장음표시 사용
291쪽
perductam, ac in matrimonium acceptam esse. quas fabulas finxisse Historicos nostros non miror, cum tiadem Chil dericum Chlodouei patrem amisso Regno venisse Constantinopolim ad Mauricium Tiberium Aug. qui CXX post annis imperare coepit, & post Basinam uxorem ductam prima nocte portenta vix pueris credibilia vidisse memoriae tradiderint. Hincmarus, & Aimoinus, Rorico, ac Sigebertus, aliique Auctores Historiae nostrae scribunt Chlodoueum, paullo post nuptias factas, Regnum suum primo usque ad Sequanam; mox usque aci Ligerim protulisse :Aureliano Melodunum opidum Senonum , quod c strum appellant, praemium meritorum dedisse, simulque cum eo beneficio nomen Ducis contulisse. ceu vero non id antea Chil dericus Chiodouei pater fecis set, quem ipsi produnt Iuliomagum Andecavorum non longe a confluente Meduanae de Ligeris positum , &opidum Aurelianorum ripis Ligeris adiacens occupavisse.
Aliquanto post Chrothil dis Regina marem enititur,&patiente magis quam approbante Chlodoueo ablui eum more Christianorum iubet, Ecclesiamque velis ac cortinis ornandam curat ut virum suum , quem verbis eXpugnare non poterat, eo' mysterio ad Christianam
religionem illiceret. Nomen infanti Ingomeres imponitur , quod Armini j Cherustorum Principis patruo nomen fuisse accepimus , quem Cornelius Tacitus in Annalium libro I Inguiomerum appellat. Et Ingomeres quidem, ab aliquibus Ingominis dictus, paucis post diebus interiit. cuius mortem moleste ferens Chlodo-ueus, ac Baptismo imputans, grauiter Chrothil dem obiurgauit, dixItque Deos patrios, ob contemtum numinis sui iratos, parentibus situm eripuisse. at illa se felicis uteri esse respondit, cuius primitias Christus Gbi consecratas repetiuisset: filiumque postea peperit, qui nihilo secius baptizatus, Jc appellatus Chiodomeres cum aegrotare coepisset, affirmante Rege fore, idem ut ei, quod fratri, contingeret, Reginae votis, ac Dei misericordia conualuit. Ex his intelligitur Chlodo-
292쪽
ueum quamlibet natura ferum ac immitem , valde uxorium fuisse : quo non prohibente potiusquam asia sentiente Chrothil dis Ingomerem tinguendum curauerit, acriterque ob id increpita minorem filium Christo initiare non dubitauerit.
293쪽
, AM Franci dudum bella non sum mouere, sed inferre, dc quascum
que aggrederentur genteS atque re- giones subigere consueuerant: iatri terras inter Renum lc Ligerim , partem Galliae meliorem validi remque , armis occupatas obtine--- -- --, bant, & linguam Latinam, more seque cultiores a Gallis docebantur: adhuc tamen patrio more siluas de fontes Deorum numero ducebant, atque auibus sacrificia faciebant: timcndsimque erat,
ne post confirmatum sibi Galliarum imperium si idolorum cultui non renuntiauissent, in Ecclesiam retiagionemque Christianam arma conuerterent. Dei prouidentia ortum est bellum, cuius victoria Chlodoueus Rex gentis maximus ac potentissimus de idolis simul hostibusque triumpharet. quippe quintodecimo regni eius anno, qui Paullum fratrem Imperatoris Anastasij ccce Consulem habuit, Alamanni, gens iam inde ab Antonino Caracalla nulla Germanica gente viribus & fama inferior. magna manu flumen Renum transiero. Ca
294쪽
216 RERvM FRANCICARvM sana belli, nomenque Regis Auctores nostri non diacunt. tantum apud Cassiodorum Senatorem in librili epistola ultima inuenio Alamannorum Regem perfidiae notari : credo , quod foedus cum Chlodoueo ictum violata fide ruperat: siue is Gibuldus Alamannorum Rex ab Eugepio in libro de vita Seuerint memoratus; sive quis alius fuit. Equidem existimo Alamannos id quod Burgundionibus, Vesigothis, Fran- cssque bene cessisse videbant) partem Galliae multis suis
maiorumque suorum incursionibus per annos CCLXXX vastatae occupare voluisse. Regnabat tum Coloniae Agrippinae Sigibertus, partis Francorum ReX, regionemque ad Gallicam ripam Reni iacentem , dc finitimos Germaniae Transirenanae pagos possidebat. cuius ubi Regnum depopulata iam superiore Germania ingrcssi sunt Alamanni; Chlodoueus magnis coactis copiis ad eos contendit: adiunct6que sibi Sigiberto, apud Tolbiacum Vbiorum hostes assecutus proelium commisit. ibi cum inclinatam videret suorum aciem, & plurimis caesis, Sigiberto etiam genu saucio, ex quo vulnere postea claudicauit, reliquos vehementer urgeris Chrothil dis monitorum memor ad caelum oculos suu tulit, & admonitu Aureliani sui quidam aiunt) multis cum lacrimis auxilio Christi implorato vovit, si victoriam ex hoste tulisset, se Christianam sectam secuturum , quoniam Deos patrios frustra inuocauisset. statimque exauditae sunt iupplicis preces. nam & Francis animus ac virtus rediit; & iterata de integro pugna
Alamanni ingenti strage fu ii, ac fugati: Rex ipse occisus: nec prius finis caedendi capiendique factus, quam Barbari, pacta salute , sese victori dedidissent. sic Alamanniam, unaque suti Hinc marus & Rorico dicunt Sueuiam cum incolis ab Chlodoveo tributariam esse factam Historiae nostrae Auctores tradunt. nisi quod Fredegarius Scholasticus scribit Chlodoucum ad bellum proficiscentem hortante uxore supradictum v tum nuncupavisse, atque Alamannos, post eam cladem
acceptam eXtorres annos IX multis locis Vagatos, cum
nihil a quoquam auxiliorum contra Francorum Regem
295쪽
gem impetrauissent, deditionem non sponte fecisse. Sed malo equidem Magno Felici Ennodio Chlodouei aequali accedere , qui in Panegyrico Regi Theoderico
dicto aio Alamannis omnibus intra fines Italiae sine damno prouincialium receptis accidisse, ut postquam Regem suum amiserant, alienum nanciscerentur, dc ex vexatoribus prouinciarum Imherij Romani deis fores fierent atque custodes : eisque feliciter cessisse fugam ex patria sua, pro agro aspero, palustri, atque siluestri solum ferax, & aratri patiens consecutis: obsdque Theodericum Alamannicum appellandum esse dicit. Ex quo intelligitur Alamannos complures, non tamen omnes, siue Chlodouei victoris arma iramque
metuentes, siue imperium Francorum auersantes, relictis sedibus suis ad Theodericum Regem in Italiam perfugisse, & in extremis Regni terminis, hoc est, ut puto, in Raetiis, quae prouinciae Italiae proximae Al
mannorum finibus erant, ab eo este collocatos, ut eas regiones ab incursionibus tuerentur, & data facultate, vel oblata occasione in sedes suas mature ac facile reuerti possent. Quare apud Cassiodorum Senatorem in epistola ultima libri II Theodericus Ostrogothorum Rex per legatos Chlodoveo Regi gratulatur, quod gentem Francorum, prisia sicuti falso ait) atate residem, fel
citer in noua proelia concitauerit, & Alamannos vi tute victos domuerit. petitque Ut quoniam auctoresserfidiae ceciderint, imperet animo, ignoscat fessis r quiis, quae ad se confugerint, Italiaeque in finibus I teant exterritae: quippe euadere mereri, qui assinem eius defensorem elegerint. Iam Regem Alamannorum cum popularium superbia cecidisse: iam innumerabialem gentem partim intersectam, partim captam esse: Alamannoque acerrimo bellatori tantum terrorem imiectum, ut victorem suppliciter vitam precari cogatur. quem triumphum amplissimum, ac dignissimum memoria sufficere Chlodoueo debere, ne, si cum retia quis confligat, nondum uniuersos stiperasse videatur.
ita sibi gratissimum facturum, nec de ea parte, qua ad se pertineat ,selicitu uturum. Praeterea eadem in episto-
296쪽
α18 RERUM FRANCICARvMla Theodericus Chiodoueum monet, ut parcat saluti
suae, atque in acie cautior sit, & aduersus victos moderatior ac mitior, Zc citharoedum, a Seuerino Boethio Patricio, cum musicae tum omnium bonarum artium peritissimo, optimum electum, qualem petierat, inter epulas neruorum vocisque Consono cantu placiturum ei mittere se pro acroamate dicit. Deprecatio tamen Theoderici pro Alamannis irrita fuit, nec ullam deditionis conditionem accipere Chlodoueus voluit. quamobrem Alamanni non omnes quidem, uti cum Agathia persuadere nobis conatur Ennodius in sed ea pars, quam supra Theodericus ait ad si pertinere, annis X L in Italia sub Theoderici, Athalarici, de Theodahadi Ostrogothorum Regum imperio ac tutela fuere. reliqui, qui apud Tolbiacum se Chlodoueo dediderant, quique domi remanserant, gentis pars maior, ex eo tempore Francorum Regibus paruere. Falsum ut sit, quod in Historiae libro I tradit Agathias Scholasticus, Mauricij Tiberij Aug. aequalis, Alamannos ab Theoderico post occupatum Italiae Regnum subactos dc stipendiarios esse s ctos, atque eo mortuo Ostrogothos, Iustiniani A. bello prcisos, gente & agro Alamannorum in Theodeberti Francorum Regis gratiam cessisse. quasi vero Theodoricus omnem Alamanniam cum habitatoribus domuerit: quorum pars tantum post proelium apud Tolbi cum relictis suis sedibus ad eum sponte perfugit, ocXL post anno a Vitige Ostrogothorum Rege Theode-berto Chlodouei nepoti tradita postliminio domum rediit, Francorum Austrasiorum Principibus una cum reliquis popularibus paritura. Addit Agathias Alaman nos, tametsi Francorum imperio subiectos, habere tamen leges suas, De6sque patrios seruare, nimirum lu- s, fluuios, colles, quibus equos & alia animalia, capita abscindendo, immolare soleant: sed Francorum consuetudine mollitis paullatim animis & ritibus Barbarorum prudentissimum quemque commutatum ad moliora conuerti, breui ut ea gens omnem barbariem depositura videatur. Ceterum Tolbiacum, pugnae locus,
quod ab Colonia Agrippina XVI leugas abest, apud
297쪽
LigER SEX TV s. 219 quod castrum anno C X X post Consulatum Paulli et heodobertus Chiodouei abnepos a Theodorico fratre atroci proelio fusus est; indicat Alamannos prius Sigiberto Regi, quam Chlodoveo bellum inferre voluisse. quippe Cum nec supra Vindonissam, nec multum infra Mogontiacum flumen Renum transire Cauliae depopulandae causa consueuissent: si Chlodoueum prae omnibus unum aggredi statuerant ; non Germaniam inferiorem , in qua Sigibertus Rex dominabatur, petere; sed per Argentoratum aduersum finibus suis, perque Diuodurum Mediomatricorum ac Verodunum, Chlodouei Regnum ingredi debuerunt. Fusis fugatisque circa Tolbiacum , ut supradictum est, Alamannis, Chlodoueus Francorum Rex Renum transiit, & cum victore exercitu ingressus Alamanniam ac Sueuiam, exceptis qui in Italiam perfugerant, gentes regionesque eas a Maeno fluuio ad Alpes Raeticasusque promissas perdomuit: atque domum reuertens Vedastum Presbyterum, popularem suum, virum sanctissimum, quem postea Remigius, sibi a Rege commendatum, Atrebaticae Ecclesiae Episcopum constituit, ex opido Leucorum Tullo deduxit, ab eoque rectam fidem & religionem in itinere edoctus, & caeci mirabili curatione in proposito confirmatus est. Chrothit-dis Regina, quam Sigebertus Rothildem, aliqui Chrodi idem,& Chrodchil dem appellant, apud Remos viro
laeta occurrit: victos hostes gratulatur : ordinem rei gestae cognoscit: confestimque dum propositum calebat, ne dilatio obliuionem, aut consilij mutationem asserret, Remigium clam accersitum orat, ut Regem ad votum soluendum, & ad Baptismum hortaretur. Erat
Remigius Remorum Episcopus, Principi j Suessionici Episcopi frater , sanctitate praecellens , dc liberalibus
studiis imbutus, atque, ut illa ferebant tempora, deci mandi peritus, quem Fredegarius, aliique male Remedium vocant. is Chiodoueum secreto ad se vocatum monere coepit, Vt unum & summum Deum mundi conditorem , cuius beneficio insperatam ex hostibus palmam tulisset, crederet ac confiteretur: neve bestias
298쪽
16o RERUM FRANCICARvM hominibus ab auctore suo subiectas, dc aues rationis expertes diuinis honoribus coleret, neu arboribus senia su carentibus sacrificia facere nihil profutura, & aquas surdam naturae partem inuocare perseueraret. Probabat Rex Remigij salubre consilium, nec recusabat voto se exsolvere, sed Francis patrij moris tenacibus materiam seditionis praebere metuebat. Commodissimum visum est apud exercitum orationem habere. Igitur aduocata concione hortatur singulos ac uniuersos, ut euersis idolis, quae nec sibi, nec cuiquam alij prodesse possent, Dominum ac Deum, cuius expertae virtuti victoriam belli Alamannici deberent, Christum venerarentur, re nondum initiatur sacris, fit sea gentis Apost lin. Chlodouei orationem interrupit Francorum consensus una voce testatus, succlamatumque est ab omnibus, se eum, cuius Sacerdos esset Remisius, Deum colere paratos esse. Laetus tam admirabili assensione Remigius, ubi Chlodoueus, ceterique Catechumeni quae ad sacra pertinebant fecere , Ecclesiam velis aulaeisve pictis, ac cortinis ornari; Baptisterium parari; spargi unguenta ; cereos accendi iubet: ac primum omnium Chlodou eum, petentem Vt baptizaretur, a que in lauacrum descendentem his verbis hortatur: mitis depone costa Sicambere adora, quod incendisti; incende, quod adorasti. tum Rex fidem interrogatus ab Remigio,& Deum unum trinumque confessus, ter in aquam demittitur , ungitur , signaturque. Hincm rus de vita Remigii, Aimoinus eius aequalis in Historiae libro I, & Frodoardus Remensis Ecclesiae Pressi'ter rem admirabilem, &Gregorio, Fredegario, aliisque veteribus nostris Historicis ignotam narrant: nimirum cum ferenti Chrisma Clerico omnes ad Baptisterium aditus turba intercluderet, columbam niue candidiorem aduolauisse, ampullam rostro ferentem, eamque in Remigij aquam consecrantis manibus deposuisse, ac statim non comparuisse, ita Chlodoueum perunctum
esse. Addit Hincinarus Remorum Episcopus ve in actis Synodi Mettis habitae, cui ipse praesedit, & in Appendice minoini inuenio) sacrum hoc & caelo missum
299쪽
LIBER SEXTUS. 26IChrisma religiose seruari, necdum sua aetate post annos amplius C C C L X X defecisse , e6que Chlodoueum vnctum, & Regem consecratum esse XV regni anno. in quo Hincinarum sua tempora, suique decepere mores , existimantem iisdem caerimoniis Merouingos regnum iniisse, quibus posteri Caroli Maioris domus inierint: cum Pippinus primus omnium Franciae Regum, imitatus Iudaeos seac posteriores Vesigothorum Reges, ut se sacra unctione venerabiliorem augustiorADque
faceret, semel atque iterum ungi voluerit. ante aetatem vero Hincmari solus Ludovicus Pius; ab eo ad Hugonem Francorum Reges non amplius tres, nimirum Carolus
Ludovici Pij pronepos, Rotbertus fiater Odonis, &Lotharius Durocortori Remorum Reges uncti sunt ac consecrati. mirum ut non sit Chrisma de caelo delapsum, quod non in ullos usus, sed in memoriam miraculi seruaretur, tamdiu superfuisse , ac post tot annos minime consumtum ostentari potuisse. Baptiet
to Chlodoveo , e sororibus Regis Albossedis Baptismum accepit: Lanthildis, vel Landechil dis, Christiana quidem dudum sed Arianarum partium , post eiuratam haeresim sancto Chrismate delibuta est,
quam tamen aliqui Una cum sorore tinctam assi mant. Francorum quoque sub Chlodoueo militantium millia amplius III, non uti ait Fredegarius in v I Baptisma inierunt, qui albati cum albato Duce triumphalis exercitus speciem praebuerunt. Lanthil-dem autem falso Rorico pro Audefleda Theoderico Ostrogothorum Regi nuptum datam ait. at Alboflc-dem quod Sc fortasse de Lanthildu dicendum est, neutram enim nupsisse reperioὶ consecratam Deo virginem decessisse Remigij ipsius ad Chlodoueum epistola ostendit, in qua Albochledem eam appellat, benedictionem virginitatis accepisse scribit, atque jacratam lugeri negat oportere. Equidem miror nec Gregorium, qui hanc epistolam legerat, nec ceteros nostros Historicos id animaduertisse, existimoque Albofledem non ab alio quam Remigio ut baptigatam, sic consecratam fuisse. In Chronico Roberti Monachi Autissiodurensis in-
300쪽
uenio Theudechildem, Chlodouei filiam, Theuchi idem
Reginam ab Odoranno dictam, deuota virginitate dc pietate venerabilem, apud Agendi cum vel Agedincum Senonum Monasterium, quod S. Petri Viui appellatur, magnifice exstruxisse, Apostolis consecrauisse, ac praediis locupletavisse, ubi oc sepulta sit. Et Chlodoueus quidem, ita uti supra diximus, ablutus est: qua autem in urbe, qudque tempore ablutus sit, inter Auctores non constat. Gregorius, quantum
in ipso erat, id scire nos noluit: nam nec loci, nec diei mentionem ullam fecit. Fredegarius vero, qui Pippino regnante floruit, Aimoinus, Hincmarus in libro de vita Rem; ij, Sc in duabus epistolis, ac Frodoardus Presbyter in Historiarum Ecclesiae Remensis libro primo, Chlodoueum in Basilica sanctae Mariae Duroco tori Remorum in peruigilio Paschae baptizatum esse tradunt, eo nimirum anno, qui victoriam belli Alama nici secutus est. similiter Ludovicus Pius apud Fro-doardum in Historiae libro II in Remensi Ecclesia beatae Mariae & Chlodoueum ablutum, oc se, qui ab eo
genus nomenque deduceret, manu Stephani Romani Episcopi Imperatorem consecratum, Unctum, ac cor
natum dicit. Contra Nicetius Trevirorum Episcopus in epistola, qua Chlodo indam Chlodouei ex Chlothario filio neptem etiam atque etiam hortatur, ut Αlboinum Langobardorum Regem virum suum e secta Arij ad Catholicam fidem adducat, Chlodoueum in Ecclesia Martini Baptisina consecutum esse ostendit his verbis. Audisti ab auia tua Domina bona memoria Rodb de , qualiter in Franciam venerit, quomodo D minum Chlod eum ad legem Catholicam adduxerit. oecum is esset homo astutissimus, noluit acquisere, an teq am vera agnosceret. Cum ista, qua spodixi, pro 'ta cognouit, humilis ad Domini Martini limina cec
dis, oe baptiori se sine mora permisit. Ecclesiam ne apud
Turonos Martini Apostolici viri sepulcro illustrem, Martini limina appellet Nicetius; ut Fredegarius in Chronici capite Ll v) an aliquam aliam Basilicam eius nomine nobilitatam, ambigi potest. Equidem vix cre
