장음표시 사용
661쪽
is est. Nec hoc ex nostra constitutioncitantum. Peripatetici quoque, qui seli citatis humanae longe lateque termino ponunt aiunt, minuta peruenire beneficia ad malos . haec qui non reddit, ingratus est. Nobis itaque beneficia esse nota placet, quae non sunt. animum factura meliorem et commoda tamen illa esse , α petenda, non negamus . Haec & viro bono dare malus potest, & accipere a bono: ut pecuniam, vestem , honores , dc vitam. quae si non reddet, in ingrati norimen incidet. At quomodo ivgratum vomeas , eo non reddito, qnod negas esse beneficium3 Quaedam etiamsi vera non sint, .
propter silmlitudinem eodem vocabulo comprehensa sunt, Sic pyxidem, & aD genteam & auream dieimus . sic illiter
tum, non ex toto rudem is sed ad litteras altiores non perductum. sic qui math v stitum & pannosum v1dit', nudum se vis
disse dicit. Beneficia ista non sunt: habent tamen beneficij speciem. Quomodo ista sunt tamquam beneficia : sic & ille
tamquam ingratus est non ingratus. Falsiun est. quia illa beneficia, & qui dat appellat , & qui accipit. Ita & qui veri benefieij specie fefellit, tam ingratus est ,
quam . Veneficus, qui soporem cum venenum crederet, miscuit.
- CAP. XIV. Cleanthes vehementitis agit. Licet, inquit, beneficium non sinquod accipit , . ipse tamen ingratus estλ
662쪽
quia non fuit redditurus, etiam si accepisset. Sic latro est, etiam antequam manus inquinet: quia ad occidendum iam armatus est, & habet spoliandi atque interficiendi voluntatem . Exercetur Maperitur opere nequitia, non incipit. Ipsum quod accepit, beneficium non erat, sed vocabatur. Sacrilegi dant poenas , quamuis nemo usque ad deos manus porrigat o Quomodo, inquit, aduersus malum ingratus est quisquam, cum malo dari beneficium non possit Ea scili-Cet ratione, quia accepit ab illo aliquid ex his, quae apud imperitos bona uint: quorum si malis copia est , ipse quoque in simili materia gratus esse debebit: & illa qualiacunque sunt, cum pro bonis acceperit , pro bonis reddere . .ssis alienum habere dicitur, & qui aureos debet, &qui corium forma publica percussum , quale apud Lacedaemonios fuit, quod usum numeratae pecuniae praestat. Quo genere obligatus es , hoc fidem ex sob
C A P. XV. Quid sint beneficia , an & in hanc sordidam humilemque materiam deduci magnitudo nominis clari debeat; ad vos non pertinet: ad alios spectat verum. Vos ad speciem veri com ponite animum : & dum honestum dicitis , quidquid est id, quod nomine hinnesti jactatur, id colite . Quomodo, inquit , nemo per vos ingratus est, sic ruse
663쪽
DE BENEFICIIS, Lib. V. 6 risus omnes ingrati sunt. Nam s ut dicitis x omnes stulti mali sunt qui autem habet
vitium unum,habet omnia: omnes autem
stulti & mali sunt. Omnes ergo ingrati sunt. Quid ergo non undique humano generi conuicium fit non publica querela est,. beneficia perisse, & paucissimos esse, qui de beuemerentibus non inuicem pessimὸ mereantur Nec est quod hanc
tantum nostram murmurationem putes ,
pro pessimo prauoque numerantium quidquid citra. recti sermulam cecidit. Ecce nescio , quae , non ex philosophorum domo clam , sed ex medio conuen-- tu, populos gentesque damnatura vox. mittitur ,- Non hisses ab hosite tutus, Non socer a g. ero. fratrum quoque graintia rara ectet Immines exitio vir coniugis, illa ma-
Hoc iam amplius est . beneficia in se Ius versa sunt: & sanguini eorum non parcitur, pro quibus sanguis fundendus est . Gladio ac. venenis beneficia sequi-mur : ipsi patriae manus afferre, & fascibus suis illam premere potentia ac disgnitas est. Humili. se ac depressis loco putat stare , quisquis non supracrempublicam stetit. Accepti ab illa exercitus in idisam conuertuntur, & imperatoria concio est, Pugnate contra coniuges, pugnam te contra liberos: aras, socos, penates M. Cc 6 armis.
664쪽
armis incellite. Qui ne triumphaturi quidem intrare urbem iniussit senatus deberetis, quibusque exercitum victorem
reducentibus curia extra muros praeberetur: nunc ciuibus caesis, perfusi : cruore cognato, urbem subrectis intrate vexillis . Obmutescat inter militaria signa libertas ; & ille victor, pacatorque gentium populus, remotis procul bellis, omni te γmre coinpresso, intra muros obsestiis , a,
quilas uias horreat. CAP. XVI. Ingratus est Coriolanus: sero & post sceleris poenitentiam pius. posuit arma, sed in medio parricidio po-1uit . Ingratus Catilina . parum est illi capere patriam , nisi euerterit, nisi Allobrogum in illam cohortes immiserit, &trans Alpes accitus hostis , vetera & ingenita odia satiauerit, ac diu debitas inferias Gallicis bullis duces Romani persoluerint. Ingratus C. Marius, ad consulatum a caliga perductus qui nisi Cimbricis caedibus Romana funera aequaue rit, nisi ciuilis exiiij & trucidationis non
tantum dederit signum, sed ipse signum
fuerit , parum mutatam ac repositam in priorem locum fortunam suam sentiet. Ingratus L. Sulla: qui patriam durio, ribus remediis quam pericula erant, sonavit . qui cum a Praenestina arce , usque ad Collinam portam , per sanguinem humanum incessisset , alia edidit in urbe praelia, alias caedes: legiones duas, quodue . crudel:
665쪽
erudele est, post victoriam; quod nefas, post fidem, in angulum congestas con trucidauit, & proscriptionem commentus est: dij magnil ut qui ciuem Romam num occidisset, impunitatem , & pec
niam, tantum non ciuicam acciperet. Ingratus Cn. Pompeius : qui pro tribus consulatibus , pro triumphis tribus , pro tot honoribus , quos ex maxima parte immaturus inuaserat , hanc gratiam reipublicae reddidit, ut in possemonem eius alios quoque induceret , quasi potentiae suae detracturus inuidiam, si quod nulli licere debebat, pluribus licuisset : dum extraordinaria concupiscit imperia , dum prouincias, ut eligat , distribuit, dum ira triumuiris remp. diuidit se ut tamen insta domo duae partes essent , eo redegit populum Rom. ut saluus esse non poster, nisi beneficio seruituris . Ingratus ipse
Pompei j hostis ac victor , qui a Gallia
Germaniaque bellum in urbem circum egit , & ille plebicola , ille popularis, castra in circo Flaminio posuit , propiusquam Porsenae fuerant. Temperauit quidem ius crudelitatemque victoriae . quod dicere solebat, praestitit : neminem occidit nisi armatum. Quid ergo est Ceteri arma cruentius exercuertitit, satiati tamen aliquando abiecerunt : hic gladium cito condidit , nunquam posuit. Ingratus Antonius in dictatorem suum , quum iure caesum pronuiuisuit, interia ctores
666쪽
ctoresque eius in prouincias & imperia dimisit, patriam vero proscriptionibus , incursionibus, bellis laceratam ,. post tot mala , destinauit ne Romanis quidem regibus et ut quae Achaeis , Rhodijs , &plerisque urbibus claris ius integrum,
libertatem sue cum immunitate reddiderat , ipsa tributum spadonibus pende
C A P. XVII. Deficiet dies , enumerantem ingratos, usque in ultima patriae exitia . AEque immensum erit , si percurrere coepero, ipsa respublica quamilagrata in optimos ac. deuotissimos sibi fuerit : quamque nota,minus saepe peccauerit, quam in ipsam peccatum est. Camillum in exilium misit: t Scipionem dismisit. exulauit post Catilinam Cicero, diruti eius penates, bona direpta , factum quidquid victor. Catilina fecisset. Rutilius Innocentiae pretium tulit in Asia latere Catoni populus Romanus praeit Iam negauit, consulatum pernegauit. In-giati publice sumus. Se quisque interroget: nemo non aliquem queritur ingratum: Atqui non potest fieri, ut omnes querantur, nisi querendum est de omnibus. Omnes ergo ingrati sunt. Tantum & cupidi omnes, & maligni omnes,& timidi omnes , illi in primis qui videntur audaces . Ad ij ce , & ambitiosi omnes sunt, & impi j omnes. Sed non est quod irascaris. ignosce illis : omnes. a ius
667쪽
insaniunt . Nolo te ad incerta reuocare , ut dicam , Quam ingrata sit iuuentus, vi- de . Quis non patri suo supremum diem, ut innocens sit, optat Vt moderatus, expectat ut pius, cogitat Quotus quisque uxoris Optimae mortem timet, ut non
computet Cui rogo litigatori defenso, tam magni benefici j, vltra res proximas , memoria durauit Illud in confesso est , quis sine querela moritur quis extremo die dicere audet: Vixi, se quem dederat cursum fortuna , peregi ρquis non recusans,quis non gemens exit ZAtqui hoc ingrati est, non esse contentum praefato tempore . Semper pauci dies erunt, si illos numeraueris. Cogita , non esse silmmum bonum in tempore quantumcunque est , boni consuIe. Ut prorogetur tibi dies mortis, nihil proficit ad selicitatem: quoniam mora non fit beatior vita, sed longior. Quanto satius
est, gratum aduersus perceptas voluptates, non aliorum annos computare, sed
suos benignE aestimare, & in Iucro pone re 3 Hoc me dignum iudicauit Deus hoe satis est. Potuit plus 3 sed hoc quoque beneficium est . Grati simus aauersus deos, grati aduersus homines, grati aduersus eos , qui nobis aliquid praestite runt; grati etiam aduersus eos qui no stris p stiterunt.
CAP. XVIII. In infinitum , in quis, '
668쪽
quis , me obligas, cum dicis, & nostris α iitaque pone aliquem finem'. Qui filio ibeneficium dat, ut dicis, & patri eius dato . :Primum unde , quo , quaero. Deinde il- ilud utique mihi determinari volo, si & ipatri beneficium datur, numquid Sc fratri numquid & patruo Dumquid auo numquid uxori, & socero Dic mihi, ubi debeam desinere: quousque personarum seriem sequar. Si agrum tuum coluero, tibi beneficium dedero : si domum tuam
ardentem restinxero , aut ne cadat exce
pero , tibi beneficium non dabo Si sedillum tuum seruauero, tibi imputabo : si filium tuum seruauero, non habebis beneficium meum λC A P. XIX. Dissimilia ponis exempla quia qui agrum meum colit, agro beneficium non dat, sed mihi:& qui domum meam , quo minus ruat filicit, praestat mihi. ipsa enim domus sine sensu es . Debitorem me habet, quia nullum habet. Et qui agrum meum colit, non illum, sed me demereri vult. Idem de seruo dicam. mei mancipij res est, mihi seruati arrideo ego pro illo debeo . Filius ipse beneficii capax est . itaque ille accipit: ego beneficio lςtor. contingor, non obligor. Velim tamen, tu qui debere non pu tas, respondeas mihi:fiiij bona valetudo , felicitas, patrimonium , pertinet ad patrem felicior futurus est , si saluum ha
buerit filium: ius elicior, si amiseritξ Quid
669쪽
ergo λ qui & selicior fit a me, & infelicitatis maximae periculo liberatur, non accipit beneficium Non , inquit . quaedam enim in alios conseruntur, sed ail nos usque permanant, ab eo aulcm exigi quidque debet,in quem consertur: sic tit pocu nia ab eo petitur, cui credita est, quamuis ad me illa aliquo modo venerit. Nullum beneficium est , cuius commodum non &proximos tangat , nonnunquam etiam longius positos . Non quariitur, quo beneficium ab eo cui datum est, transfer tur , sed ubi primo collocetiu. a reo tibi
ipso & a capite repetitio est. Quid ergo oro te, non dicis , filium mihi donasti, &si hic perisset, victurus non siil pro eius
vita beneficium non debes, cuius vitam tuae prςfers 3 Etiamnum cum filium tuum seruaui, ad genua procumbis, dijs vota soluis,tamquam ipse seruatus . Illae voces exeunt t1bi: Nihil interest, mea an me seruaueris. duos seruasti: imo me magis.
Quare ista dicis, si non accipis beneficium 3 quia dc si filius meus pecuniam
mutuam sumpserit, creditori numerabo, non tamen ego debuero quia cili filius meus in adulterio deprehensiis erit, . eru-hescam , non ideo ego ero adulter . Dico
me tibi obligatum pro filio et non quia sum , seae quia volo me offerre tibi debitorem voluntarium. At peruenit ad me summa ex incolumitate eius voluptas ,
summa utilitas, & orbitatis graui stimum vulnus
670쪽
vulnus effugi. Non quaeritur nunc , an
profueris mihi, sed an beneficium dederis . prodest enim & animal, & lapis, Mherba : nec tamen beneficium dant, quod
numquam datur, nisi a volente. Tu autem non vis patri, sed filio dare : & intexim,ne nosti quidem patrem . Itaque cum dixeris, Patri ergo beneficium non dedi , filium eius seruando contra oppone, Patri ergo beneficium dedi, quem non no- Ui,quem non cogitaui 3 Et quid, quod aliquando euenit , ut patrem oderis , filium serues beneficium ei videberis dedisse, cui tune inimicissimus eras, cum dares Sed ut dialogorum. altercatione seposita, tamquam Iurisconsultus respondeam , mens spectanda. est dantis. Beneficium ei dedit,cui datum voluit. Sicut si in patris honorem fecit, pater accepit beneficium : sh pater beneficio in filium collato non obligatur, etiam si fruitur. Si tamen occasionem habuerit, volet & ipse pretestare aliquid : non tamquam soluendi necessitatem habeat, sed tamquam incipiendi caussam . . Repeti a. patre beneficium non debet: si quid pro hoc benigne
facit, iustus, non gratus est. Nam illud finiri non potest: si. patri do beneficium , & matri,& auo, & auunculo, & liberis, Scamnibus, & amicis, & seruis, & patriae. Vbi ergo beneficium incipit stare λ Sorites enim ille inexplebilis subit: cui dimcile est modum imponere, quia paullatim
