L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

691쪽

m BENEFICIIS, Lib. VI. 63,

exisset, nihil deberes mihi 3 imo deberem, sed exiguum . Quid sit hoc, dicam. Aliquid mea caussa facis , quod me ad

sortunam redemptionis admittis . quod nomen meum exljt, sorti debeo: quod exire potuit, tibi Aditum mihi ad beneficium tuum dedisti, cuius maiorem partem fortunae' debeo e sed hoc ipsum tibi, quod fortunae debere potui. Illos ex toto praeteribo , quorum mercenarium beneficium est: quod qui dat, non coin

utar cui, sed quanti daturus sit, quod unique in se conuersum est. Vendit mihi aliquis frumentum. 'vivere non possiim, nisi emero: sed non debeo vitain , quia emi . Nec quam necessarium fuerit, aesti mo, sine quo victurus non sui: sed quam gratuitum , quod non habuissem, nisi emissem . in quo inuehendo mercator non cogitauit quantum auxilij allaturus

esset mini, sed quantum lucri sibi .. Quod

emi, non debeo. CAP. XV. Isto modo, inquit , ne medico quidquam debere te, nili mercedulam dices: nec prςceptori, quia aliquid

numeraueris. atqui omnium horiun apud nos mas na caritas, magna retierentia est. Aduersus hoc respoΠdetur, quaedam plu ris esse, quam emuntur . Emis a medico rem inaritimabilem , vitam ac valetudinem bonam : a bonarum artium praece

plore studia liberalia, & animi cultum. Itaque his non rei pretium, sed operae. ἡ sesub

692쪽

L. ANNAEI SENECAE

soluitur, quod deseruiunt, quod a rebus

suis auocati nobis vacant. mercedem non

meriti, sed occupationis suς serunt. Aliud tamen dici potest verius, quod statim ponam, si prius quomodo istud refelli possit , ostendero Quaedam , inquit, pluris

sunt quam vaenierunt, & ob hoc aliquid illi extra pro illis, quamuis empta unis

debes. Prinuum quid interest quanti sint,

Cum de pretio, inter emantem & venden-LCm conuenerit Deinde non vaenijt iblud suo pretio,sed tuo. Pluris est, inquit,

quam v ljt. Sed pluris vaenire non potuit: pretium autem cuiusque Tei pro tem-Pore est. Cum bene ista laudaueris: tanti sunt, quanto pluris v ire non possunt. praeterea nihil venditori debet, qui bendemit. Deinde etiam si pluris asta sunt, non tamen ullum istic tuum munus est, ut non ex usu essecture, sed ex consuet dine & annona aestimetur. Quod tu pretium ponis traijcienti maria, & per medios fluctus , cum c teriae conspectu Te- cellit, certam secanti viam, &prospicienti futuras tempestates , & securis omniabus iubenti subito vela mingi, armamen ta demitti, paratos ad incursum procellae& repentinum impetum stare huic tamen tantae rei praemium vectura persoluit . Quanti aestimas in solitudine nolpirium, in imbre tectum, in frigore babneum,aut ignem scio tamen quanti ista secuturus diu sonum subeam . Quantum

693쪽

DE BENEF2CIIS, Lib. VI. 6 I

tum nobis praestat, qui labentem domum sit scipit & agentem ex imo rimas insulam , incredibili arte suspendit certo tamen & leui pretio fultura conducitur. Murus nos ab hostibus tutos , & a subitis latronum 1 cursionibus praestat . notum est tamen , illas turres, pro securitate publica propugnacula habituras , excitaturus faber, quid in diem mereat. C A P. XVI. Infinitum erit , si latius exempla conquiram , quibuP appa- Teat , paruo magna constare. Quid ergo3

uare medico & praecepzori plus quidam debeo, nec aduersus illos mercede defungor Quia ex medico ac pra ceptore in amicum transeunt, & nos non arte

quam vendunt, obligant, sed benigna &familiari voluntate. Itaque medico , qui nihil amplius quam manum tangit, & inpinter eos , quos perambulat, ponit , sine ullo affectu facienda vitan claue praecipiens , nihil amplius debeo: quia me non tamquam amicum vidit , sed tamquam imperatorem . Ne praeceptorem quidem habeo cur venerer se si me in grege discipulorum habuit, si non putauit dignum propria & peculiari cura, si numquam in me direxit animum :& cum in medium effunderet, quae sciebat, non didici, sed excepi. Quia ergo est, quare i stis debe tur multum non quia pluris est quod vendiderunt quam emimus ,sed quia nobisipsis.aliquid praestiterunt . Ille plus im ' Pendit,

694쪽

6 1 L. ANNAEI SENECAE

pendit, quam medico necesse est: pro me, non pro fama artis , extimuit: non fuit contentus remedia monstrare , sed admouit . Interea solicitus assedit , adsit specta tempora occurrit: nullum ministerium oneri illi, nullum sastidio suit . Gemitus meos non securus excepit . in turba multorum inuocantium , ego illi potissima cura fui. tantum alijs vacauit , quantum mea valetudo permiserat. Huic ego non tamquam medico, sed tamquam amico , obligatus sum . Alter rursus in

docendo , & laborem & taedium tulit, praeter illa quae praecipientibus in commune dicuntur, aliqua instillauit ac tradidit,hortando bonam indolem erexit, &modo laudibus fecit animum, modo admonitionibus discussit desidiam . Tum ingenium latens N pigrum, iniecta lut ita dicam in manu, extraxit : nec quae sciebat, maligne dispensavit, quo diutius esset necessarius, sed cupi jt , si posset , uniuersa transfundere. Ingratus sum, nisi illum inter gratissimas necessitudines diligo. CAP. XVII. Sordidissimoium quoque artificiorum institoribus supra constitutum aliquid adiecimus, si nobis upera illorum enixior visa esst: & gubernatori , & opifici vilissimae mercis , & in diem

se locanti corollarium aspersimus. In optimi. vero artibus quae vitam aut conser-

fiat , aut excolunt, qui nihil se plus existimat debere quam pepigit, ingratuS est. Adijce .

695쪽

Adijce , quod talium studioriim traditio miscet animos . hoc cum famim est, tam medico quam praeceptori pretium operae soluitur, animi debetur. C A P. X V III. Plato cum flumen naue transisset, nec ab illo quidquam portitor exegisset,honori hoc tuo datum credens , dixit positum illi esse apud Platonem officium . Deinde paullo post, citin alium atque alium gratis eadem transueheret sedulitate, negauit illi iam apud Platonem positum ossicium. Nam ut tibi debeam aliquid, pro eo quod praestas, debes non tantum mihi praestare, sed tamquam mihi. non potes ob id quemquam

appellare, quod spargis in populum. Quid ergoὶ nihil debetur pro hoc 3 Nihili

tamquam ab uno. cum omnibus soluam,

quoa tibi cum omnibus debeo. CAP. XI X. Negas, inquit , vllum dare beneficium eum, qui me gratuita naue per flumen Padum tulit 3 nego. alis quid boni facit, beneficium non dat. Facit enim sua caussa , aut utique non mea. Ad summam, ne ipse quidem se mihi beneficium iudicat dare: sed aut reipub. aut viciniae,aut ambitioni se ae prasat: & prohoe aliud quoddam commodum expectat,quam quod a singulis recepturus est.

Quid ergo, inquit, si Princeps ciuitatem deaerit omnibus Gallis, si immunitatem Hispanis, nihil hoc nomine singuli debebunt i Quid ni debeant ὶ debebunt autem

696쪽

non tamquam proprium beneficium , sed tamquam publici partem . Nullam , inquit, nabuit cogitationem mei. Illo tempore , quo uniuersis proderat, noluis mihi proprie ciuitatem dare di nec in me direxit animum. Ita quare ei debeam qui me sibi non substituit, cum facturus edisset quod fecit Primum, cum cogitauit Gallis omnibus prodesse, & mihi cogitauit prodesisse. eram enim Gallus: & me,etiam si non mea, publica tamen nota comprehendat . Deinde ego quoq; illi non tamquam proprium debebo , sed quomodo unus e populo : non tamquam pro me soluam , sed tamquam pro patria conseram. C A P. X X. Si quis patriae meae pe-euniam eredad, non di ain me illius debitorem, nec hos aes alienum profitebor aut candidatus, stur reus: ad exsoluendum tamen hoc, portionem meam dabo.

Sic istius muneris quod uniuersis datur, debitorem me nego quia mihi dedit quidem, sed non propter me t & mihi quidem , sed nesciens an mihi daret: ni,hilominus aliquid mihi dependendum sciam, quia ad me quoque circuitu lon go peruenit. Propter me factum debete iste, quod me obliget. Isto, inquit, modo, nec Lunae nec Soli quidquam debes .

non enim propter te mouentur . Sed cum in hoc moueantur , ut Universa con seruent, & pro me mouentur : Vniuerso

Guna enim pars sum. Adijce nunc, quod nostra

Diuitigi

697쪽

DE BENEFICIIS. Lib. VI. 6 s

nostra, di horum conditio , dissimilis est. Nam qui mihi prodest, ut per me prosit& sibi, non dedit beneficium et quia me instrumentum utilitatis suae fecit . Sol autem & Lima etiam si nobis prosunt , non in hoc tamen prosunt , ut per nos prosint sibi. quid enim nos illis conferre possumus - C M. X XI. Sciam , inquit , Solem ac Lunam uobis velle prodesse , si nolle

potuerint . illis autem non licet non mo Heri. ad summam, consistat, & opus suum intermittant. Hoc vide quot modis refellatur. Non ideo minus vult, qui non potest nolle . imo magnum argumentum est firmae voluntatis, ne mutare quidem posse. Vir bonus non potest non facere , quod facit: non enim erit bonus, nisi secerit . ergo nec bonus vir beneficium

dat, quia iacit quod debet. non potest

autem non iacere, quod debet. Praeterea multum interest, utrum dicas, Non potest hoc non iacere, quia cogitur: an ,

Non potest nolle . Nam si necesse est illi lacere , non debeo ipsi beneficium, sed cogenti-:Si necesse est illi velle ob hoc , quia nihil habet melius quod velit, ipse

1e cogit. Ita quod tamquam coacto non deberem , tamquam cogenti debeo. Deis sinant, inquit, velle . Hoc loco tibi o currat, Quis tam demens est, Vt eam n get volniatatem esse, cui non est periculam desinendi , venendique se in coi

698쪽

trarium: cum ex diuerso nemo aeque vi. deri debeat velle , quam cuius Voluntas usque eo certa est, ut aeterna sit 3 An si is quoque vult, qui potest statim nolle, is non videbitur vellet, in cuius naturam non cadit nolle 3

CAP. XXII. Agedum, inquit, si possunt, resistant. Hoc dicis, Omnia ista ingentibus interuallis diducta , & in custodiam uniuersi disposita, stationes sitas

deserant, subita confiisione rerum sidera sideribus incurrant , & rupta rerum com cordia in ruinam diuina labantur , contextu' te velocitatis citatissimae , in tot saecula promissas vices in medio itinere destituat, & quae nunc eunt alternis re deuntque opportunis libramentis, muta dum ex aequo temperantia , repentino concrementur incendio, & ex tanta vanrietate soluantur, atque eant in unum

omnia. Ignis cuncta possideat , quem deinde pigra nox occupet,& profunda vorago tot deos sorbeat. Est tanti, ut tu coarguaris, ista concidere Prosunt tibi etiam inuito , euntque ista tua caussa, etiamsi maior illis alia, ac prior caussa est. CAP. XXIII. Adiice nunc , quod non externa cogunt deos , sed sua illis

in legem aeterna voluntas est . statue runt, quae.non mutarent . Itaque non

possunt videri facturi aliquid , quamuis nolint: quia quidquid desinere non posi

s ta

699쪽

DE BENEFICIIs, Lib. VI.

sunt , perseuerare 'oluerunt et nec m-

tiam primi consili j deos poenitet. Sine

ubio stare illis & desciscere in contrarium, non licet : sed non ideo, Ruia vis sua illos in proposito tenet, ex imbecillitate permanent: sed quia non licet ab optimis aberrare , & sic ire decretum est . In prima autem illa constitutione , cum uniuersa disponerent , etiam nostra via derunt , rationemque hominis habuerunt . Itaque non possisnt videri sua tantum caussa decurrere , & explic re opus suum et quia pars operis sumus& nos. Debemus ergo & Soli, & Lunae , α caeteris coelestibus beneficium e quia etiamsi potiora illis sunt, in quae ortu

tur, nos tamen in maiora ituri iuuant is

Adijce, quod destinato iuuant. ideoque obligati sumus, qui non in beneficium ignorantium incidimus ; sed haec quae a

cipimus , accepturos scierunt: & quamquam maius illis propositum sit, maior que actus sui fructus, quam seruare mortalia r tamen in nostras quoque utilitates a principio rerum praemissa mens est, αis ordo mundo datus, ut appareat curam nostri non inter ultima habitam . . Debemus parentibus nostris pietatem: & multi non ut gignerent, coierunt . Dij non possitne videri nescisse , quid effeci uri es.sent, cum omnibus alimenta protinus, Mauxilia prouiderint: nec eos per negligentiam genuere, quibus tam multa genu

rant.

700쪽

6 8 L. ANNAEI SENECAE

rant. Cogitauit enim Mos ante natura , quam fecit: nec tam leue opus sumus, ut i

illi potuerimus excidere . Vide quantum nobis permiserit, quam non intra homi- tnes , humani imperij conditio sit. vide hiquantum corporibus agari liceat , ii quae non coercuit fine terrarum , sed 4 omnem in partem sui misit. vide, animi ι quantum audeant , quemadmodum so- ili aut nouerint deos , aut quaerant , & imente in altum data diuina comitentur . iScias non esse hominem tumultuarium, i& incogitatum opus. Inter maΣima re

Ium suarum, natura nihil habet quo ma- lgis glorietur, aut certe cui glorietur. iQuantas iste furor est , controuersiam dijs muneris sui facere Quomodo as iuersus eos hic erit gratus, quibus gratia referri sine impendio non potest, qui ne- igat ab his accepisse se, a quibus cum ma- lxime accipit, qui I semper daturi sunt,&numquam recepturi Quanta autem pe uersitas , ob hoc alicui non debere, quia etiam inficianti benignus est: & contuenuationem ipsam, seriemque benefici; , argumentum vocare necessario dantis Φ Nolo. sibi habeat. quis illum rogat dc omnes alias impudentis animi voces his adstrue . Non ideo de te minus mereturis, cuius liberalitas ad te etiam dum ne- as peruenit: cuiusque beneficiorum, vel oc maximum, quod etiam querenti da-tErus est.

CAP.

SEARCH

MENU NAVIGATION