장음표시 사용
671쪽
DE BENEFICIIS, , Lib. V. έ Issurrepit, & non desinit serpere. Illud solet quaeri: Fratres duo dissident. si alteis rum seruo,an dem beneficium, ei cui sta-erem inuisum non perijsse moleste laturus est 3 Non est dubium; quin beneficiumst etiam inuito prodesse : sicut non dedit beneficium, qui inuitiis profuit. C A P. XX. Beneficium, inquit, v cas , quo ille offenditur, quo torquetur Multa beneficia tristem fiontem & aspe ram habent , quemadmodum secare &vrere ut sanes, & vinculis coercere . Non
est spectandum an doleat quis beneficio accepto: sed an gaudere debeat. Non est malus denarius , quem barbarus &ignarus formae publicae reiecit . Benefi-c1um & odit, & accepit: si modo id prodest, si is qui dabat, ut prodesset dedit. ni.
hil resert an bonam rem malo animo quis accipiat. Agedum, hoc in contrariuveite.Odit fratrem suum, que illi expedit habere. hunc occidi. non est beneficium, quavis ille dicat esse,& gaudeat. Insidio-lissime nocet, cui gratig agutur pro iniuria. Video. Prodest aliqua res, & ideo beneficium est nocet, & ideo non est beneficium. Ecce,quod nec prosit, nec noceat, dabo : & tamen beneficiu est. Patrem alicuius tu solitudine exanime inueni, cor
pus eius sepeliui.nec illi profui squid enim illius intererat, quo genere dilaoeretur λὶ nec filio. quid enim per hoc commodi accessit illiὶ Dicam quid consecutus sit et .
672쪽
ossicio solenni & necessario per me sunctus est. Praestiti patri eius , quod ipse
praestare volui stet, necnon & debuisset . Hoc tamen ita beneficium est, si non mi ,1 ericordiae & humanitati dedi, ut quodlibet cadauer absconderem : sed si corpus agnoui, si filio tunc hoc praestare me cogitaui . At si terram ignoto moriuo inieci, nullum habeo huius ossicii debitorem , in publicum humanus . Dicet aliquis, Quid tantopere quaeris, cui dede-xis beneficium , tamquam repetiturus aliquando Θ Sunt qui nunquam iudicante sie repetendum, & has caussas afferunt. Indignus, etiam repetenti non reddet: dignus, ipse per se referret. Praeterea si bono viro dedisti, expectat ne iniuriam illi facias appellando, tamquam non fuisset sua sponte redditurus . si malo viro dedisti, fer. Beneficium verbo ne corruperis, creditum faciendo. Praeterea, lex quod non iussit repeti, vetuit. Vera sunt ista.
quam diu me nihil urget, quam diu fortuna nihil cogit, petam potius beneficium quam repetam : sed si de salute liberorum agitur, si in periculum uxor de ducitur , si patriae salus ac libertas mittit me etiam quo ire nollem , imperabo Pudori meo , & testabor omnia me feci si e , ne opus esset mihi auxilio hominis ingrati. nouissime recipiendi beneficij necessitas, repetendi verecundiam vincet.
Deinde, cum bono viro beneficium do osi
673쪽
se do, tamquam nunquam repetiturus.. nisi necesse fuerit.: CAP. XXI. Sed lex , inquit, non permittendo exigere , vetuit. Multa legem non habent, nec actionem : ad quae consuetudo vitae humanae, lege omni valentior, tar aditum . Nulla lex iubet amicorum secreta non eloqui , nulla lex fidem etiam inimico praestare . Quae lex ad id praestandum nos quod alicui promisimus, alligat Querar tamen cum eo qui arcanum sermonem non continuerit 3 & fidem datam, nec seruatam , indignabor . Sed ex beneficio , inquit, creditum facis. Minime . non enim exigo, sed Iepeto: & ne repeto quidem , sed admoneo . Ne ultima quidem necessitas in hoc aget, ut ad eum Veniam,cum quo diu mihi luctandum sit. Qui tam ingratus est, ut illi non sit latis admoneri, eum transibo , nec dignum iudicabo , qui gratus esse cogatur. Quomodo fenerator quosidam debitores non appellat , quos scie. decoxiste , & in quorum pudorem nihil superest, quod pereat: sic ego quosdam
ingratos palam ac pertinaciter praeteribo , nec ab ullo beneficium repetam, nisi a quo non ablaturus ero , sed Ie
CAP.. XXII. Multi sunt, qui nec
negare sciant, quod acceperunt, nec re-
serre : qui nec tam boni sunt quam grati, nec tam mali quam ingrati, segnes & tar dis
674쪽
di,tenta nomina, non mala. Hos ego non
appellabo, sed commonefaciam, & ad osesicium aliud agentes educam , qui statim mihi sic respondebunt: Ignosce, non mehercule sciui hoc te desiderare , alioquin ultro obtulissem. Rogo ne me inΤratum existimes. memini quid mihi praeuiteris . Hos ego quare dubitem, & sibi meliores& mihi facere Quemcunque potuero , peccare prohibebo , multo magis amicum, & ne peccet, & ne in me potissimum peccet. Alterum illi beneficium do, si illum ingratum esse non pasior: nec dure
illi exprobrabo quae praestiti, sed quam
potero mollit sime, ut potestatem referendae gratiae faciam , renovabo memoriam eius, & petam beneficium: ipse me repetere intelliget. Aliquando utar verbis durioribus , si emendari illum spera uero posse. nam deploratum propter hoc quoque non exagitabo , ne ex ingrato inimicum faciam Quod si admonitionis quoque suggillationem ingratis remittimus, 1egniores ad reddenda beneficia faciemus . Quosdam vero sanabiles & qui fieri boni pollunt, si quid illos momorderit , perire patiemur admonitione sublata 3 qua & pater filium aliquando corre Tit , & uxor maritum aberrantem ad se reduxit, & amicus languentem amici fidem erexit.
C A P. XXIII. Quidam Ut expergiscantur, non seriendi, sed commouendi sunt:
675쪽
sunt: eodem modo quorundam ad ref rendam gratiam fides non cessat, sed languet. hanc Pervellamus . Noli munus tuum in iniuriam venere . iniuria est enim , si in hoc non repetis, ut ingratus
sim. Quid si ignoro, quid desideresὶ quid
si occupationibus districtus, & in alia vocatus , occasionem non obseruaui osten
de mihi quid possim, quid velis. Quare
desperas, antequam tentas λ quare properas & beneficium , & amicum , perdere Unde scis nolim,an ignorem, an animus , an facultas desit mihi ρ experire . Admonebo ergo, non amare, non palam, sine eonvicio : sic, ut se redisse in memoriam , non reduci putet. CAP. XXIV. Caussam dicebat apud diuum Iulium ex veteranis quidam, paullo violentior aduersus vicinos suos , SCeaussa premebatur. Meministi, inquit, Imperator in Hispania talum te tortisse , circa Sucronem Z cum Caesar meminissa
se dixisset: Meministi quoque, inquit, sub
quadam arbore minimum umbrae stase gente, cum velles residere seruentissimo te; & esset asperrimus locus, in quo ex rupibus acutis, unica illa arbor eruperat , quemdam ex commilitonibus penulam
tuam substrauisse 3 Cum dixisset Caesar: Quid ni meminerim & quidem siti confectus; quia impeditus ire ad sentem proximum non poteram, repere manibus volebam , nisi commilito, homo sortis ac,
676쪽
strenuus, aquam mihi in galea sua attuli siet. Potes erῖo, inquit, Imperator, ag noscere illum hominem, aut illam galeam Caesar ait, se non posse galeam agnoscere, hominem pulchre posse: & adiecit, puto ob hoc iratus, quod se a cognitione media ad veterem fabulam adduceret : Tu utique ille non es . Merito, inquit, Caesar me non agnoscis . nam cum
hoc factum est, integer eram. postea ad Mundam in acie oculus mihi effossus est, & in capite lecta ossa . Nec galeam illam si videres , agnosceres: machqra Cnim
Hispana diuisa est . Vetuit illi exhiberi
negotium Caesar : & agellos, in quibus vicinalis via, caussa rixae ac litium fuerat, militi suo donauit. C A P. XXV. Quid ergo non repeteret beneficium ab Imperatore , cuius memoriam multitudo rerum confuderat Z quem fortuna ingens, exercitus di G onentem, non patiebatur singulis mi-itibus occurrere 3 Non est hoc repetere beneficium, sed resume re bono loco positum , & paratum : ad quod tamen ut
sumatur, manus porrigenda est . Repetam itaque, quia noc aut necessitate facturus ero , aut illius causta, a quo repetam. Tiberius Caesar inter initia dicenti cuidam, Meministi, antequam plures no tas familiaritatis veteris proferret: Non
memini, inquit, quid fuerim . Ab hoc nedum esset repetendum beneficinm ,
677쪽
optanda erat oblivio. Auersabatur omnium amicorum & aequalium notitiam ,& illam solam praetentem fortunam suam adspici, illam solam cositari ac narrari volebat: inquisitorem habebat, veterem amicum . Magis tempestiuerepetendum est beneficium, quam peten dum . Adhibenda verborum moderatio, ut nec ingratus possit dissimulare. Tacendum & expectandum, si inter sapientes viveremus: & tamen sapientibus quoque indicare melius fuisset, quid rerum Dostrarum status posteret. Deos, quorum notitiam nulla res effubit, rogamus: dc illos vota non exorant, 1ed admonent. Diis quoque, inquam, Homericus ille sacerdos allegat officia, & aras religiose cultas, quod obsequentes faciat: dc porent . Moneri velle ac posse, secunda vi tus est . Huc illuc starnis leniter motis flectendus est animus, paucis sui rector optimus . proximi sunt, qui admoniti in uiam redeunt. His non est dux detrahendus. Opertis oculis inest acies,sed sine usu, quam iumen a diis immissiim ad ministeria sua euocat. instrumenta cessant, nisi illa in opus fusi artifex mouerit. In est interim animis voluntas bona : sed torpet modo delicijs ac situ, modo ossicij inicitia. Hanc utilem sacere debemus:nec irati relinquere in vitio, sed ut magistri puerorum discentium patienter ferre offensationes memoriae labentis. Quae, quem-
678쪽
admodum subjecto uno aut altero verbo , ad contextum reddendae orationis adducta est, silc ad referendam gratiam adm mitione reuocanda est.
optime, exercendi tantum ingenij caussa quaeruntur,& semper extra viam iacent:
quaedam & dum qu runtur, oblectamento sunt , & quaesita usui. Omnium tibi copiam faciam. tu illa, utcumque tibi visum erit,aut peragi iubeto , aut ad explicandum ludorum ordinem induci . His quoque si abire protinus iusseris , nonnihil actum erit . nam etiam quod discere superuacuum est, prodest cognoscere. Ex vultu igitur ruo pendebo,prout ille suaserit mihi: alia detinebo diutius, alia expellam, & capite a3am. C A P. II. An Deneficium eripi pose sit, quaesitum est. Quidam negant posse. non enim res est, secs actio: quomodo aliud est munus, aliud ipsa donatio: aliud qui nauigat, aliud ipsa nauigatio. Et quamuis aeger non sit sine morbo, non tamen idem est aeger & morbus: ita aliud
est beneficium ipsum, aliud quod ad
679쪽
unumquemque nostrum beneficio pe uenit. Illud incorporale est, irritum non sit: materia illius huc & illuc iactatur, &dominum mutat. Itaque cum eripis,ipsa Terum natura reuocare quod dedit non potest. Beneficia sua interrumpit, non roscindit. Qui moritur, tamen vixit: qui amisit oculos , tamen ridit. Quae ad nos peruenerunt, ne sint essici potest: ne se Tint , non potest . pars autem beneficij x quidem certissima est,quae fuit. Nonnum
quam usu beneficij longiore prohibemur , beneficium quidem ipsum non erinditur . Licet omnes in hoc vires suas natura advocet , retro illi agere se non licet.
Potest eripi domus, & pecunia, & mancipium, & quicquid est,in quo havit beneficii nomen et ipsum vero stabile & immotum est. Nulla vis e letine hic dederit, ne ille acceperit. CAP. III. Egregie mihi videtur M.
Antonius apud Rabirium poetam, cum fortunam suam transeuntem alio videbat, & sibi nihil relictum, praeter ius mo iis , id quoque, si cito occupauerit, exclamare : Hoc habeo, quodcunque dedi. O quantum habere potuit, si voluisset lHae sunt diuitiae certar, in quacunque sortis humanae leuitate, uno loco permansurae: quae quo maiores fuerint, hoc minorem habebunt inuidiam. Quid tamquam tuo parcis Procuratores. Omnia
ista quae vos tumidos, & supra humana Dd 1 elatos,
680쪽
elatos , obliuisci cogunt vestrae fragilitatis , quae ferreis claustris custoditis armati, quae ex alieno sanguine rapta vestro defenditis ; propter quae classes cruentaturas maria deducitis, propter quae quassatis urbes, ignari, quantum telorum in aduersos sertuna comparet; propter quae ruptis toties assinitatis, .amicitiae, collegij scedetibus, inter contendentes duos terrarum orbis elisus est;
non sunt vestra . in depositi caussa sitnt, iam iamque ad alium dominum spectantia , aut hostis illa , aut hostilis animi succestor, inuadet. QuFris quomodo illa
tua facias donando . Consille ergo rebus tuis, & certam tibi earum atque inexpugnabilem possessionem para: honestiores illas non' luna, sta tutiores facturus . Illud quod suspicis, quo te diuitem ae potentem putas quandiu possides, sub nomine rdido iacet. Domus est, seruus est, nummi sunt: cum donasti, beneficium est. C A P. IV. Fateris, inquit, nos aliquando beneficium non debere et , a quo accepimus: ergo ereptum est. Multa sunt propter quae beneficium debere desinimus : non quia ablatum , sed quia corruptum est . Aliquis reum me defendit: sed
uxorem meam per vim stupro violauit.
Non abstulit beneficium , sed opponendo illi parem iniuriam,soluit me debito: &si plus lassit, quam ante profuerat, non tan
