitiatus, & colligens bilem: quosi cunq; accepit cibos mutat, & omne ali mentum in caussam doloris trahit: ita animus caecus, quidquid illi commiseris, id onus suum, & perniciem, & Occasionem miseriae facit. Felicissimis itaque opulentissimisque plurimum aestus Iubest , minusque se inueniunt, quo in maiorem materiam inciderunt, qua fluctuarentur. Ergo nihil potest ad malos peruenire,. quod prosit: imo nihil quod
non noceat. Quaecimque enim illis comti erunt, in naturam suam vertunt, & ex
tra speciosa , profuturaque si meliori darentur , illis pestifera sunt. Ideo nec beneficium dare possunt: quoniam nemo potest, quod non habet, dare: hic benefaciendi voluntate caret.
CAP. XIII. Sed quamuis haec ita
sint, accipere tamen malus potest, quae beneficiis similia sint: quibus non redditis , ingratus erit. Sunt animi bona, sunt corporis, sunt fortunae . Illa animi bona , a stulto ac malo submouentur: ad haec admittitur, quae & accipere potest ,& debet reddere: & si non reddit, ingrutus
