장음표시 사용
311쪽
LIBER SEX TV s. 273 inimicitias patriae periclitanti, & aduersus communem .hostem in commune consulat: ne qui iuncti pares esse Chlodoveo possint, distracti opprimantur. Pollicetur auxilium Godegislus,m6xque cum omnibus copiis ex composito adiungitur Gundobado, simul ac pugnae signum datum esset, ad Chlodoueum transiturus. tum ambo Chlodoueo armati occurrunt. Committitur proelium apud Diuionem, quod erat castrum in finibus Lingonu ad Oscaram flumen ,ab Imperatore Aureliano non ut Gregorius putat exaedificatum, sed nouis moenibus cinctum. Vbi pugnari coeptum est, Godegistius j quemadmodum conuenerat, cum exercitu ad Chlodoueum
transit, & arma in fratrem vertit. quod posteaquam sensit Gundobadus, multis suorum amissis fugam capessivit: nec munimentis Lugduni,ac ne Viennς quidem, aut Va lentiae satis confisus, Auenionis muris se inclusit, tantos uti existimabat) ab hostibus tutior, quanto remotior
futurus. eo frumentum comportari,pecus eX agris compelli iubet. Godegi silus autem, promissa Chlodoueo parte Regni sui, discessit, triumphansque, tamquam
iam totius Burgundiae imperium obtineret, Viennam Allobrogum, inuitantibus opidanis ac popularibus, intrauit. Interea Chlodoueus auctis copiis suis Gundo-badum qua fugerat sequi, ac interficere statuit: penetrat interiora Burgundiae : superatoque flumine Rhodano castra ante Auenionem ponit, minimc plenam ab se latam victoriam , confectumque ducens bellum, si Rex hostium euadere potuisset. Iam depopulatis agris,
caesis olivetis, vineis excisis, vicis incensis, feruebat obsidio,& Gundobadus intra muros cum suis non modo
de Regno, sed etiam de auxilio ac de salute desperabat. aegro animi, anXioque supradictus Aredius, amicorum eius facile primus, consilij sui rationem aperit, & ex constituto ad Chlodoueum transfugit, assirmatque invictoriae ipsius comitem, quam socium Gundobadi pulsi ac obsessi e sse maluisse. receptus inter familiares, vir in suadendo prudens , & in arcano sibi commisso celando fidelis, nec minus iucundus & suauis, quam callidus, breui in magno honore apud Regem fuit.
312쪽
quem cum diuturnae obsidionis taedere animaduerte ret, arrepto tempore Veniam libertatis precatus monuit, ut irrita munitillimae urbis oppugnatione dimissa, Gun dobado tributum in annos singulos pendendum imponeret , suaque in eo negotio opera uteretur. Placuit Chlodoueo consilium, remissumque confestim Auenio nem Aredium subsecuti eius legati Gundobadum impe rata facere paratum inuenere. itaque conditiones pacis quae ferebantur acceptae, & promisso annuo tributo, ab altero pecunia in annum; ab altero obsidio soluta est. Chlodoseus Burgundiae spoliis onustus exercitum praeda grauem domum reduxit. Exstincto eum in modum externo, ciuile bellum de- integro in Burgundia exarsit. Cundobadus enim, quem
Fredegarius Gundebadum ; Regino Cundibaldum appellat , post discessum Francorum receptis viribus, opidum Allobrogum Viennam caput Regni sui oppugna re instituit. id opidum Godegistius popularium aliquor,& Francorum auxiliariorum praesidio tenebat. qui cum angusta re frumentaria uteretur, multitudinem inopia pressam opido excedere iussi. Eiectus praeter ceteros Curator aquarum publicarum; indignabundus, ac fremens contemtum se,& tamquam unum de inutili plebe expulsum , statim Gundobadum adit: docet frustrator Operibus, tanto cum virorum fortium periculo Vien, n in oppugnari, cuius potiundae compendiariam viam
demonstrare possit. probat6que Regi consilio suo, dux ipse armatis datus robustissimos expeditissm6sque militum Cundo badianorum per aquaeductum ducit, Mamoto ferreis vectibus magno lapide, quo spiraculum
eius intramuranum clausum erat, in urbem intromittir. illi , ut imperatum erat, simulac ex aquaeductu Vel ut CCuniculo emerserunt, bucina signum captae Urbis dedere. Respicientibus, qui e muris propugnabant, & se a tergo circumuentos esse videntibus, Gundobadus occupatis portis cum copiis suis in urbem irrupit, de defensores perterritos ac in medio conclusos occidit. Godegislus in Ecdlesiam Haereticorum confugit, ibique Una cum Episcopo Ariano Arianus interficitur. at Fran-
313쪽
Li AER SEXTUS. 27sci, quos a Chlodoueo Godegi situs acceperat, in turrim concessere, quos Gundobadus captos a militibus suis
violari vetuit, Tolosamque perduci, ut ait Gregorius & Alarico Vesigothorum Regi tradi iussit. Quamquam
Fredegarius Scholasticus, dc Aimoinus produnt Francos hosce, V millia numero, vel, quod malim, I I,ab Gundobadianis ad unum omnes occisos esse. Primores Viennensium, quos Gregorius Senatores, Marius Seniores
appellat, ac Burgundiones complures, qui Godegisi lipartibus fauerant, multis exquisitissimisque suppliciis
affecti sunt, ac necati. Eum in modum Gundobadus intra finem anni, quo Patricius dc Hypatius Consules fuerunt, aduetiam, ac secundam fortunam expertus, primum acie victus; deinde obsessus; paullo post fratrem , a quo erat pulsus, obsedit: Regn6que suo tali cito de facile recepto quam amisso Regnum cius adiunxit: ac omnem Burgundiam occupauit, caedibus trium fratrum infamis. atque suis postea viribus con
fisus promissum Chlodoveo tributum non pependit: m6xque Burgundionibus leges mitiores instituit, ne Romanos, hoc est prouinciales Gallos iniuriis afficerent. Hae sunt leges, quas cum Avieni Consulatu promulgatas legamus, luleno dc Pompeio Cost vel insequenti anno, nimirum Flauio Avieno iuniore dc Probo Coss. latas fuisse credere nos oportet, dc quas Reges Francorum Burgundionibus domitis reliquerunt. Certe Agobardus Lugdunensis Episcopus, qui post C C Cannos, quam Burgundia ab Childeberto de Chlothario Chlodouei filiis in prouinciam redacta fuerat, floruit, Christianissimum dc piissimum Imperatorem Ludovicum semper Augustum epistola quadam hortatur de monet, ut si fieri possitὶ Burgundiones, quos clucr syos, de Gundebados appellat, legibus Francorum uti iubeat, legem Gundebadi Regis Burgundionum haeretici,quam
Gundebadam vocari dicit, lites non iure dc virorum bonorum testimoniis; sed aut rei ipsius iureiurando, aut 'armis terminantem abrogando. Bello confecto Cui
do badus, Christum filium Dei, dc Spiritum Sanctum aequalem Patri confessus, Avitum Viennensem Episco-
314쪽
pum orauit, ut clam ipsum ungeret. Cui Auitus respondit non oportere Regem, qui nullum timere debeat, metu seditionis a publica professione veritatis deterreri: meliusque esse, ut multitudo Regis fidem sequatur, quam Rex multitudinis sectam. illum caput esse gentis suae, dc quemadmodum cum expeditionem facit, praeire soleat copiis quo duxerit secuturis; ita exemplo suo ac veluti ductu populares ab errore abducere debere. At Gundobadus ob supradictam causam aequalitatem trium Personarum publice confiteri noluit, nec in eiuranda haeresi ausus eli Chlodouei in patria superstitione damnanda animum imitari. Et Marius quidem in Chronico,Gregorius Aruernus, Turonicae Ecclesiae Episcopus in Historiae libro II, Fredegarius Scholasticus in cius excerptis, Frecultas, ac Aimoinus Monachus, ita ut supra retulimus, de bello Burgundico scripsere. at Auctor quidam Historiae Francicae, aetate Gregorio proximus, Hincinarus in libro de
vita Remigij, dc Rorico Monachus, nulla perfidiae Go-degi sili mentione facta, falso dicunt Chlodoueum impulsum ab uxore sua Gundobado &Godegi silo iunctis bellum intulisse, amb6sque circa Diuionem acie fudi sese. & alio quidem Codegis iuriis Gundobadum vero Auenionem se contulisse, moxque obsessum, supradict commento Aredij viri illustris Consiliarij sui, nimirum
pacto pensionis annui tributi, quod seruaturus non era datisque multis muneribus e Chlodouei manibus euasisse, ac postea Regnum totius Burgundiae, quoad Vixit, felicitcr administrauisse. quem Gundobadu alij Gundo-baldum ; alii Gundobaudum alij Gundebaldum ; Hin
marus ac Sigebertus Gundebaudum appcllant. Procopius,Caesariensis Palaestinus, Rhetor in libro I belli Gothici dissentit ab omnibus. quippe scribit Toringorum si Vcsigothorum Reges Hermina idum ac Alaricu posteriorem, cum post Odoacris mortem Vires Francorum i m auctas admodum timerent, eaque gens multitudini ac virtuti suae confisa finitimos omnes lacesseret, ac aperto violaret, Theoderici Regis Ostrogothorum aia finitatem delegisse. ex eo Francos metu Theoderici in-
315쪽
LiggR SEXTUS. iuriis & vexationibus Toringorum ac Vesigothorum abstinuisse, bellumque Burgundionibus intulisse. quorum Regis filius tamen, nomine Sigismundus, Ostrogotham minorem natu filiam Theode i in matrimonio habebat Addit Procopius Francos postea, & Ostrogothos, quos semper Gothos appellat, hoc est Chlodo-ueum , dc Theodericum Reges , belli Burgundionibus
faciendi occupandaeque Burgundiae inisse' societatem: atque viri forte pugnae non affuissent chos multari certa pecunia, quam alteri operae ac ictoriae praemium acciperent, ac nihilominus dimidium agri ex hoste capti obtinere placuisse. CJm diem ex die duceret Theodericus, longumque esset eius exercitum exspectare; Francos cum magnis copiis Burgundiam ingressos esse,
solosque per se aduersius Burgundiones pugnauisse: ac postquam aequo atque dubio Marte diu atque acriter
dimicatum erat, dc magna Vtrimque caedes facta, tandem Burgundiones fusos terga vertisse, ac in extrema
Burgundiae ad Alpes versus refugisse: quibus in partibus multa castella situ naturali dc opere munita habebant. vlentibus victoria Francis, & reliquam omnem regionem occupantibus, celeriter aduenisse Ostrogothorum Duces cum copiis, quos lente iter facere, atque si victos esse Burgundiones comperissent, festinare; sin autem contra atque speraret vicisse cognouissent, non progredi ulterius Theodericus iusserat. Hos,acculatos grauiter & increpitos a sociis, longinquitati ac dissicultatibus locorum moram suam imputauisse, pactamque pecuniam victoribus poenae nomine dedisse: ac mox, Vti conuenerat, quidquid agri Burgundionibus ademtum erat, inter Francorum ac Ostrogotho. rum Reges ex aequo diuisum esse. quae gesta esse, antequam Chlodoueus Alarico Vesigothorum Regi bellum inferret. Quibus verbis videtur indicare Procopius, ante proelium V ogladense caedemque Alarici, duas a Francis in Burgundiones expeditiones fuisse s sceptas, prio-rcmque designare, cum scribit Francos Burgundionibus bellum intulisse: de posteriore loqui, cum ait eos.
dem postea una cum Ostrogothis belli Burgundici socie-
316쪽
tatem iniisse, ac Burgundiam ingressos este. Et Procopius quidem, ita ut alius nemo, bellum Burgundi cum exponit. Quominus miror, quae de Arboricis idem Auctor emoriae tradidite eos nimirum magnae homines virtutis, Francis finitimos, & cum reliqua omni Gallia atque Hispania pridem Imperio Romano subiectos fuisse, tum vero veterem Rei p. formam mutauisse. quos cum Franci diuturno bello experti vincere non potuissent, petiere, sibi ut cum eis foedus &Connubia essent. nam utrique Christianam religionem profitebantur) in has leges pacem compositam, & cietate ac affinitatibus ex dabus unam gentem factam este, taliquo pacto magna Francos potentiae incrementa quaesiuisse. At milites Romanos inultimis Galliae finibus custodiae causa constituto&, cum numero impares nec resistere,nec in Italiam,vnde venerat,reuerti possent, nec ad hostes Arianos transire vellent, se, de quam praesidiis tuebantur regionem in Arboricorum atque Francorum ditionem dedidisse: necdum apud eorum posteros leges patrias, disciplinam rei militaris, habitumque Romanum sua aetate exoleuisse. Quos ego Arboricos, vel Arborychos ignoto nomine appellatos a Procopio, non alios quam Armoricos esse indicar; que arbitror. Nam quod ait Procopius, Arboricos Francis confines,&Christianos fuisse, atque cum reliquis omnibus Gallis ac Hispanis diutissime Romanis paruisse; id de A moricis proprie vocatis dici posse, dc vero oportere Constat, qui oram prouinciae Lugdunensis II ac IIIa Sequanae exitu ad ostium Ligeris usque promissam tenebant. quippe Armorici cum omni Gallia Christum
coluere, ac Imperatoribus Rom. paruere : Sc Franci, dum trans Renum habitavere,tractum Neruictim & Armoricum ut proximum ti sic piraticis latrociniis ac praedationibus saepe infestum habuere. & postquam Belgicam, ac pleraque Lugdunensis Galliae domuere, Auler-c6sque Cenomanos &Andecavos gentes Armoricis affines in deditionem accepere: iidem mihi videntur, ne
quid inter Renum ac Ligerim hostile esset, ciuitatibus Armoricis bellum intulisse. Certe Gregorius in libro
317쪽
LI AER SEXTUS. 279 primo de Gloria Martyrum scribit Chilionem quemdam a Chlodoueo Francorum Rege in Namnetes, quaesens Armorica erat, Cum exercitu missum esse, S postimestrem eorum opidi oppugnationem subita ac occulta formidine Francorum animis diuinitus incussa o sidionem soluisse , baptizatique voluisse. quod tamen opidum Namnetum postea, cum Venetorum, Redonum, Abrincatuorum, Constantinorum urbibus, aCRotomago, hoc est cum maiori parte tractus Armoricani, Chlodoveo paruisse indicant subscriptiones Episcoporum, qui iussu eius in opido Aurelianorum conuenerunt. c quibus Veneti ut Eginardus in Annalibus, dc Aimoinus in libro IV tradunt) primum a Botannis, metu Anglorum dc amore libertatis ex patria profugis,
tributari j facti sunt: deinde ab Chlodoveo Rege domiti
sub Francorum ditione atque imperio per annos circiter XC fuerunt. donec anno XVII regni Gunichramni in X
atque Chilperici a Waroco Britanno recepti sunt. qui' ' non multo post caeso cum suis copiis Beppoleno, fra de decepto Ebrachario Gunichraiiani Ducibus, Venetiam in potestate sua ita retinuit, ut usque ad Pippinum Regem, qui opidum Venetos anno IDCCLIII cepit, per annos C LXXIV non alios quam Britannos Regulos habuerit. atque ob id Veneti in regionem a. Waroco Venetorum Comite, quem Guerecum, & Werocuin appellat, Broguerec Britannico nomine dictam ait Auctor libri de vita Gildae Sapientis. Vt ad Chlodo-ueum reuertamur: tametsi nec Concilii Aurelianensis, nec Gregorij auctoritate niteremur; nequaquam cre' dere nos oporteret cum Regem, Armoricis post occu
pitium hostibus relictis, flumen Ligerim transiturum i& antequam citeriora pacavisset, occupandae Aquitaniae causa Alarico Vesigothorum Rcgi bellum illaturum fuisse. Praeterea uti Procopius tradit Arboricis , quo tempore cum Francis socictatem & micitiam iunxere, Reipublicae formam pristinae disti milem fuisse: ita ex Zosimo cognoscitur, id quod in libro IV notauimus, effusis per Gallias Germanis, hoc est Sueuiis, Vandalis,& Burgundionibus; Armoricos ab Honorio Aug. in
318쪽
18o RERvM FRANCICARVM quo nullum sibi aduersus impotentiam Tyrannorum,& Barbarorum latrocinia, ac e actorum iniquitate impraesidium esse intelligebant, defecisse, eiectisque ma gistratibus Romanis, Remp. suo arbitrio constituisse. quamobrem principatu Placidi Valentiniani a Litorio subacti, ut ait Sidonius; paullo post rebellauere: mis.
soque ad eos compescendos Eocharico Alanorum Regi Germanus Autessiodurensis Episcopus persuasit, ut cum suis copiis domum rediret: ac Rauennam profectus,Imper.Valentinianum pro sontibus deprecatus est: impetrassetque veniam, nisi ea gens natura mobilis δίperfida per idem tempus denuo defecisset. Addit Procopius, milites Romanos in ultima Gallia custodiae causa constitutos, cum in Italiam reuerti non possent, Barbaris eam, ac Galliam fere totam, per quam iter faciendum erat ,'occupantibus neque ad hostes Arianos transire vellent, se suaque omnia, quae diutius tu
ri non valebant, Francorum dc Arboricorum fidei potestatique commisisse. quibus verbis designari puto descripta in Notitia prouinciarum Imperij Romani praesidia opidorum portuumque orae Armoricat, flumine
Ligere diuisae a Vesigothis Arianis, quorum Vcsigothorum imperio milites isti praesidiari j Francorum dc Asemoricorum,Christianarum Catholicarumque gentium, imperia praetulerunt. Vbi notare conuenit, cum Procopius scribat Francos fuisse Christianos, quo tempore foedus cum Arboricis iunxerunt, ela iupradictos milites Romanos in deditionem acceperunt, post initum a
Chlodoueo Baptismum ea gesta esse oportere. His animaduersis, tametsi Procopius in praedicto loco libri primi belli Gothici Francos, Toringos, Burgundiones,
Sucuos, dc Alamannos gentes Germanico commemorat, Francisque ac Toringis Arboricos suos medios interponere videtur: tamen hosce ego nequaquam in Germanis numerandos existimo, sed Procopium igni rantia veri Armoricos gentem Gallicam, mutato eorum situ ac corrupto nomine , in Germania posuisse credo. praefertim cum, post Varum Ducem tresque legiones caesas, constet Germanos Transirenanos Imperatoribus
319쪽
LIBER SEX TVS. 281 Romanis minimc paruisse, nullamque Germanicam gentem sedes habentem in Germania, principatu Chi douei,quo tempore Franci Galliam occupauerunt,Christianam fu ille. Admoneor suprafacta mentione Britannorum, Ut de his aliquid dicam. Britanni complures, siue ab Anglis eiecti domo, siue externam dominationem perosi, in prouinciam Lugdunensem tertiam aduersam insulae Britanniae transiere Placidi Valentiniani principatu , ibique domitae parti Armoricorum, nimirum Venetis, Curio litibus,& finitimis nationibus iura dc leges, ac nomen suuin dedere. incolae enim Britanni, vel Brittones; regio Britannia appellari coepta, quam alij novam,
alij Gallicam, quidam Cismarinam, nonnulli minorem
cognominant. Haec regio an Francorum Regibus paruerit, ambigi potest. nam Britannos post Chlodo uel Regis obitum semper sub Francorum ditione fuisse in Historiae libro iv tradit Gregorius , quique eis praeerant, pro Regibus Comites vel Duces, addere debuit)vocatos elle. & Auctor libri de vita Leonorij Episcopi scribit Childebertum Regem Chlodouei filium Franciae imperium Britanniaeque obtinuisse. 8c in libello devita Pauli inuenio Childebertum huncce Francorum Regem Vulthura Comiti, qui &Princeps ibidem dicitur,
partem Britanniae regendam commisisse, proficiscentique anulum suum tradidisse, & Paulum Agnensi Leonenssque Britanniae pagis Episcopum praeponendum curauisse. Praeterea Samson Britannorum vel Dolensium Archiepiscopus dicitur Monasterium Peneiale Monasterio Dolensi, quod utrumque exstruxerat, permissit
Chil deberti Regis subiecisse ac commendauisse. Egi- nardus quoque in Annalibus, Aimoinus in Historiae lubro I V,&Poeta quidam Saxo, Arnulfi Aug. aequalis, in rerum gestarum Caroli Magni libro II produnt, Bristannos ab Regibus Francorum subactos ac tributarios factos, impostum sibi vectigal quamus inuitos oluere comiueuisse. & Episcopi, qui in villa agri Tullensis nomine
Saponariis anno Domini IDCCCLIX conuenerunt,
in epistola ad Episcopos Britannorum scribunt eam
320쪽
αῖL RERVM FRANCICAR v Montem Francis ab initio fuisse subiectam, ac tributum
pependis e. Auctor etiam Annalium, quos Bertinianos appellant, scribit Salomonem Ducem Brittonum Carolo Francorum Regi, Ludovici Pij filio occurrisse, es que se commendauisse, dc fidem sacramento obligauisse, omnesque primores Brittonum idem facere iussisse, oecen sum illius terra sicundum antiquam consuetudinem eidem pendisse dc insequenti anno Carolo Regi, conuentum ex toto Regno apud Pistas habenti, dc annua a sui, dona ibidem accipienti, supradictum censum L argenti
librarum, quem Salomon more maiorum mittebat, oblatum esse. & in Annalibus, qui Mettenses dicuntur, inuenio Saxonum, Frisiorum, Alamannorum, Baioariorum, Aquitanorum, Vasconum, atque Brittonum ,gemitum quondam Francis subiectarum Duces, antequam
Pippinus auus Pippini Regis Praefectus Palatij fieret, a
Francorum Regibus, quorum desidiam contemnebant, contumaciter defecisse. Et haec quidem persuadent Britannos Francorum Regibus Merouingis paruisse. Contra Auctor Historiae Francicae Gregorio proximus, ac Freculius Lexoviorum Episcopus Chono brum, vel C nobertum, qui bello Chramni interfectus est, non, ut Gregorius, Comitem; sed Regem Britannorum appellant. M apud Fredegarium, ac Aimoinum, atque apud Florentinum Abbatem de vita Iudoci, dc in libro de vita Dagoberti reperio Iudicallem, vel Iudichaelum, Iuthaeli Regis filium, quem quidam Vidichailum, alij Iu-
dichellum nuncupant, Britannorum Regem dc fuisse &Vocari.Aimoinus etiam in Historiae libro II versus Childeberti senioris tumulo inscriptos refert, in quibus Bri tonum Regibus terrori fuisse dicitur. dc Gregorius, velut secum ipse pugnans, in libro IV ac V tradit Chanaonem, seu Conanum, Britannonum Comitem, Macitaui fratris sui Remum occupauisse: quo mortuo Macti auum Regnum recepisse, ac Theodoricum quemdam Bodici filium Regno patrio spoliauisse. nemo autem nescit Comitatus dc Ducatus quos vocant, hoc est Praefecturas urbium atque regionum Francis subiectarum, non armis obtineri, sed ab Regibus Francorum dari ad tempus
