장음표시 사용
331쪽
LIBER SEXTUS. 293doueo iunxerat, insidias ei molitum, ob Idque ab Francis oppugnatum esse. Dum bellum paratur, Theodericus Italiae &Ostrorum Rex Alaricum Regem generum suum per
litteras monuit, videret etiam atque etiam, quantum
Vesigothis, numero quidem frequentibus, & Attilae quondam victoribus, sed longa pace emollitis contra
Francos fortissimos ac exercitatissimos committendum esset: leuem de verbis contentionem ne ultra verba pro gredi sineret: imperaret animo, exspectaretque, dum Francorum Rex ad mandata sua respondisset: quem, si controuersiam amicorum arbitrio componi nollet, communibus viribus oppugnari oportere. Scripsit etiam Gundobado Burgundionum Regi, quem fratrem suum appellat, Theodericus, ut Chiodoticum & Alaricum in pristinam concordiam reduceret Regios suti ait)iuuenes, oe florida aetate feruentes. nisi enim aequis conditionibus lis terminaretur, totius belli inuidiam in se recasuram . similiter Erulorum Oceano assidentium Regem, ut puto, Rodulfum a Procopio & Paullo Langobardo memoratum, Uarnorum Regem gentis Germanicae, quem Procopius Hermegisclum appellat; & Herminafridum, qui apud Toringos regnabat,idem rogauit,ut contractς secu affinitatis beneficiorumque Eurici Regis memores filio eius Alarico genero suo gratiam referrent , ac Chlodoueum Francorum Regem, superbum, obstinatum, ius in viribus habentem, missis simul omnes legatis ad pacem hortarentur: tergiversanti bellum
denuntiarent, occuparentque ambitiosa Conata eius, a
quo singuli, si Vesigothos vinci contigisset, sine dubio essent oppugnandi. Apud Cassiodorum Senatorem in Variarum libro III, praeter tres supradictas litteras, miΩsam per legatos ad Chlodoueum Regem Francorum a Theoderico epistolam inuenio , qua in epistola scribit mirari se, quod Chlodoueus causis mediocrabus ac leuiabus incitatus Alarico Regi filio suo: eo nomine generum appellabat) bellum inferre statuisset, & impatiens,
ac irae immodicus ad primam legationem arma cape ret: vi multi, qui utrumque timebant, laetarentur duos
332쪽
si marum gentium Reges, ac aetate florentes, dimicando infirmiores fieri. oportere ipsum pertinaciae finem facere, arbitrosque aliquos ex assinibus sumere, dum omnia ambobus integra essent. deponeret igitur arma, dc aequis conditionibus cum Alarico in gratiam rediaret : neu' gentes, qaae sub parentibus eius longa pace
floruissent, in periculum coniiceret, Ommittendo proelium , quo alteruter ab altero dcleri exercitus posset. postremo iure patris Alarico; iure amici Chlodoueo minatur Theodericus se ac socios suos eum pro hoste habituros, qui tam salubre consiliuin spreuisset. Sed
nec precibus, nec minis deterritus Chiodoueus coi tractos Lutectam Parisiorum Francos hortatur, ut Al ricum, a quo iniuriam acceperit, se duce aggrediantur, Vesigoth6sque Deo propitio vincant, ac Corum regionem armiS occupent. neque enim Catholicis ferendum esse ab Arianis partem optimam Galliarum obtineri. Pari cynnes consensu orationem Regis excepere :nec contenti causam belli probare, ac elatis alte de
tris suum Principi auxilium polliceri, vovere uti ait Rorico) se nisi hostibus debellatis barbam non posit
ros. quod Cattos sua aetate , hoc est multo antequam in Francorum gentibus numerarentur, facere consu
uisse Cornelius Tacitus scribit. Rex ipse, hortante VXo re Chrothilde, Luteciae Basilicam Petro ac Paullo Ap stolis vovit, si victor Sc saluus ex Aquitania reuertisset.
uctusque auxiliis, quae Sigibertus Rex partis Francorum per Chlodericum filium suum pro cognatione mi serat, Se omnibus rebus ad expeditionem comparatis,
Lutecta proficiscitur.'ac ad conciliandam sibi Aquit norum gratiam, priusquam in Aquitaniam irrumpat, Ecclesias ipoliari, deuotis Virginibus ac viduis, Clericis quoque, filiisque Clericorum, ac viduarum, eruis Ecclesiarum vim & iniuriam fieri edicto prohibet: sup rat6que flumine Ligere agrum Turonum ingressus, pro
reuerentia B. Martini suos praeter aquam dc herbam quidquam accipere vetat. Accidit , Ut miles paucos feni manipulos agresti cuidam eriperet, dictitans fenum
nihil aliud quam herbam esse. Quod ubi Chlodo uel
333쪽
Li AER SEIt Tvs. 29scognouit, statim militem quidem interficit, fenum au tem agresti restitui iubet: adiiciens desperandum esse de victoria, si beatum Martinum rapinis & sacrilegiis offenderent, regioncmque, cui tantus Episcopus praefuisset , depopularentur. quo facto magnus exercitui iniemis est metus. Eodem tempore pueri ad sepulcrum Martini, quod a Cauaroduno Turonum passest D L distabat, cum muneribus missi, votorum nuncupandorum Sc ominis ex more tum recepto capiendi causa, ad Chlodoueum redeunt, renuntiantque ipsis
Basilicam ingredientibus contigisse, ut versum XLIII Psalmi xv II, quo David ob inimicos pedibus suis subiectos Deo gratias agit, Primicerius caneret. Quo laetus omine Chlodoueus ad Vigeianam flumen peruenit. Vigenna per fines Lemovicum, Pictonum , & Turo num fertur, & post acceptos Clennum & Crosam amnes non ignobiles in Ligerim influit. Is tum forte imbribus intumuerat. Haerentem igitur ad ripam Chlo-
doueum aegrum animi, quod pontes interruptos vid bat , nec aut naves habebat, aut aquis non tentatis Francos obiicere volebat, nox oppressit: quam cum vigiliis & precibus extraxisset, postero die mane cerua eximiae magnitudinis, spectante eXercitu, flumen vado transiit. locus hodieque ceruar Transitus vocatur Agnouere Dei beneficium uniuersi, ducemque itin his feram sine mora secuti sunt. Hilarij imperante Constantio Aug. Pictauorum Episcopi in Aquitania erat nomen illustre. quamobrem ubi Pictonum knes inpressus est Chlodoueus, iniuriam fieri
cuiquam vetuit, cum ne beatissimum Hilarium iratum haberet, si populares eius vexavisset: tum maxime ut Aquitani ad vendendum nostris,aut etiam ad gratis subministrandum frumentum ac pabulum aequitate Regis, ac militum continentia inuitarentur. aliter enim Chl
douei milites per Turones & Pictones Alarico subiectos iter facere non potuerunt. nisi forte quis sibi persuadet tot armatorum millia, quot Chlodo uelim habere tum oportuit, ad eam expeditionem conficiendam satis cibariorum ex Francia tulisse. Gregorius Turoni-
334쪽
196 RERUM FRANCICARvMcae Ecclesiae Episcopus scribit Chlodoueum castra posuisse ad Augus horitum, vel Pictavos, ubi Alaricus Rex Vesigothorum pridem stativa habebat: facemque ei
ab Ecclesia Hilarij, grauis quondam Arianorum aduersarij, ad tabernaculum suum per caelum ferri vitam esse, clarissimae de Vesgothis Arianis omen victoriae. Alaricus Rex, qui ingressu Aquitaniae, transituque Ligeris ac Vigentiae flaminum Francos non prohibuerat; sive quod initio belli copias in unum locum nondum coegerat; sive quod intra Regni sui terminos proelio decertare statuerat; tandem cum exercitu ex opido Pictavis egreditur, dc ad decimum ab opido milliarium Chlodoueo pugnandi potestatem facit. qui laetus reperta occasione, quam Votis optauerat, alacriter copias eduxit, ac
quemadmodum docet Rorico, post allocutionem hastae innixus, Dominicae Crucis signaculo milites suos signauit, signumque nomen Domini dedit. In Vogla- densibus campis, qui ex nomine castelli Cleiano flumini appositi appellationem trahunt, directa acie dimi- . yi L catum est Anastasio Aug. tertium & Venantio Coss.
sicut scribit Auctor Appendicis Chronico Victoris T nunensis Episcopi attextae, qui & locum pro Voglade Boglodoretam appellat. Neque alius, quam sperauerat Chlodoueus, proelij exitus fuit. Vesigothi magna strage fusi fugatique. Alaricus X XIII regni sui anno in fuga periit, quem Chlodoueus apud Roriconem, dum
dissipatos persequitur, sua manu dicitur interfecisse. at ipsum, fugientibus ferociter instantem, equites duo ex/ aduerso inuecti repente invasere, dc inopinantis latera contis appetiere: quos ille ictus lorica propulsauit, periculumque equo Concitato vitavit. Cecidere in acie cum Alarico Aquitanorum nobilissimi, stirpe Senatoria orti, & magna in primis multitudo Arvernorum,
quos Apollinaris ducebat, Sollij Sidonij Praefectorij, Patrici j , ac demum Arvernorum Episcopi filius, Imperatoris Auiti Arverni ex Papianilla filia nepos. Vesigothorum autem proceres SeniorEsque Narbone conuenere,ibique Gesalicum, quem alius Giselicum,alius Ge- salaicum, alius Gesaericum vocat, Alarici maiorem ex
335쪽
LIBER SEXTUS. 297 concubina filium, Regem salutauere. falsum ut sit, quod Gregorius scribit, Amalaricum, Alarici & Theodego thae filium ex acie fugisse in Hispaniam, Regnumque patrium occupauisse. quem & paruum puerum futile, tum cum patrem amisit, & post Gesalici fratris, p6ll-que Theoderici Italiae Regis aut materni tutorisque
sui mortem, nimirum anno XIX exeunte post proelium Vogladense regnare coepisse Constat. Notandum quoque est Roriconem Monachum, & Freculium Lexobiorum Episcopum errare, qui ante Vogladensem pugnam inter Chlodoueum Sc Alaricum vario marte saepe certatum esse prodant.
Victor Vesigothici belli Chiodotieus , nihil actum
ratus, nisi omnem Aquitaniam subegisset, Theodericum filium natu maiorem cum parte exercitus sui mittit ad recipiendos Albienses, Rutenos, Cadurcos, ac Amuernos , quas iuperiorra Regni Alarici parto Aimoinus melius, quam Fredegarius maritima appellat. ipse cum multas alias urbes, opida, atque castella capit; tum si recentioribus Credimus in in loco agri Burdigalensis, quem hodieque Campum Arianorum vocant, superatis qui iterum experiri voluerant Vesigothis; Burdigalam Biturigum Viuiscorum positam ad Garumnam flumen in suam ditionem redigit, ibidemque hibernat. ac initio veris Venantio iuniore & Cel e Cosis profectus Burdigala Tolosam petit caput Regni Vesigothici , Regumque sedem, & gaza omni regia potitur. inde in opportunis locis, praesertim in Santonico pago atque Burdigalensi ad delendam Vesigothorum gentem relicta parte suarum Copiarum; Ecoli sinam, quam Ausonius Iculisnam appellat, opidum ad ripas Carantoni situ dc opere munitum oppugnat. ibi Vesigothi milites in praesidio constituti venienti portas clauserant, obsidionemque ferre decreuerant. sed ne quid
victoris festinationem moraretur domum redire maturantis , maxima pars muri sub Regis oculis repentina ruina concidit. sic urbs capta est , dc Vesigothi qui ibi erant, ut ait Gregorius , eiecti; aut si uti Hincmarus & Αimoinus scribunt) ad unum omnes in-
336쪽
tersecti .Rorico,veterem aliquem Auctorem securus,rem memoria dignam narrat, nimirum Opidanos, Cum murus ruisset, inopinato casu perculsos Deum stare cum
Francis credidisse, ac se suaque omnia Chlodoueo dodidisse, & arcem opidi machinis expugnauisse, atque milites Vesigothos, qui eam tenebant, captos Regi tr didisse, quos omnes interfici iussos esse. tum ingentem praedam inter Aquitanici belli commilitones a Chlo- doueo aequiter diuisam, lectissim6sque ac fortissimos militum cum coniugibus & liberis in Aquitania derelictos , magnisque muneribus donatos, qui urbes captas tuerentur, Vesigoth6sque reprimerent. Recepta Eeolisma Chlodoueus finitimas urbes similiter in ditionem suam redigit, ubique Vesigothis occisis praesidium suorum collocat, ic post tantas res gestas, omnemque Aquitaniam subactam, Caesarodunum Turonum pem uenit. Ceterum ex Ecoli sinensium facto intelligi potest Aquitanos Catholicos , odio haereseos Arianae ocimpotentiae Vesigothorum, data occasione animos nudavisse, dc excusso plerosque imperi j iugo Francis O thodoxis, a quibus non se, sed Vesigothos oppugnari videbant , fauisse, portasque sponte aperuisse, deletis aut eiectis praesidiis Barbarorum. quippe si Aquitani cum
Vesigothis aduersus nostros consensissent, trium opulentissimaru nu maximarumque prouinciarum clarissimae ac munitissimae urbes intra annum circiter ab Chlo- doueo armis occupari nequaquam videntur potuisse. at omnis tamen Aquitania, diuisa in prouincias tres, quam
Auctor Appendicis Chronico Victoris adiunctae, ac Isidorus in Chronico Regnum Tolosanum appellant, post proelium Vogladense a Francis Chiodouei ductu capta atque perdomita est. Sc praeter prouinciam Narbonensem primam, quae Septimania S Gothia vocabatur, aCNarbonensem Secundam, partemque Viennensis, Vesigothis in Gallia nihil fuit reliqui. quamquam has quoque prouincias eis tum ademtas, Barbarosque Arianos omni Gallia ad tempus expulsos fuisse videtur credidiose Fredegarius, apud quem inuenio, Regnum Alarici, quod mari Tyrrheno, montibus Pyrenaeis, Oceano, dc
337쪽
LIBER SEXTUS. 299 fluminibus Ligere ac Rhodano continebatur, a Franciscuersum & occupatum esse. ad mare autem Tyrrhenum vel potius Gallicum prouincia Narbonensis utraque est. quare Sigebertus in Chronico scribit Chlodoueum, occiso Alarico Rege, quidquid in Galliis Vesigothi possidebant, occupauisle. quod de prouincia Narbonensi prima vcre dici forsitan potuit, de secunda non potuisse dici infra apparebit. Igitur Chlodoueus, post subactam Aquitaniam, per Pictones dc Turones iter faciens , Pictauis Basilicam Sancti Hilarij; apud Caesarodunum Turonum Ecclesiam beati Martini multis muneribus ditauit: ut eximiis Episcopis, quibus adiutoribus tantas res gesserat, gratiam referret, Voti que se exsoluerct: atque captiuos complures cum Clericos tum
Laicos, repetentibus Aquitanicis Episcopis, domum remisit. Gregorius, Hincinarus, Rorico, ac Sigebertus tradunt ad Cnlodoueum, Caesaroduni Turonum commorantem, venisse a Flauio Anastasio Aug. legatos cum muneribus, δί codicillis, quibus Consulatus ei ob res gestas deferebatur. munera fuisse tunicam purpuream, & chlamydem , coronamque auream gemmis distinctam. quibus insignibus in Basilica atque ante sepulcrum beati Martini sumtis,& corona capiti suo imposita, Chlodoueum equum conscendisse: dc a porta atri j supradictae Basilicae usque ad Ecclesiam urbis , in qua
gratias Deo acturus crat, triumphantis more procedentem, nummos aurcos argentei sique in populum sparso se: ex e6que tamquam Consulem dc Augustum appellatum esse: dc coronam hancce gemmatam postea homtatu Remigii Petro Apostolo in Basilica eius Romae dicandam ponendamque curauisse. inde Lutcciam Pari .siorum contendisse, quo dc Theodoricus, Albiensibus, Rutenis, Cadurcis, & Aruernis subactis, paullo post venerit, canaque captum amoenitate loci sedem delegisse. cuius Principis cxemplum secuti sunt posteri. ncque alia tantorum Lutectae incrementorum,& in publicis
agri Parisiorum villis, Cala, Clippi aco, Spinogito, Ro-
totalo, Bonogito, alusque exstructarum regiarum cata
338쪽
3oo RERVM FRANCIC ARvMAdmonet me Consulatus suprafacta mentio, ut quideo nomine Historici nostri significari voluerint, paucis doceam. Ne quis igitur putet Chlodoueum ab Anastasio Aug. Consulem sust ectum, qudd more Consulum
procedentium nummos in populum spars crit; aut saltem ornamentis Consularibus donatum, quod etiamtum multi Consularibus codicillis ab Imperatoribus honorati, insignibus honorarij Consulatus decorarentur : apud supradictos Auctores Consulatus nomine
Patricia dignitas significatur. Sane Gregorius ipse Historiae libri II caput XXX v III de Patriciatu Chlodotiei Regis inscribit. &Αimoinus Monachus in libro Itradit Anastasium Principem in codicillis ad Chlodo-ueum missis scripsisse, sibi & Senatoribus placuisse, ut
amicus & Patricius Romanorum appellaretur: versus
que ab Remigio Episcopo factos, &in sepulcro eius incisos subiicit, in quibus Patricius vocatur. Sic idem Gregorius in libro v Tiberium Constantinum Aug. comitatum Consulibus, hoc est Patriciis, s non enim alij tum quam Imperatores, Consules in Fastis legebantur) Palatium intrauisse prodit. &Carolum Maiorem domus, quem in breui quodam vetersque Chronico de Vesigothorum rebus Francorum Regem, ac Patricium urbis Romae fuisse inuenio, Fredegarius Scholasticus ab Gregorio Episcopo Romano, aduersus Leonem Aug. ipsi ob defectionem infensum, dc Liuiprandum Langobardoru Regem auxilium petente, ac Imperatorias sibi partes sumente, Consulatum Romanum consecutum csse
dicit. Quin & nepotem eius ex Pippino quoque Patricio Carolum Magnum Francorum Regem, qui, itaut Carolomannus frater, Patricius fuit, Godiscalcus in praefatione libri Euangeliorum Consulem appellat. Denique Albericum , Romanum Patricium a Frodo ardo dictum, Leo Marsicanus in libro I rerum gestarum Abbatum Monasteri j Cassinatis Romanorum Consulem vocat. credo quod Patricios, Imperatorum Patres, Consessores, & Consiliarios, primus eorum auctor siue is Fl. Constantinus Aug. siue quis alius fuit) a Consulibus proXimos, neque tamen annuos, sed perpetuos esse
339쪽
Li AER SEX Tu S. 3or voluit. Praeterea Cassiodorus Senator in Variarum libri v III epistola IX chlamydem, calce uesque Romanos inter iusignia Patriciatus , non autem Consulatus numerat. &Eginhardus scribit Carolum Magnum, petente Hadriano Episcopo, Romae longam tunicam , oe chlamydem , s qualia munera Chloc oueus Rex ab Imper. Anastasio accepisse dicitur calceosque Romano moro confectos induisse : tum nimirum cum subacta omni fere Langobardia , dc obsesso Ticini Desiderio Rege, Romam contendit, dc in Ecclesia Petri Apostoli, Hadriano Papa sollemnia agente, Rex Francorum ac Patricius Romanorum a populo Romano est appellatus. Neque vero mirari conuenit Chlodoueum Regem Francorum ab Anastasio Aug. Patricium factum csse. cum Odoacer, dc Theodericus, alter post alterum Italiae Reges, ne de aliis loquar ) ab Imper. Z
none Patriciam dignitatem pro summo munere acia
ceperint. 8c cum Sigismundus , Gundobadi filius , Burgundionum Rex , ab Anastasio Aug. Magister militiae Patriciusque sit factus, exemplo Gundi uci aut sui, de maioris patrui Chilperici, qui sub ultimis Imperatoribus Occidentis Magistri militum Romanorum esse ac dici, quam Reges Burgundionum appellari maluerunt. quas dignitates conferre non Imperatoribus decorum magis, quam petere atque accipere Regibus utile fuit, ut scilicet gentes Occidentales Imperio nominique Romano dudum assuetae , quemadmodum pleraeque tum Imperij Orientis prouinciae, a Patriciis
regerentur , dc nouum Barbarorum imperium minime aspernarentur, quos Romanis ossiciis & dignitatibus honoratos pro Romanis es ent habiturae. Do
Burgundia quidem illud transcursu dicendum est, non Sigismundum modo eam, sed multo post , regnante Chlothario minore Chilperici filio, Aletheum , regio Burgundionum genere ortum, Patricium habuisse: Patriciosque dictos esse Proceres, quibus Reges Francorum, qui Burgundiam tenebant, pagum Transitirensem, aliasque Burgundiae regiones, necnon prouinciam Arelatensem, Maniliensemque cum exercitibus ad tem-
340쪽
3or. RERUM FRANCICARvMpus regendas commisissent: quales Gregorius Magnus Romanus Episcopus in epistolis claro nomine gloriosos etinos Patricios Gassiarum ; &Audocnus de vita Eli-gij Burgundia Patricios appcllat.
Sed ut ad nostros reuertar, Chlodoueum ex eo tempore tamquam Consulem oe Augustum appellatum, hoc
est, ut Consulem dc Augustum adoratum csse ait Gregorius. quem cum H incinarus, Aimoinus,&Rorico, ac Sigebertus non intelligerent, nec animaduerterent
appellare apud Romanos Auctorcs sepe idem esse, quod salutare & alloqui: simpliciter&absolute Chlodoueum Consulem oe Augustum appellatum fuisse dixerunt. atqui .
ante Gregorium ita praeter ceteros locutus cst Aurelius
Victor, apud quem Diocletianus Aug. dicitur adorari si appetarique uti Deum permisisse. Ceterum eo libentius Anastasius Princeps Patriciam dignitatem Chlo- doueo victori Vesigothici belli detulisse videtur, quo, ob cladem sub Sabiniano Consule&Magistro militum
per Theodericum Regem acceptam, Gothico nominiis viri. erat infestior. Certe Venantio Iuniore dc Celere Cosis qui annus proelium Vogladense sccutus est, Anastasius& classem ad depopulandam oram Italiae, & legatos ad Chlodoueum cum supradictis codicillis ac muneribus misit. Quamquam miror Graecos huiusce legationis nullam fecisse mentionem, nec intelligo, qua ratione legati, nisi tum Septimania a Francis teneretur, & proelium cum Iba Duce Ostrogothorum nondum commi Lsum fuerit, tuto egredi in litus Galliae, de ad Chlodo-ucum peruenire potuerint. neque enim aut per Italiam, quae tum hostilis erat; aut per prouinciam Narbonensem secundam, quae sub imperio Francorum non erat; aut per Illyricum tot Barbaris gentibus obseptum iter secille eos puto. i Vii L Venantio Iuniore dc Celere Coss. Gundobadus Burgundionum Rex Aedus cum Chlodoueo metu potentiae eius iunxit , dc aduersus Vesigothos belli societatem coluit. Quamobrem Arelatum a Francis dc Burgundionibus obsessum esse auctor est Cyprianus in libro I de vita Caesarij. Ad eam urbem, tamquam ad obi-
