L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

681쪽

tum gratia exstinguitur, sed ulciscendi querendique libertas fiτ, ubi in comparatione benefici j praeponderauit iniuria. ita non aufertur beneficium, sed vincitur. Quid 'non tam duri quidam , & tam scelerati patres sunt, ut illos auersari &eiurare iussasque it 3 Numquid ergo illi abstulerunt, quae dederantὶ minime et sed

impietas sequentium temporum , com

mendationem omnis prioris ossicii sustulit . Non beneficium tollitur,sed beneficij gratia : & essitaturia non ne habeams sed ne debeam. Tamquam pecuniam aliquis mihi credidit: sed domum meam i cendit . pensatum est creditum damno: nec reddidi illi, nec tamen debeo. Eo

dem modo & hic. qui aliquid benignis aduersus me fecitualiquid liberaliter , sed

postea multa silerbe, contumeliosὶ, cru delitera eo loco me posuit , ut perinde liber aduersus eum sim , quasi non accepis sem. vim beneficiis suis attulit. Colonum situm non tenet, quamuis tabellis mamnentibus , qui segetem eius proculcauit, qui succidit arbusta non quia. recepit quod pepigerat, sed quia ne reciperet, es- fecit . Sic debitoriduo creditor saepe damnatur , ubi plus ex alia caussa abstulit, quam ex credito petit. Non tantum inter creditorem & debitorem iudex sedet

qui dicat,Pecuniam credidisti. Quid er-μοὶ pecus abegisti, seruum eius occidisti, agςllum quem non emeras,possides:. aestit

682쪽

L. ANNAEI SENECAE

matione facta, debitot discede, qui credi tor veneras . Inter beneficia quoque Seini ucias ratio confertur. Saepe, inquam , beneficium manet, nec debetur , si lectita est dantem poenitentia , si miserum se dixit, quoiu dedissetii cum daret. spirauit, vultum obduxit, perdere se credidit, non donare : si sua caussa, aut certe non mea dedit: si non desiit insidiare, gloriari, &ubique iactare , . & acerba unus suum facere. Manet itaque beneficium, quamuis non debeatur: sicuti qu dam pecuniς, de quibus ius creditori non dicitur, d bentur, sed non exiguntur. CAP. V. Dedisti beneficium: iniuriam postea fecisti& beneficio gratia debetur, & iniuriae vitio .. Nec ego illi oratiam debeo, nec ille mihi poenam. alter ab altero absoluitur . . Cum dicimus , Beneficium illi reddidit non hoe dicimus , illud nos quod acceperamus reddidisse, sed aliud pro illo. Reddere enim est , rem pro re dare. Quid ni cum omnis solutio non idem reddat, sed tantumdem. Nam & pecuniam dicimur reddidisse quamuis numerauimus pro

argenteis aureos, quamuis non interue

nerint nummi, sed delegatione & verbis perfecta solutio sit. Videris mihi dicerer Perdis operam. Quorsum enim pertinet scire me , an maneat quod non debetur Iurisconsultorum istae acutae ineptiae sint, qui hereditatem negant usucapi

683쪽

DE BENEFICIIS, Lib. VI. 6ix

posse: sed ea quae in hereditate sunt: tamquam quaequam aliud sit hereditas quam ea cyrae in hereditate sunt . Illud mihi potius distingue , quod potest ad rem pertinere, cum idem homo benes, cium mihi dedit, & postea fecit ini riam, utrum & beneficium illi reddere debeam, & me ab illo nihilominus vii dicare , ac veluti duobus nominibus sepseratim respondere: an alterum alteri co

tribuere , & nihil negoti j habere,. ut beneficium iniuria tollatur,. Beneficio ini ria. Illud enim video in sero fieri. quid in vestra schola iuris sit, vos sciatis. S parantur actiones, & de eo quod agimus ει de eodem nobiscum agitur. Non coi, funditur sermula, si vh apud me pec Diam deposuerit, . id em minu postea furtum fecerit, & ego cum illo strii agam,&ille mecum depositi: C A P. V I. Quae propost isti, mi L

heralis , exempla , certis legibus continentur,. quas. necesse est sequi: lex legi non nuscetur .. Vtraque sua via it: depositum habet stam actionem propriam , tam mehercule quam. furtum. Beneficium nulli legi: subiectum est: me arbitro utitur. licet me comparare inter sequantum profuerit mihi quisque , aut quantum nocuerit: tum pronunclave, virum plus debeatur mihi, an debeam.

In illis nihil est nostrae potestatis τ' eun dum est, qua ducimur. In beneficio tota . Diu 4. put

684쪽

L. ANNAEI SENECAE

potestas mea est : ego itaque iud o illa , non separo , nec diduco , sed iniurias ac beneficia ad eumdem iudicem mitto. Alioquin iubes me eodem tempore amarre & odisse, queri & gratias agere; quod natura non recipit. Potius comparatione facta inter se benefici, & iniuriae, videbo an etiam ultro mihi debeatur. Quomodo si quis scriptis nostris, alios superne imprimat versus, priores litteras non tollit, sed abscondit: sic beneficium superueniens iniuria apparere nonipat,

CAP. VII. Vultus tuus, cui regere dum me tradidi, colli*it rugas, & attrae hit fontem, quasi longius exeam . Videtis mihi dicere. : tantum mihi dexter abis r huc iuriage cursum .

Non postlim magis. Itaque si huie satisfactum existimas, illo transeamus, an ei debeatur aliquid qui nobis inuitus profuit . Hoc apertius potui dicere, nisi propositio deberet esse confusior, ut distinctio statim subsecuta ostenderet utrum que quaeri, an ei deberemus , qui nobis, dum non Vult, prosuit; & an ei, qui dum nescit. Nam si quis coactus aliquid boni socii, quin nos non obliget, manifestius est , quam ut ulla in hoc verba impendenda sint. Et haec quatitio facile expeditur,

ti si qua similis huic moueri potest, si tin

685쪽

riens illo cogitationem nostram conueris terimus . Beneficium nullum est, nisi quod ad nos primum aliqua cogitatio, aefert,deinde amia a & benigna. Itaque nec fluminibus gratias agimus, quamuis aut masena nauigia patiantur& ad sub- Mehendast copias largo ac perenni alveo currant , aut piscosa & amoena pinguibus aruis interfluant: nec quisquam Nilo beneficium debere se iudicat, non magis quam odium , si immodicus superfluxit, tardeque recessit: nee ventus beneficium dat licet lenis & secundus adspiret: nec utilis & salubris cibus. Nam qui beneficium mihi daturus est, debet non tantum prode ste, sed velle . Ideo nec. mutis aniet

malibus quidquam debetun: & quam

multos e periculo velocitas equi rapuit neo alboribus : & quam multos aestu i horantes, ramorum opacitas texit Quid autem interest, utrum mihi qui nescit, profuerit, . an qui scite non potuit cum utrique velle defuerit. Quid autem interest, utrum me iubeas naui, aut uchiculo ,

aut lanceae debere beneficium et an ei quiaeque quam i sta propositum benefaciem di nullum habuit, sed profuit casu CAl'. V III.. Beneficium aliquis nesciens accipit, nemo a nesciente. Quomodo multos fortuita sanant ,. nec ideo

media sunt ,. & in flumen alicui cecidis. st frigore magno, caussa sanitatis fuit equomodo quorumdam , flagellis quaitam

686쪽

ε34 L. ANNAEI SENECAE

na discussa est, & metus repentinus animum in aliam curam auertendo suspectas horas fefellit: nec ideo quidquam horum etiamsi saluti fuit, salutare est: sic quidam nobis prosunt, dum nolunt, imo quia nolunt; non tamen ideo illis benesiscium debemus. Quid si perniciosa illo

rum conssilia fortuna. deflexit in melius , an existimas me debere ei quidquam, cuiuS manus cum me peteret, percussit ho-1tem meum , qui nocuisset, nisi errasset Saepe testis dum aperth peierat, etiam veris testibus abrogauit fidem, & reum velut factione circumuentum miserabilem reddidit. Quosdam ipsa, quae premebat, potentia eripuit: & iudices quem damnaturi erant caussa se damnare Sratia noluerunt . Non tamen hi beneficium ded Iunt, quamuis profuerint . quia telum quo missum sit,non quo peruenerit, quaeritur:& beneficium ab iniuria distinguit, non euentus, sed animus. Aduersarius meus dum contraria dicit, & iudicem superbia offendit, Scunum testem temere dimi

tit,caustam meam erexit. Non quaero an Pro me errauerit,quiae contra me voluit.

CAP. IX. Nempe ut gratus sim, vel- Ie debeo idem facere quod ille . ut beneficium daret, velle debuit. Nam quid est iniquius homine , qui eum odit, a quo in

turba calcatus, aut respersus, aut quo nol

let, impulsus est At quid est aliud, quod illum querelae eximat, cum in re sit ini a ria,

687쪽

DE BENEFICIIS, Lib. VI. s

ria, quam nescisse quid faceret Eadem res efficit, ne hic beneficium dederit, ne ille iniuriam fecerio. & amicum & inimi

cum vosuntas facit. Quam multos milistiae morbus eripuit quosdam ne ad rubnam domus suae occurrerent inimicus vadimonio tenuit: ne in piratarum ma nus peruenirent, quidam naufragio coiis secuti sunt. Nec his tamen beneficium debemus: quoniam extra sensiim officii casus est: nec inimico cuius nos lis exemcuit , dum vexat ac detinet. Non est beneficium , nisi quod a bona voluntate proficiscitur , nisi. illud agnoscit, qui dedit. Profuit aliquis mihi dum nescit: nihil illi debeo profuit cum vellet nocere: imbtabor ipssim . . CAP. X. Ad primum illum reuerta mur- Vt gratiam referam , aliquid facere me. vis: ipse ut beneficium mihi daret, ni hir fecit. Vt ad alterum transeamus,.Vis

me huic gratiam referre, . ut quod a no Iente accepi, volens reddam . Nam quid

de tertio loquar, qui ab iniuria in bouesbcium delaylus est λ Vt beneficium tibi debeam , parum est voluisse te dare: ut non debeam, satis est,noluisse. Beneficium enim voluntas nudst non efficit: sed quod beneficium non esset, , si optimae ac ple-1iissimae oluntati stiluna deeisset, ad aequε

beneficium non est, nisi seriunam voluntas antecessit. Non enim profuisse te mi

hi oportet, ut ob hoc tibi obliger, sed ex:

688쪽

m L. ANNAEI SE NEC M

destinato profuisse.

CAP. XI. Cleanthes exemplo eius modi utitur Ad quaerendum , inquit, &accei siendum ex academia Platonem, duos pueros misi. alter totam porticum

perscrutatus est, alia 'uoque loca in quisbus illaim inueniri posse sperabat, percu rit, & domum non minus lassiis quam irritus rediit: alter apud proximum circulatorem resedit, δcdum vagus atque erro vernaculis congregatur & ludit, tramseuntem Platonem, quem non quassierat, inuenit. Illum, inquit, laudabimus pudixum, qui, quantum in se erat,quod iussus est fecit : hunc, feliciter inertem, castigabimus. Voluntas est,.quae apud nos ponit ossicium: cuius vide quae conditio sit, ut me debito obstringat. Parum est illi velle , nisii profuit: parum est prostille, nisi voluit. Puta enim aliquem donMe voluisse, nec dona sic. animum quidem eius habeo , sed beneficium non habeo : quod consummat & res ,& animus. Quemadmodum ei qui voluit mihi pecuniam credere, sed non credidit, nihil debeo : ita ei qui voluit mihi beneficium dare , sed non potuit, amicus quidem ero, sed non obligatus . Et volam illi aliquid praestare :nam & ille voluit mihi. ceterum si benigniore fortuna usus praestitero, beneficium dedero, non gratiam retulero . Ille mihi gratiami debebit referre : Iulic initiumi a me fiet numerandis

689쪽

CAP. X I.I. Intelligo iam quid vobis quaerere . non opus est te dicere: vultust tuus loquitur. Si quis sua caussa nobis profuit eine , inquis, debetur aliquid hoc enim saepe te conquGentem audio, quod quaedam quae homines sibi praestant,aliis imputant. Dicam, mi Libe ratis : sed prius hanc quaesti inculam diui dam , & rem aequam ab iniqua separabo: Mulium enim interest, utrum aliquis be neficiu nobis det sua caussa, an nostra: an

sua & nostra. Ille qui totus ad se spectat,& nobis prodest, quia aliter sibi prodeste non potest : eo loco mihi est, quo qui secori suo hibernum & aestiuum pabu-um prospicit; eo loco, quo qui captiuos suos, ut commodius vaeneant, pascit, &opimos boves saginat ac defricat ; quo lanista, qui familiam suam summa cura

exercet , atque ornat . Multum sui ait

Cleanthes j a beneficio diltat negotia

tio.

CAP. XIII. Rursiis non sum tam iniquus , ut nihil ei debeam, qui cum inbhi utilis esset , fuit & sibi . Non enim exigo, ut sine respectu sui mihi consulat. imo etiam opto , ut beneficium mihi da, tum , vel magis danti profuerit dum modo id qui dabat, duos intuens dederit inter me seque diuiserit. Licet id ipse ex maiore parte possideat, si modo me in consortium admisit, si duos cogitauit: timgratus sum, non sollim iniustus,nisi gau-

. deo

690쪽

638. L. ANNAEI SENECAE deo hoc illi profuisle. , quod proderat

mihi . Summae malignitatis est , non vocare beneficium, nisi quod dantem aliquo incommodo affecit. Aliter illi, qui beneficium dat sua caussa, respondebo . Quare potius te mihi profuisse dices , quam me tibi Puta, inquit, aliter fieri Iaon posse me magistratum, quam si de-Cem captos cilles ex magno captiuorum

numero. redemero: nihil debebis mihi , cum te seruitute ac vinculis liberauero atqui mea id causa faciam . . Aduersus

hoc respondeo. Aliquid istic tua causa facis, aliquid mea. tua, quod redimis tmea, quod eligis . tibi enim ad . utilitatem tuam satis est, quoslibet redemisse . Itaque debeo, non quod redimis me , sed quod eligis. poteras. enim & alterius redemptione. idem consequi, quod mea. Vtilitatem rei partiris mecum , & me in beneficium recipis, duobus profuturum

Praefers me aliis: hoc totum mea causa

facis . Itaque si praetorem te factura esset decem captiuorum redemptio, decem autem soli captiui essemus , nemo quidquam tibi deberet ex. nobis 3 quia nihil haberes, quod cuiquam im Putares, a tua utilitate seductum . . Non siim ini-

uus beneficij interpres : nec desiderolud mihi tantum dari, sed & tibi. . CAP. XIV. Quid ergo , inquit, si

in sortem nomina vestra coni j ci iussis sem M& tuum nomen inter redimendos exisset,

SEARCH

MENU NAVIGATION