장음표시 사용
321쪽
LIBER SEXTUS. 283 consueuisse. Neque ignoro Comites, & Duces, a nostris Historicis nonnumquam Reges 1, & subiectas cis regiones , Regna appellari: sed amrmo, id quod Gregorius scribit, Warocum Macliaui filium in agrum Namneticum , Redonicumque pagum saepe excurrisse, & cum Chilperici atque Gunichramni Regum Ducibus pugnauisse, nequaquam conuenire ei, qui Francorum Regibus pareret. Vt omittam non alios quam Britannos in Britannia Cismarina regnauisse, cum Reges Franciae
quoslibet e populis suae ditionis urbibus suis prouincitiaque praeponere solerent. Certe Fortunatus in libro IX, de Chilperico Rege scribens, inter gentes Francorum inimicas, uti Getas, hoc est Vesigothos, Vascones, Da- nos, AEstiones, quos alij aEilios, alij aEstos vocant, Saxo
nes, Frisones, Sueuos; sic& Britannos numerat. o quibus Vascones Pyrenaeorum montium incolae, gens Hispaniae Tarraconensis libera, prouinciam Nouem populanam aetate Fortunati crebris incursionibus vastabant, omnemque tandem Vsque ad Garumnam flumen, Franci, sub Maioribus domus bello ciuili laborantibus, occupauere,& Vasconiam appellauere. qui in Hispania remanserant, Hi lanos Vocones; qui Pyrenaeum transgressi in finibus Nouempopulorum consederant, Citimos Vasiones scriptores rerum gestarum Caroli Magni de Ludovici Pij vocant. unde Asinarium in Annalibus Bertinianis citerioris Vasionia Comitem dictum inuenio. Frisones vero vel Frisij, qui primo Francis diu paruerant, eisdem postea dominantibus in Gallia, a finitimis Saxonibus subacti esse mihi videntur, plurimsque
eorum in Batauiam transiisse. unde Frisia nonnumquam Saxonia; & Batauia cum ab aliis, tum ab Auctore Annalium Mettensium Frisia dicta est. Miror tamen, quod hostibus Francorum Sueuos annumeret Fortunatus,
quos Procopius Rhetor eius aequalis sub imperio Frana corum fuisse in belli Gothici libro primo tradidit. Vt ad Britannos redeam, Episcopi Gallicani in Epistola ad Nomenotum Britannorum Regem, quem Pri
rem gentis Britannica appellant, scribunt certas fui se si nes, quos Franci ab exordio dominationis Fia in Galgia
322쪽
sibi mindicauerint; γ centos, quo petentibus Britannis conia refrint. dc in Annalibus Bertinianis idem Nomenotu,
Britto anno IDCCCXLIV μω sibi sui ue antecessori-bi attributos insolenter egressus esse dicitur. quos fines Britannicos Auctor vetus libri de vita Ludovici Pij, alij
Britannorum limitem, alij Germanico nomine Marcam Tritannicam vocant. 6c qui de vita Caroli Magni scripsere, cum Widonis Comitis ductu anno II CCXC ix totam Britanniam, quod numquam antea factum erat,
perlustratam armis, ct a Francis subactam si se tradunt, satis aperte ostendunt ante Caroli Magni principatum
si non omnem Britanniam; saltem maximam eius partem Francorum Regibus nequaquam paruisse. Neque
Fredegarius solum in Chronico, de Chlothario iuniore Chlodouei pronepote loquens , sed etiam supradicti
rerum gestarum Caroli Magni scriptores Britannorum limitem, vel Maream Britannia, dc Praefectum Britannici limitis commemorant. ut appareat Merouei posteris regnantibus, & Carolo ipso Magno in tot tantisque prouinciis dominante, Britannos, veluti alienae ditionis gentem, a prancis limite diuisos, tribusque per eius Principis Duces expeditionibus victos magis quam domitos fuisse. Certe a Ludovico Aug. Caroli filio des
cere , primum Murmano duce ,qui regium insigne n .menque sumsit,& ab exercitu Imperatoris occisus est ;deinde auctore Wiomarco, qui & ipse dolo circumuentus, ac domi suae interfectus est. atque quatuor expeditionibus in. Britannos cum per se, tum per legatos factis,& depopulata regione, id unum tantummodo Ludovicus egit, ut obsides ex more darent, & se imperata
facturos promitterent, breui fidem violaturi. siquidem Nomenotus, regi j sanguinis Princeps, quem Ludovicus Aug. Iudicem, aut svti ait Regino in Ducem Britannis dederat, rupta fide a Carolo Rege Ludovici Aug. filio desciuit : adiuncti que sibi Lamberto Comite, qui similiter a Carolo defecerat, Reginoldum Vel Rainaudum Namnetum Ducem apud Vicinoniam flumen cum magna manu Francorum occidit: nec multo post alium
exercitum Caroli Britanniam ingressum, paludibus tim
323쪽
L 1 AER SEXTUS. clusum proelio fudit. Idem non solum Venetos,quam Vr. bem Pippinus Caroli Magni pater ceperat, Regno suo adiunxit; sed etiam limitem antiquum transgressus ut ait
Adreualdus in Redonas, atque Namnetas, Urbes Francicae ditionis, partemque pagi Andecavensis ac Ccno- mannici usque ad Meduanam flumen, agris igne dc semro longe lateque yastatis, occupauit: & ex lv Episeo-
patibus septem factis, pulsisque legitimis Episcopis , dc
aliis in eorum locum sustectis, ab Archiepisicopo Dolensi regio more ungi se iussit. cum Carolo etiam, bis frustra Britanniam cum copiis ingresso, pacem aequis Conditionibus fecit : Regnumque Herispoto filio suo moriens tradidit, a quo Carolus Rex acie victus excedere Britannia, & pacem facere coactus est. Hic est Herispoius, quem datis utrimque cum fide obsidibus ad Carolum Francorum Regem Iuliomagum Ande- cauorum venisse dicit Regino, eique sese commisisse, magnisque muneribus honoratum in Regnum rediisse. Adiicit Auctor Annalium Bertinianorum Herispotum, quem, ut Nomenotum patrem eius, successoremque Salomonem, Brittonum Ducem semper appellat, regia
veste & paterna uti ait)potestatis honore, hoc est patrio
Regno a Carolo donatum esse, additis Redonis, Namnetis, S: Ratensi, id est, statiatensi pago, qui ex nomine. viri Ratiatensis, quem Gregorius, in libro de Gloria Confessorum, prope urbem Namnetas in finibus Pictonum ponit, appellationem traxit. Vbi notandum est, cum Nomenoius Redonas, Namnetas, &Ratiatensem
regionem occupauisset, Herispoto eius filio ac successori Carolum Francorum Regem non tam condonauisse
supradictas urbes, quas iam habebat in potestate, quani earum expugnationem dc possessionem cpssione sua comprobauisse: pagumque Ratiatensem eX eo tempore Britanniae, a qua flumine Ligere diuidebatur, partem esse coepisse. Paucis post annis Heri olus a Salomone Duce&Αlmaro Britannis, posteaquam diu rebellauerant, interimitur, dc Salomon a Britannis Rex salutatur. qui ut Carolum Regem placaret iratum sibi, propterea quod Guntfridum dc Gozfridum rebelles, Ludovicuin
324쪽
,86 RERUM FRANCICARvM quoque filium eius receperat, & ad depopulandam Ah decauiam finitimosque pagos copiis instruxerat; anno
1 DCCCLXIII occurrit ei, commisitque sese: atque
eidem sacramento fidem obli Fauit, ac argenti libras quinquaginta, eo anno, atque insequenti tributi nomi ne pependit, ob idque parte agri, qui Inter-duas-aquas
dicitur, & Abbatia S. Albini a Carolo Rege donatus est.
sed post triennium, nimiru anno IDCCCLXVII cum Britanni tributum pendere recusarent, adiunctique Nort- mannis opidum Cenomannos diripuissent ,& iam Carolus bellum eis pararet inferre: tandem conuenit, Vt Carolus Salomoni obsides daret, sIcque Pasiluithenus, Salomonis gener, legatus ad Carolum veniret. tum Carolus Salomoni eiusque filio pagum Constantinum hac conditione donauit, si fidem ambo , quam per Pasu- uitlienum dabant, sibi Ludovic6que filio suo sancte
praestarent, & auxilia contra hostes petentibus mitterent: atque insequenti anno coronam cX auro gemmis ornatam cum insignibus regiis Salomoni misit, quem Nicolaus Episcopus Romanae Ecclesiae praeter ceteros in epistola quadam Regem appellat. Idem Salo
mon anno IDCCCLXXIII Carolo, Iuliomagi Ande- cauorum Nortinannos obsidenti, in auxilium venit, nec tamen castra sua castris Caroli iunxit, sed trans Medu nam flumen cum magno exercitu consedit, ab eaq, parte Opidum oppugnauit: & filium suum nomine migonem ad Carolum, ut ei se commendaret, fidemque coram primoribus Britannorum sacramento obligaret, misir, nec multo posta Ducibus Proceribusque Britannorum
Pasquitano,Vurfando vel Vurnaliato,& Wigone Riuilini filio interfectus est. Tumque Carolus Rex Francorum de recipiendo Regno Britanniae diu multumque frustra cogitauit. Quare ipse in legibus apud Silua-
cum latis Redones, Namnetes, Venetos, Curio lites,
vel Corio pites, Leonenses, Osismicum pagum, Aletenses, dc Aulercos Diablintes, gentes Armoricas Britannis subiectas, inter pagos suae ditionis non numerat , nullamque eorum mentionem facit. & Asser Me-ncuensis est auctor Imper. Carolum Crassum Ludovici
325쪽
LIBER SEXTUS. 237Pij nepotem , qui Ludovici Balbi statris sui patruelis
filiis successit, praeter ceteras prouincias omnem Galliam, excepto Armoricano Regno, hoc est,cxcepta Britannia,tenuisse. quo mortuo Francorum Reges, bellis ciuilibus ac externis impliciti, tantum abfuere a Britannia vindi canda occupandaque, ut ne suos quidem fines a lucr-sus Barbaros tueri potuerint. Haec de Britannis, digna memoria visa, ideo huic loco inserenda existimavi, ut omnes scirent ne Caroli Magni quidem; nedum Chlo douei posteris eos umquam certa imperi j confessione paruisse. Messalla & Areobindo , vel Areobinda Coss. X V P iovi. Kalendas Octobres decessit Caretene Regina, quinquagesimum aetatis annum transgressa, conditaque est Lugduni in Ecclesia beati Michaclis, quam ipsa exstrux rat: femina benefica in pauperes; cilicio, ac ieiuniis in Palatio assueta; fili6sque ac nepotes suos ad Fidem Catholicam hortari solita. ut docent versus tumulo eius inscripti, relatique ab Andrea Duchenio: qui Cundiu-ci Burgundionum Regis uxorem , matremque quadri
gae Principum, Gundobadi, Godegi sili, Chilperici, ac Codomari fuisse Caretenen putat, credo quod Consulatu Messallae, vivo Gundobado, eam de Regina Monacham obisse ibidem legerat.
Dotibus his pollens, sublimi mente subire
Nonstrauit sacrum post diadema iugum. Quasi vero non&Radegundis, Bertharii Toringorum Regis filia, similiter permissu Chlotharij viri sui vestem
regiam sacro velamine, Sc Palatium Monasterio mut uerit. Praeterea Iordanes scribit, Theodericum Ostrogothorum Regem,s mul ac in Italiam venit, hoc est, sautem statim post confectium aduersus Odoacrem bellum, Asterio & Praesidio Coss. filiam natu minorem nomine ccc
Ostrogotham Sigismundo Gundo badi Regis filio in V
matrimonium dedisse. tum autem Caretene plus minus XXXVIII annum agebat, siquidem anno XII post, Messalla Consule quinquagenaria erat. potuidne Vero IIvi. femina annorum circa XXXVIII non iam filium, sed nepotem suum maritum videret Non igitur Caret e
326쪽
iss RERUM FRANCICARVM Gundiuci uxor, sed nurus; non Gundobadi mater, sedeoniux fuit, cuius filius Sigismundus, ne de Godomaro loquar ) neposque Sigisticus post Gundobadi mortem, haeresi Ariana eiurata, Catholicam Fidem professi sunt. Caretenes huius pietatem, omisso nomine, laudat Gregorius in libro II de Gloria Martyrum: in quo scribite Burgundionibus, qui Brivate Vico Arvernorum V sigothis parentium direpto, spoliataque Basilica Iuliaiani Martyris , ab Hillidio Vellauo caesi erant, quatuor fuga elapsos domum reuertisse, & praedam suam, nimirum patinam eX argento, quatuor in partes diuisisse, i . t urceum autem similiter argenteum Gundobado Regi dono dedisse. Quo cognito Reginam viro suo persuasisse, ne propter tantillum argentum tanti Martyris gratiam amitteret, urceumque, & patinam, sicut erat diuisa , additis multis muneribus, Ecclesiae Iuliani restituisse. io vi. Eodem anno Alaricus Vesigothorum Rex , secutus
exemptu Eurici parentis sui, qui primus leges Vesigothis describendas curauerat,Codicis Theodosiani libros Xvi, uinciales Galli, Hispanique, ac forsitan etiam svti Pra fatio Alarici indicare videtur ) Vesigothi uterentur: Episcopisque Aquitaniae & Galliae Narbonensis permisit, Vt Agathae conuenirent. Certe in praefatione Ca-
nonum Episcopi ipsi profitentur permissu Domini suis iosissim , magnificentissmi, pii simulue Regis in urbe
Agathaiconuenisse. Caesarius Arelatensis Episcopus , magnae vir sanctitatis atque doctrinae, huic Synodo praefuit, statutisque primus subscripsit III Idus Septembr. iMessalla V. C. Cos anno XXII regni Domini Alarici Regis. cui Concilio nullos ex Hisbaniae prouinciis Al xico subiectis Episcopos interfuisse miror. Ne quis autem forsitan miretur, quod supra dixerim
Gallos &Hispanos vocatos esse Romanos: notare conuenit, cum Barbari prouincias Imperij Romani perpetuae possessionis causa in Occidente occupauissent, pro
quibuclam consilio & consensu Episcoporum ac Nobili tatis partim emendatis, partim explicatis; in epitomeά
327쪽
LIBER SEXTUS. 289 uinciales quidem nomen una cum dominis minime mutauisse, & uti antea dicebantur, Romanos a Barbaris dictos esse: ipsos autem non iam, sicut ante, coni meliae , sed honoris causa Barbaros appellari coepisse.
Sic Theodericus Ostrogothorum Rex in Edicto suo leges Barbaris Romaniaque, hoc est Italis, & Ostrogothis
ferre se dicit, ibidemque alteros numquam aliter quam Romanos is alteros non aliter quam Barbaros vocat: quos
rosteriores Cassiodorus Senator Gothos appellare mauit, Romanisque semper praeposuit. Sic in Legibus Ve-sgothorum Hispani ; sic apud Eugepium in libro de vita Seuerint Norici Romani dicuntur. dc Victor Uticensis Episcopus in libro III de Persecutione Ecclesiae
Africanae scribit Vandalos, qui Barbari vocentur, alio conuenientiore & magis proprio nomine appellari non posse. quippe id vocabulum ferociae, crudelitatis, ac terroris esse: Barbar6sque, quantumuis muneribus donentur & colantur obsequiis, Romanis nihilominus inuidere, splendoremque nominis Romani obscurare semper cupere, nec ullum Romanum diligere aut saluum velle. Et ut de Francis ac Gallis loquar, apud Cregorium in Historiae libro Iu Francos, latam Monasterium spoliare parantes, Monachi suppliciter alloquuntur ac deterrent his verbis. nolite, o Barbari, nolite huc transire. Beati enim Martini istud est Monast 'rium. & in libro II Gundobadus Burgundionibus leges mitiores tulisse dicitur, ne quam Romanis, hoc est Gallis iniuriam facerent. Praeterea Fortunatus ut di-inutam natione Francam fuisse indicet, sed adeo lenem& cultam, ut Galla videri posset, ita loquitur Romana studio, Barbara prole fuit. Idem in libro v I Chariberto Francorum Regi, Chlodo uel nepoti, hinc Barbarismi, illinc Romaniam pia dere ait. dc in Carmine de laudibus Chilperici Regis
non ipsum quidem ; sed squod idem est) popularem
eius, interpretem Barbarum vocat.
Chilperire potens, si interpres Barbarin exstet, diutor fortis, hoc quoque nomen habes.
Hoc est, si Francus linguae Latinae peritus nomen tuum. Oo
328쪽
19o RERUM FRANCICARUM interpretetur , Chilperice Rex, adiutorem fortem interpretabitur. Ex his satis intelligitur Barbari appellationem non ignominiosam tum , Sc opicam , ut ait Cato; sed claram dc illustrem fuisse, & cum Francos, tum alios honoris causa Barbaros appellari consueuisse a populis suae ditionis, atque ita se ipsos appellitauisse. Quare ridiculus mihi videtur Gundobadus, qui, credo quod Burgundiones ante Francos in Gallia consedisse,& patrem ac patruum suum Magistros militiae sub viti mis Imperatoribus, soci6sque dc amicos Romanorum fuisse itorat, apud Gregorium Francos, duce Chlodo
ueo Auenione ipsum obsidentes, contumeliae causa Tarbaros nominat. quasi non etiam Burgundionibus ea appellatio convcniret, qui, Vt Franci, gens Germana erant. Sed ferendum id in Burgundionibus, quos non minus superbos , quam voraces, garrulos, dc imbelles fuisse , & objuperbiam toto gutture loqui consueuisse auctor est Liuiprandus. Quod igitur Galli prae ceteris
Romani dicebantur, hinc factum est, ut lex, qua Utebantur, lex Romana appellaretur. quemadmodum apud
Gregorium in libro de vita Niceti j Lugdunensis Episcopi, apud Adreualdum Floriacensem Monachum, d alios veteres Historicos reperio. Ob id quoque partem Galliae, quae Odoni Francorum Regi parebat, Fra
clam Romanam, hoc est Franciam Gallicam Liuiprandus. Vocat in libro primo rerum in Europa gestarum, Vt a Francia eam Germanica distinguat. & in libro de vita Odiliae Chil dericus posterior, Dagoberti Regis nepOS, Romana, oe Francisae terrae imperauisse dicitur, hoc es hierrae Galliae, Neustriae appellatae,& Franciae Germanicae ad Renum, vel Austriae, quas utrasque a Germ nis, id est Francis Germaniam, & Regna Germanica Fortunatus cognominat. Ob id ipsum denique Nithardus in bellorum ciuilium libro tertio Romanam linguam Vocat eam, qua Galli utebantur. Sed tandem uti Barbari suae quisque gentis nomine appellari maluere; siCprouinciales nomen Romanum, propterea quod Ba
baris in Occidente dominantibus ludibrio crat, deposuere. quippe aetate Ottonis Aug. ut scribit Liuipran-
329쪽
LiBER SEX Tu S. 29idus) Franci, Burgundiones, Sueui, Langobardi, Saxones, Lotharienses, hoc est pars Francorum in Regno Lotharij sedem habens, &Baioari j ita Romanos dedignabantur, ut inimicum suum non aliter quam Romanum Contumeliae causa irati appellarent, dc quidquid
ignobilitatis, quidquid auarithe , quidquid libidinis, quidquid menJacis , quidquid denique vitiorum est,
hoc uno nomine se complecti arbitrarentur. Haec de Romanorum ac Barbarorum appellatione huic loco inserui, ut legentibus essent diuerticuli loco. ad rerum ordinem redeo.
Alarico in Aquitania desidente, Sc Codicis Theodosiani libros emendante, Chlodoueus longe aliis rebus
animum intendebat. quippe non contentus veteri Francia, ac omnibus fere inter Renum & Ligerim terris, rationem excogitabat, qua Regnum totius Galliae occuparet. vir magni animi dc inlatiabilis victum se , nisi vicisset; & quidquid non cepisset, amissum putabat. cumque fuso caesoque Syagrio; Toringis, ac Burgundionibus fractis; domitis Alamannis, a finitimis omnibus timeretur, solos Vesigothos intactos, necdum vim Francorum expertos in magna parte Galliae dominari indignabatur. Apud eos regnabat Alaricus , a puero comissationibus & otio assuetus, deditus spectaculis, nam Cethego Consule Caesaraugustae Circenses edi- ia iv. disse dicitur & conuiuium quam aciem instruere doctior. cuius Contemtu duos in Hispania, alterum post alterum,Tyrannos exortos esse praediximus,& quem futurae suae cladis praesagio monetam adulterauisse Auitus scribit. Hic excitatus fama rerum gestarum Chlodouei, metuensque ne idem sibi, quod ceteris, accideret, mis. sis legatis a Chlodoveo postulauit, ut de re communicum eo agere liceret. Die dicto, ac loco finito, in insulam fluminis Ligeris, Ambaciae tum vico, nunc opido Turonum proximam, quam Sancti Ioannis insulam vocant, venere: collocutique , ac una epulati amicitiam inter se iunxere. Fredegarius Scholasticus, qui ex Gregorio epitomen fecit , & Hincinarus in libro de vita Remigij produnt, Alaricum Regem Vesigothorum,
330쪽
19L RERUM FRANCICARvM cum Chlodoueum per Paternum virum industrium deacipere conaretur, ipsum mel ab eodem Paterno legato Chl ouei illusum , fraudemque eius deprehensam ,
ac thesauros arte subarratos esse. Aimoinus autem re
Rorico Monachi, aliique aretalogi verius quam Historici scribunt, Paternum legatum, exploratis omnibus rebus, ad Chiodo ucum reuersum renuntiauisse, Alari cum, qui cum paucis eisque inermibus se in colloquium venturum dixerat, longis cultris veste tectis armatos ad colloquium adduxisse: negante Alarico, magnam inter
ambos Reges ortam esse contentionem : tandemque conuenisse , ut ad Theodericum Ostrogothorum Regem legatos mitterent, controuersiamque deferrent. Hunc cognita causa statuisse, ut circum legatum Chlo- douei, qui Tolosae ante fores Palati j insidens equo, elatam manu hastam teneret, tamdiu ab Alarico ac Vesigothis aurum argentumque congereretur, donec summus hastae mucro no appareret, utque hic aceruus nummorum pro compositione Chlodoveo Regi traderetur.
Reversis ex Italia legatis, Vesigothos Theoderici sententiam improbauisse, negantes hoc se facere posse, δίPaternum contumeliis affecisse. quibus rebus cognitis,
Chlodoueum bellum parauisse. Et ita quidem supradicti Monachi de causis belli Vesgothici scripsere: quas
fabellas si fingere eis licuit, nobis credere non libet. nemo enim non intelligit Paternum multo minus etiam quam Vesigothos ridiculae huicce Theoderici sententiae stare debuisse, & una cum equo equitem prius auro obruendum fuisse, quam hasta in manu eius tota operiaretur. Certe Cassiodorus Senator in Variarum libro
III nullius fraudis insidiarumque Alarici mentionem facit, indicatque Chlodoueum parua de me is contentione, dc ut ait) causis mediocribus incitatum ad primam legationem statim arma mouise. dc Chlodoueus ipse,cum apud Gregorium dicit aegre se ferre, quod Ariani partem Galliarum obtineant, satis aperte ostendit se praetextum armorum haeresin; libidinem prolatandi Regni causam belli habere. falso ut Sigebertus tradat Alaricum rupto foedere, quod biennio ante cum Chlo
