Hadriani Valesii Rerum Francicarum vsque ad Chlotarii senioris mortem libri 8 1

발행: 1646년

분량: 544페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

LiBER SEX Tu S. 263 diderim Nicetium, hominem tantae prudentiae ac dignitatis,qui Chlodoueum videre puer potuit, & ubi baptizatus tuisset scire non solum debuit, sed etiam videri voluit; cum Chlodosuindae scriberet, in re tam ei quam Francis Gallisque notissma errauisse,& pro beatae Mariae Basilica, Martini Basilicam, siue pro Durocor- toro Remorum Caesarodunum Turonum posuisse,quam urbem constat tum Alarico Vesigothorum Regi paruisse. Certe actis Synodi permis tu Alarici apud Agatham Messalla Consule habitat Leo Diaconus missiis a lavi, Domino Vero Episcopo Turonicae Ecclesiae subscripsit. auctorque est Gregorius Volusianum,& Vcrum hunc, alterum post alterum Turonicos Episcopos, propterea quod prodendae Francis urbis consilia iniisse credebantur, a Vesigothis in exsilium actos esse. neque verisimile mihi videtur, etiamsi cetera gratis concessero, Remigio, prouinciae Belgicae secundae Metropolitano Epia scopo, a quo omnes Historici Chlodoueum ablutum

dicunt) viro, qui in epistola quadam Fulconi Episcopo

tantopere ob Canones non seruatos irascitur, ullo modo persuaderi potuisse, ut neglectis Patrum regulis in Metropoli prouinciae Lugdunensis tertiae, praesente ac spectante urbis Episcopo, Chlodoueum baptizaret: aut Chlodoueum, victis ac domitis Alamannis, a ripa Reni ad flumen Ligerim contendisse, ut tam longe ab Augusta Suessionum, quam interfecto Syagrio regiam

delegerat, in extremis Regni terminis, ac velut sub oculis Vesigothorum intingueretur. Malo igitur cum Frodoardo Hincinarum Remorum Episcopum, amplius CCC LX X annis distinctum a Chlodouei aetate, quam Nicetium ei supparem erroris arguere. nec dubito, quin limina Martini vocaverit Nicetius Ecclesiam S. Martini apud Remos ad portam Collaticiam, vel Basilicarem, cuius mentio fit in Remigij testamento. ubi ablui voluisse Chlodoueum non mirabitur, qui Martini nomen ob signa atque virtutes summae Gallis de Francis venerationi fuisse, votaque ei ab ipso Chlodoueo ante Vogladense proelium nuncupata intelliget,&Rotbertum fratrem Odonis, ac Lotharium, qui Durocortori

302쪽

Remorum regnum inierunt, non in primaria urbis Ecclesia, sed in Basilica Beati Remigi j Reges ab Episcopis

Remensibus consecratos esse animaduertet. Nec plura de loco, ubi ablutus est Chlodoueus, dicenda occur

runt.

De tempore non magis conuenit. Fredegarius , Hinc-marus, ac Frodoardus uti supra diximus) in peruigilio Paschae xvi regni Chlodouei anno hoc actum esse scribunt. e quibus Fredegarius, ut sententiam suam confirmet, addit Chlodoueum, cum Remigius in Albis Euangeli j lectionem de Domini nostri Iesu Christi suppliciis ei exponeret, dixisse, si tum vixisset, atque Francis comitatus Hierosolymis fuisset, Christi se iniuriam

vindicaturum fuisse. Deceptos credo Hincinarum ac Frodoardum verbis Zc auctoritate Fredegarij; Fred garium autem, opinionis eius auctorem, veteri more institutdque Ecclesiae, quae non aliis diebus quam Paschae ac Pentecostes Catechumenis valentibus Baptismum , conferri permisit. quippe Nicetius Augustae Treuir rum Episcopus,in ante dicta epistola ad Dominam Chlodo indam Reginam, Chlodoueum sine mora baptiz, tum ait, Vt appareat, post victos acie hostes subactamque Alamanniam, simul ac domum rediit, circa initium hiemis finemque anni Baptismum ei collatum instat te Chrothilde, non in Pascha dilatum fuisse. Sed omnem dubitationem eximit, errorEmque dissoluit Alcimus Ecdicius Auitus, Viennensis Episcopus, vir ingenio ac virtute eminens, & pro captu illorum temporum in prosa oratione carminibusque perfectus, atque svi in epistola ad Faustum Sc Symmachum Senatores Vrbis& Consulares ipse se appellat in Senator Romanus. Hic igitur Auitus in epistola, qua Chlodoveo Regi de accepto Baptisno gratulatur, VIII Kalendas Ianuarias, quum Christi natalis nocturna peruigilatione celebrabatur, praesentibus multis Episcopis tinctum eum indicat his verbis, quae si legissent Fredegarius & Hinc marus, in errorem non incidissent. Gaudeat quidem Graecia habere se Principem legis nostra, sid non iam quia tanti muneris dono sola mereatur sita rari: quod non desii Oret,

303쪽

reliquo Orbi claritassea. Siquidem Occiduis panibus

in Rege non notio noui iubaris lumen essulgurat, cuius splendorem congrue Redemtoris nostri natiuitas inchoauit evi eo die ad salutem regenerari ex unda vos pareat, quo natum redemtioni sua caeli Dominum mundus accepit. Igitur qui celeber est natalis Domini, sit oe vestri, quo vos silicet Christo; quo Christus ortus est mundo. Comparat

Auitus hoc loco Chlodoueum Francorum Regem cuim Anastasio Augusto, quem Principem Graecia appellat, δίlegis nostra, hoc est Catholicarum partium esse ait. tamquam ut Chlodoueus post Baptismum acceptum in O cidentis tractibus; sic tum in Orientis Imperio Anast sius Princeps Catholicus fuerit: quem Dioscorianorum vel Eutychianorum haeresim secutum esse, dc quinque Patriarchas sibi aduersantes, ac de duabus Christi natu ris recte sentientes in exsilium misisse constat. Chlodo-ueum autem existimo unum ex omnibus aetatis suae Regibus Catholicum dc orthodoxum fuisse. quippe eo tum statu res Christiana erat, ut haeresi ubique dominante Imperium Orientis Princeps Eutychianus obtineret: MReges Barbarorum, qui in prouinciis occidentis consederant, nimirum Sueuorum in Callaecia; Burgundionum, dc Vesigothorum in Gallia; Vandalorum in Africa; Ostrogothorum in Italia; Langobardorum in Pannonia secunda; Gipedum quoque in Dacia Transda-

nubiana, Arij sectam sequerentur: ceterae gentes ten ces patrij moris idola venerarentur. Causa autem, qua

re omnes fere Barbari Ariani essent, haec erat, quod ut scribit Prosper in Chronico Ariani ab Imperatoribus Arcadio Honorio Orbe Romano expulsi ad Barbaros , in primis ad Vesigothos sese contulerant, ac plerosque eorum ex idololatria, nonnullos etiam e Catholica religione ad suam haeresim perduxerant.Quamquam

Iordanes in libro de Origine Gothorum, &Nicephorus Callistus in Historiae Ecclesiasticae libro X I tradunt Vesigothos Fri digerno Regi parentes, auctore Vlfila Episcopo populari suo principatu Valentis Aug. factos Arianos, Ostrogothis, Sc Gipedibus consanguineis suis,

ac ceteris omnibus linguae tuae nationibus Barbaris Istri

304쪽

166 RERVM FRANCICARUM accolis, nimirum Taifalis, Vandalis,Erulis,alusque hanc perfidiam insevisse. a diuerticulo ad ordinem reuertor. Eadem in epistola Auitus Chiodoueum laudat, quod cum eum vari j haeretici ad suas quisque partes trahere

Conarentur, Catholicam Fidem professus sit: & veritatis ac rectar de Deo sententiae quidam arbiter datus, dum sibi eligit, omnibus iudicauerite nec Vt plerique noxio pudore , & inutili maiorum reuerentia moti facere consueuerant, Christianorum Sacerdotum monitis & cohortationibus religionem popularium & ritus patri j vetustatem opposuerit: ut qui priscae Originis stemmate, ac nobilitate illustris proauos Reges bonorum auctores habebat, posteris suis auctor esset ipse meliorum. Adii cit ab Chlodoueo, quem timendum gentibus, Regum forentissimum, ac felicissimum, ac patrem omnium appellat; captiuos vinculis liberatos, atque dimissos: dc per nuntium Viennam missum de Baptismo suscipiendo initi consilij se certiorem factum: neque opus este Fidem' feto praedicare, quam ante perfectionem sine praedicatione

viderit: tum nimirum cum Chlodoueus inuocato Christo Alamannos acie vicit, ac sicuti supra dicit Nicstius) quae de religione Christiana ab Chrothdde uxore

audierat, vera agnouit, praesente Dei auxilio comprobata. Praeterea se impetrasse Auitus scribit a Domino

Gundobado, sua quidem gentis Rege,sed Chloriuri vii

ait in milite, eique seruire in omnibus parato, ut viri Illustris Laurentij cuiusdam filium ad eum, quemadmodum petierat, mitteret. unum orat Chlodoueum, ut quoniam gens uniuersa Francorum per eum breui Christiana futura sit, miteriores gentes, quas unius ac summi Dei ignaras nondum ullae haereses aut prava dogmata

corruperunt, nimirum interiores Germanorum nationes, quae sub imperio Francorum non erant, dimissis quoquoversus legationibus ad religionem Christianam invitet. Et id quidem forsitan Chlodoueus fecit. Certe imitatus Constantinum Maximum , Francos saltem ditionis suae suti ait Sigebertus) cum exemplo suo; tum et a edicto ad Fidem Christianam partim inuitauit, partim perduxit. ut non sine causa a Remigio in II episto-

305쪽

tis illastris appelletur. Exemplum Chlodouei Regis intra paucissimos annos Francorum pars maior & melior imitata est. eodem plerique consilio Presbyteros adire, ad Episcopos conuenire, his magistris quae credenda erant edoceri, dc Christianam religionem profiteri, colere, amplificare

Coeperunt. eamque postea non modo integram a contagione accolarum seruarunt, Verum etiam Alamannis,

Baioariis, Toringis, Saxonibus, Frisiis, aliisque gentibus

idololatris domitis in seuerunt. tantum denique sacrarum Virginiura, sanctorum Monachorum, Abbatum, Presbyterorum, Episcoporum tulerunt: tot experimentis pietatem suam testatam fecerunt, magis. Vt Fidem

Christi Gallos edocuisse, quam a Gallis didicisse videri possent. Quamobrem Iustinianus Aug. apud Procopium in libro I belli Gothici re Agathias dicunt omin es Francos rectissimam atque eamdem, quam Roma nos, de Deo opinionem habere, eosdem festos dies an niuersarios agere, & haeresin atque perfidiam Arianorum damnare. & Pelagius Episcopus urbis Romae in epi stola ad Auxanium Arelatensium Episcopum ait Fra Corum Reges cum Romanis in rectae Fidei confessione consentire. similiter Gregorius cognomine Magnus, Romanae Ecclesiae Episcopus, in litteris cui ad Cluideribertum Regem Francorum, tum ait eius filios scriptis. rmat, quanto Reges ceteris hominibus praestent, ta to ficti 930 Regnum Fi Misi'serilitem integritate Chri stiauae religionis omni omnium gentium regnis antecellere. Ex quo intelligitur Rege1 nostros, qui Chlo- douei insequentiumque PrincipM m. vi virtutis ita dc pietatis heredes, de Catholicae disciplinae semper tenaces fuerunt, iure meritoque Christianissimos appel

C erum postquam. Chlodoueus Baptismum iniit, Galli, qui sub Francorum imperio erant, multo placidiores de obsequentiores facti sunt: & qui non erant, eos habere dominos plerique summopere cupiuere. licet enim antea Galli, qui Vesigothis, de Burgundio-

306쪽

nibus Arianis parebant, partim amore, partim metu impulsi, in Francos studiis inest nauerint: Sc beatus Α- prunculus Lingonicae Ecclesiae Episcopus propterea Burgundionibus suspectus, & clam occidi iustis sit, atque noctu de muro castri Diuionensis demissu, Arvernos petierit, in locum C. Apollinaris Sidonij tum forte defuncti subrogandus: tamen post acceptum a Chlodoueo Baptismum multo alacrius & pronioribus animis cum alij, tum Episcopi, homines magnae sanctitatis auctoritatisque , pro se quisque odio haereseos Arianae, & amore Fidei Catholicae res ad prancos traxere. quippe sui Gregorius scribit J Vohasianus, stirpis

Senatoriae, Turonicae Ecclesiae Episcopus, & Veruς eius siccessor, cum Veiigothis suspecti essent fauere Chlo- doueo , ac desectionem attentare, alter post alterunt

iussu Alarici Regis in exsilium acti sunt. & Quintianus Rutenorum Episcopus, ante proelium Vogladense ab opidanis apud Gothos ibi habitantes accusatus initide tradenda Frlincis urbe consilij, cum cognouisset si in periculo mortis esse, noctu profugit, & ad Euphrasium Aruernicae Ecclesiae Antistitem, Apruncqli Diuionensis succetarem, Augustorremetum se contulit, eiusque & liberali late vivi sustentatus, & mortui in locum

anno V post Chlodouei obitum suffectu, est. PostreinbAquitant , post victusti caesumque a Chlod eo Alaricum, quam libenter Arianum Regem Catholicb 'mvrarunt , promta omnes ac ceseri dedit idne ostende e Quamquam de Verooc maxime de Quintiano an Gregorio credi oporteat ne . siquidem Leonem V conum , mi ilum a Veto Episeopo Turonicae Ecclesiis, de u cretis Sacerdotum, qui Messalla U. C. Consule H Irregni Alarici anno Agathae conuenerunt, subscripsisse

inuenio. ex quo cognoscitur Verum, si sede sua viseexpulsus fuit, circa finem eius lem anni aut initium infe quentis, quo Alaricus interfectus est , pulsum fuisse. Quintianum autem Rutenorum Episcopum cohsta Synodo huic apud Agatham habitae interfuisse, euntque, ac similiter Euphrasium Arvernorum Episcoputii ax . Felice V.C. Consule, ante paucos menses quam Io-

307쪽

LI BER SEXTUS. 269 doueus decederet, acta Concili j Aurelianensis manu

sua confirmauisse. Praeterca cum tam Arverni, quam

Ruteni sub imperio ac ditione Vesigothorum fuerint, quoad vixit Alaricus minor: apparet Quintianum, ob supradictam rem pulsum ac profugum, vivo Alarico mortis effugiendae causa Arvernos petiturum, dc ab Euphrasio Episcopo accipiendum , agrisque ac vineis donandum non fuisse. Denique Aprunculum quidem Burgundionibus; Volusianum , ac Verum Vesigothis suspectos facere potuit propinquitas Francorum, quaere horum commercium proditionis adiuuaret, dc illis ad occupanda retinendaque opida plurimum conferret. nam Andem arunnum Lingonum hon amplius passuuin X LIII millibus aberat a Tullo Leucorum, ab Au-dstobona Tricassium aliquanto minus, quae Urbes amae parebant Chlodoueo. & flumen Liger, cuius ad vuteriorem ripam positum est Caesarodunum Turonum ,

fines Vesigothorum a Francis diuidebat. At Ruteni, ultima Aquitaniae gens, dc prouinciae Narboriensi contermina , regnante Alarico variis ditionis eius nati nibus undiquet claudebantur. minime ut verisimile sit Quintianum tum prodendi Francis opidi Rutenorum

Sego ni consilium iniisse, quo ne praesidium quidem

mittere iuuitum Chlodoucus potuisset. eo enitia pex Bituriges,uArvernos, gentes infestas, hoc est, per Onia nem inde, quam lata est , Aquitaniam Alarico paremtem tendere oportebat. , Quare existimo Quintianum

Rutenorum Episcopum, si e sede sua umquam expuusus est, post non solum Alarici sed etiam Chlodo imordem expulsiam esse, idque ilaaccidisse. Veligothos,

cum, isti ait Cregorius, mortuo Chlodoveo multa ex . diei

his, quae Vogladensi proelib amiserant, armis recepi Lsent, Segodunum opidum Rutenorum prae ceteris occupauisse, atque aliquot annis tenuiste, eiusque Episco-isum Quintianum, tamquam Francis faueret: suspectuin habuisse, dc interimere voluisse: qui una cumri dissimis seruis iuga, salutem, Aruem 6sque petierit, ibique iussu Theod'ici Francorum Osis, anno v post Chlodoues Magni: ubi tum Euphrasio urbis Sacerdoti successior iit datus. Ll iij l

308쪽

ueum , Proceresque Francorum post acceptum Bapti .mum omnibus Ecclesiis Regni ablata restituisse; ac praeterea plurimas possessiones per varias prouincias Remiagio pie contulisse, quarum is partem, nimirum Luliacum, castrum Codiciacum, & Bernam villam, Remensis Ecclesiae praediis adiunxerit; partem, non modicam castro, quod Laudunum Clauatum appellant, vel Basilicae sanctae Mariae ibi positae attribuerit, eique loco Cenebaudum, nobilissimum hominem atque doctissimum, Episcopum praeposuerit. Eulogium quoque virum potentissimum, clarissimumque, ut ex nomine intelligitur, natione Gallum, cum maiestatis reus in Ecclesiam beatae Mariae confugisset, ususque deprecatore Remigio vitam, veniamque, ac rerum suarum dominium a

Chlodoueo impetrauisset, Sparnacum villam suam eudem dono dare voluisse, recusantique in usum Ecclesiae Remensis argenti librarum quinque millibus Vendidiste. Praeterea Hormisdam urbis Romae Episcopum, post proelium Vogladense,caesumque Alaricum Remuro Remorum Episcopo vices suas per Regnum Chl ouei commisisse tradit Hincmarus, eique sedem Apostolicam obtinente Chlodoueum hortatu Remi ij l tot Romam misiste, qui coronam ex auro & gemmis, num eximium, in Basilica Petri pcinendam Princ

seque Apostolorum dicandam &consecrandam cura rent, eXemplum quoque litterarum Hormi is .adi Ro-migium subscribit, quas non minuς falsiis atque confictas, quam Rem ij testamentum subiectum arbitror. quippe anno IV post Chlodoues obitum, nimirum Florentio re Anthemio Cosis, sicuti ait Marcellinus in Chronico in Hormis da in loeum Symmachi Romanae Ecclesiae Episcopus est subrogatus. Auctor Appendicis Chronico Victoris adiunctae prodit Anastasio Aug. ii Consule Gothis, hoc est Vc siet phos, intra m amas sedes accepisse. quod cum fallumisit, inam Barcinonensis regio iam inde ab Ataulfo subditione Vesi othorum fit id, & Theodoricus posterior,

ac Euricus tiater eius multas Hispaniae clarissimas vr-

309쪽

LiBER SEXTUS. 27Ibes armis occupauerant) non dubito, quin hic error non Auctori, sed vitio exemplarium ac duabus litterulis debeat imputari, & quin Vesigothi nequaquam intra Hispaniam pedes accepisse, verum rades occoepi se di.

cendi sint. Certe hoc Auctoris ipsius verba indicant. addit enim Burdirnelum, qui ante annum ab Alarico desciuerat,& in Hispania regnum inuaserat, a suis tr ditum, Tolosam perductum, ibi tauro aeneo impositum , ac flamma subiecta viuum crematum esse : dc Messalla V. C. Consule Dertos ea Vesigothis opido po- yyyxcitis alium quemdam Tyrannum interemtum, Caputque eius Caesaraugustam allatum dicit. quae Tyrannorum Hispaniensium caedes sine multorum caedibus, qui aut participes coniurationum fuerant, aut fuisse put bantur, fieri non potuere. Eodem anno Verodunenses a Chlodoueo defecere, ecc

mdxque obsessi ubi arietibus murum quati, & agge F - rem exstructum proferri viderunt, pro Firmino Episcopo, qui paucis ante diebus decesserat, ciuem suum Auspicium urbis Archipresbyterum, virum sanctissimum, ad Regem misere oratum, ut sibi ignosceret, veniaque impetrata portas aperuere, & Chlodoueum cum luis copiis opido recepere. Hoc accidisse Anastasij secundo Consulatu ut credam facit Aimoinus Monachus, qui narrationi belli Alamannici, & Baptismi Chlodoueo Regi Francisque collati continuo defectionem Verodunensium deditioncmque subtexit. Quamquam A ctor non vetus libri de vita Maximini Verodunenses ab Chlodoueo desciuisse inter ipsa regni rinae austicia

tradit. quem tamen nihilominus secum pugnans h noris causa praecedentibus Clericis urbem intrasse, &in Ecclesia Deo gratias egisse scribit. ex quo intelligitur Chlodoueum, tum cum Verodunum recepit, Christianum fuisse: at is non initio principatus, sed quintodecimo regni sui anno, Consulatu Paulli factus est eccα Christianus. xcv I Patricio & Hypatio Coss. Theodericus Ostrogotho- 1,rum Rex, anno VII post interemtum Odoacrem, ac omnem Italiam perdomitam, urbem Romam intrauit,

310쪽

272 RERUM FRANCICAR v MibIque Odoinum, vel, ut alij di Xere, Odoindum, Coa mitem ac popularem seum sibi insidiantem capite trun eari iussit in Palatio Sessorio. cuius Sessori, Palath, in iv Synodo Romae iussu Theoderici huius habita, mentationem fieri. video, dc in Actis Xysti Romani Episco pi, in quibus Heleniana Basilica, vel Hierusalem Basilica Sessorij Palatij,alio nomine Sessorianum atriu appellatur.

i, Eodem anno bellum Burgundi cum initum ac finitum esse prodit in Chronico Marius Aventicensis Episcopus. Tum Burgundiones , qui &Burgundij, tenebant in Gallia Lugdunensem primam, Sequanos, partem maiorem prouinciae Viennensis, Alpes Peninas, d Graias, atque Maritimas,& aliquot Narbonensis S cundae urbes, quae pars Galliae Burgundia ab gente cognominata est, dc ita apud Senatorem in libri i epistola ultima vocatur. Horum Rex Gundiucus IV filios, Gundobadum, God egi silum, Chilpericum,&Godomarum, superstites ac Regni sui successores reliquerat. e quibus

Gundo badus Chilpericum , Chrothildis Reginae patrem , & Godomarum interfecerat, Regnumque totius Burgundiae occupare conabatur. ipse Lugdunum Segusianorum Regiam delegerat: Godegi silus, quem Fredegarius Gundeghiselum, Freculsus Gundevium, Hin marus Godegillum appellat, Ceneuam Allobrogum opidum sedem habebat. Breui apparuit inter malos

fratres fidam pacem, ac diuturnam concordiam esse non posse. cum enim alter alteri insidiaretur, bellum

ciuile palam exarsit. Godegistius, opibus & gratia apud

populares inferior, clam per legatos annuum tributum Chlodoueo,quantum vellet imponere, se pensurum pro misit, si eius opera Datrem victum occidere, aut saltem Regno spoliare potuisset. Facile a viro, qui in pace bellu quaerere solebat, accepta conditio est,& legati cum pollicitatione auxiliorum dimissi. Laetus igitur Chlodoueus spe praedae , &occasione vindicandae soceri caedis, ma- imas copias cogit, dc ut erat constitutum, in Burgui diam contendit. At Gundobadus ignarus staudis legatos ad Godegi silum Datrem suum mittit oratum, sibi vi

b Francis oppugnato cςleriter opituletur: condonet inimi-

SEARCH

MENU NAVIGATION