장음표시 사용
341쪽
cem cursus victoriarum Chlodouei stetit. Theodericus
enim Ostrogothorum Rex,qui forsitan Francorum celeritate occupatus Alarico auxilium ferre non potuerat,
timens, ne Vesigothis omni Gallia expulsis Chiodoueus bellum in Italiam trafferret, Ibam Ducem cum copiis in Galliam misit. qui superatis Alpibus Maritimis recta ad Arelatu proficiscitur. adortusque Francos, amplius XXX hominum millia occidit acie. vi Iordanes, & Paullus in Historiae Miscellae libro xv ac Sigebertus tradunt. Ea victoria Alarici mors vindicata: Arelatenses obsidione liberati: Zc ora Galliae a flumine Rhodano ad Alpes M ritimas usque promissa, quam Odoacer Rex Eurico Alarici patri donauerat, Regnoque Italiae absciderat ; eidem reddita atque adiuncta est: totisisque regionis imperium a Vesigothis ad Ostrogothos translatum. Auenio quoque, siue antea Alarico; liue svi affirmat Gregorius Burgundionibus paruerat, una cum castellis Druentiae impositis, & Septimania in Theoderici potestatem redacta est. Ibam hunc, Iordanes Hibbam, Isidorus aliique Ebbanem vocant. eumdem plerique Theodectici Ducem, nonnulli Comitem dicunt. cuius de expeditione, victoriaque ex Francis lata, loquitur Magnus Aurelius Cassiodorus, cum ait Venantio iuniore dc Celere Coss. lavriva Theoderico missum esse exercitum, qui Gallias Fra corum incursione vastatas, victis eis ac fugatis, occuparet : loquitur & Auctor breuis Chronici de Regibus Ve-sigothorum a Duchenio editi, in quo falso diciturTheodericus Italiae Rex Alarici generi sui vindicandi causa Francos prostrauisse, dc Remum Gothis totum restituisse. siquidem regio ultra Rhodanum non Vesigothis, quorum fuerat, restituta est, sed in Theoderici Ostrogothorum Regis ditionem cessit: neque Aquitania Francis crepta est.Vbi notare conuenit,nec Cassiodorum Senatorem ambitiosum laudatorem Principum suorum, nec Procopium Caesariensem istorum XXX millium
caedis mentionem ullam facere. qua clade accepta,
quantam ne in proelio quidem Vogladensi intulisse Ve-sigothis videtur, Chlodoueus omnem Aquitaniam non dum bene pacatam citius quam subegerat amissurus
342쪽
eo RERUM FRANCICARUM fuit. Procopius Rhetor, qui a ceteris Historicis saepe dissentit, in libro I belli Gothici de expeditione Veii gothica totoque eo bello sic scribit : Francos λ quos Germanos appellat, cum auctis viribus suis Theoderi ei Ostrogothorum Regis metum deposuissent, Alarico Vesigothorum Regi bellum intulisse, & ad Carcasonem opidum Volcarum Tectosagum castra fecisse: Alaricum autem coactis copiis contra cos consedis te, ibique Theodericum socerum suum, qui accersitus cum magno exercitu in auXilium Veniebat, exspectare constituisse. Clim diutius sese castris tenuisset, suorumque voluntati resistere non posset, indignantium agros ab hostibus impune vastari, pugnamque seditiosis vocibus postulantium, ac per se negotium confici posse affirmantium, Regisque cunctatione secordiae ac pauori assignantium ; tandem inuitum proelio decertauisse, victuinque ab Francis, & cum maxima parte suarum copiarum interfectum: dc quod Amalaricus puer admo. duin erat, Gesalicum,uel Ges alecum, Alarici ex concubina filium, a Vesigothis, qui proelio superfuerant, Regem
appellatu esse. tum Francos partem maiorem Galliarum occupauisse, Carcassonemque, ubi gaza imperatoria &prasiis ornata vasa Salomonis Regis Iudaeorum seruabantur,obsedisse : mox cognito Theoderici aduentu oppugnationem reliquisse, dc regiones Galliae ultra Rhodanum iacentes atque ad Oceanum pertinentes, hoc est Aquitaniam, subegisse. Theodericum vero, quod poterat, reliquam partem Galliae Vcsigothis antea subiectam, nimirum Narbonensem primam, vel Septimaniam, & Prouinciam inter flumen Rhodanum ac Alpes positam recepisse, & thesauris Carcas ne sublatis Rauennam reuertisse, Gesalicoque mortuo, sub specie tutelae Amalarici missis in Galliam & Hispaniam copiis, vixique prouinciae stipendium imposuisse. Quae fere
omnia non solum nostrorum Historicorum consensio, sed etiam res ipsa arguit ac refutat. quis enim credat fieri potuisse, ut Franci, Alarico non prohibente, tOtam, quam longa est, Aquitaniam peragrarent, tot flumina montesque transirent, & ad fluuium Aiacem,
343쪽
Lis ER SEX TV s. opidumque Carcassonem, hoc est, ad sines Calli e Nar bonensis peruenirent,& cuius metu obsidionem solue rant, sub eius paene oculis omnem Aquitaniam perdomarent Omitto Auctorem Chronico Victoris adiunctum , Isidorum Hispalensem Episcopum , aliumque scriptorem Chi onici de Regibus Vesigothorum a Duchenio editi, qui, uti & nostri Historici, Alaricum Regem in agro Pictauo a Francis fusum acie caesumque esse memoriae tradunt. & Calliodoro Senatori, ac Cypriano in libris de vita Caesari j, quam Procopio, assentiri malo. e quibus Senator in Catalogo Consulani Romanorum scribit Theodericum Regem, a quo ipse Quaestor , Consilii ordinarius; Magister Oriciorum, Praefectus Prael. ac Patricius factus est, Venantio iuniore & Celere Coll. non venisse io Galliam, sed exercitum ibaduersiis Francos eo mi se. Cyprianus eumdem Italiae
Regem misiis Ducibus Guu prouiuciam Anelatensim ingressum est. Salomonis quidem Regis supellectilem
Titum Vespasianum Hierosolymis toties iam expugnatis anno millesimo de X LV post Salomonis obitum deuexisse, eamque Vesigothos in urbe Roma capta r perisse, dc Carcasonem transtulisse non magis credo, quam quod refert Cedrenus, Cosdroena Regem Persorum, victum absentem, atque fugientem, opes Croesi i Lydorum Regis, in opido Garaco conditas a Cyro ante annos circiter C ID C C L X, imminente Heraclio Aug.
eruisse, secumque abstulisse: & quod Procopius ipse in libro Ii belli Vandalici ,&Procopium secuti Euagrius Scholasticus, Paullus Lansobardus, ac Nicephorus Callistus tradunt , pretiosissima Templi Hieroselymitani
ornamenta ac Vasa , quae Salomon in usu in sacrorum
Deo dedicauerat, Urbe iterum capta, Geisericum Vandalorum Regem in Africam portasse, eadcmque a Beli- sario Patricio, post victos Vandalos. occupatam Carthaginem , in triumphum translata Iusti manum prin cipem Hierosolymitanae Ecclesiae reddenda curauisse.
Non multo post bellum Vesigothicum confectu Chio
doueus morbum ex continuatione laborum contraxit.
xumque Lutectae Parisiorum per annum fere aegrota-
344쪽
3o6 RERUM FRANCICARVM uisset, hortante Tranquillino Archiatro, quem ars sua deficiebat, accersivit ex Burgundia Seuerinum Mona-stcrij Acaunensis Abbatem, virum sanctitatis virtutumque fama notissimum, rogauitque ut pro salute sua Deum precaretur. quo facto ipse quidem diuturna febri liberatus est, Seuerint que permisit, ut quos vellet
vinculis liberaret, re quantam vellet pecuniam in egentes erogandam e fisco acciperet. at Seuerinus, sicut puto, exoratus a Rege remansit in Francia, relictaque Lu- tecta,in castro Nantonensi Senonum reliquum vitet egit,
ibique ut Fasti Ecclesiastici docent) HI Idus Februar.
decessi, cuius in memoriam Childebertus Chiodouei filiit, ibidem amplissimam Ecclesiam exstruxit.
Posteaquam Chlodoueus conualuit, ab externo hoste partim domito partim pacato in ciues arma conuertit, atque ut Regnum filiis firmum relinquat, caedibus Regum, quos sanguine contingebat, opes amplificat. ac primum Chloderico cum per certos homines persit det, ut Sisibertum patrem suum admodum senem ac pede debilem occidat, Regnumque eius occupet. Iuuenis malum secutus consilium parentem egrestum C lonia Agrippina, ut trans Renum in Buchonia fili Toringis confini venaretur, atque in tabernaculo meri-raiantem immissis latrunculis interficit, confestimque Chlodoueum de eius morte certiorem facit. Laetus ille nuntios iterum ad Chlodericum mittit praemonitos,
quid fieri vellet, ab quibus Chlodericus, dum patris
thesauros exponit, quorum partem Chlodoueo promiserat, manumque in arculam aureorum plenam demittit, ut erat cernuus, a tergo securi capiti infixa occiditur. Chlodoueus, qui coeptorum exitum opperiens per flumen Scaldem nauigabat, Vtriusque morte cognita Coloniam Agrippinensem contendit. eo cum v nisset,populum a L concionem vocat: docet Sigibertum
a Chloderico filio, Chlodericum non multo post ab
alio quodam interemtum : affirmatque se amborum
caedis ignarum fuisse, neque enim quod facere nefas sit) se in cuiusquam propinquorum suorum necem durare. postremo uniuersos hortatur, ut quoniam Rege ac
345쪽
L1BER SEX Tvs. 3or defensore egeant, in defuncti locum se substicuant. Magnis acclamationibus & plausibus populi oratio Chlodouci excepta est, statimque impositus scuto Rex appellatur, & Regnum Sigiberti, hoc est Coloniam
Agrippinam, ripamque Gallicam finitimam, ac regionem a Reno ad flumen Fuidam& Toringiae fines usque promissam sine pugna occupat. Hic non possum non mirari, quod Gregorius Turonicae Ecclesiae Episcopus, enarratis, quae de Sigiberto ac Chloderico supradixi,
subiiciat Chlodoueum beneficio Dei quotidianis de hostibus victoriis fines Regni ampliauisse , propterea quod rectis lima voluntate esset, & ut ipse loquitur)faceret quae Deo placerent. tamquam aliquis ob caedes insontium dc cognatorum suorum,&ob fraudes ac latrocinia gratus Iaco esse acceptusque possit. In Chararicum Regem expeditio haud maioris molis fuit. Hic accersitus a Chlodoueo aduersus Syagrium, procul cum sivis copiis constiterat euentum pugnae sp Culaturus, It cum victore .foedus iungeret. Cuius perfidiae atque iniuriae memoria post annos amplius III ac X X nondum deposita, Chlodouem Chararico bellum Intulit, hominemque quamuis versutum & callidum dolis circumuentum una cum filio cepit, amb6sque vinctos tonderi, & alterum Presbyterum, alterum Di conum ordinari iussit, deinde qudd contumeliae imp tientes minabantur se, postquam capilli recreuissent, in lum interfecturos, utriusque capita frustra prius rasia abscindi imperauit, Regnumque eorum ac thesauros occupauit. Ex quo intelligitur ambos patrem filiumque, quacumque in Galliae regione regnauerint, Christianos fume. non enim postquam ab Chlodoueo capti
Iuni, baptizati esse dicuntur, dc Idolorum cultores Clericos fieri non potuisse nemo infitiabitur. Regnabat tum in urbe Camaraco finitimisque ultra flumen Suminam pagis Ragnachatius, ab Hiiacmaro Raganarius, a Roracone Ragnerius, ab aliis Ragentiatius & Ragneliarius dictus, Chlodouei cognatus 3c aduersus Syagrium agi dij filiumcommilito, homo patria
uperstitionis tenax, dc adeo in venerem praeceps, vix
346쪽
ut se , propinquarum corporibus abstineret: habebatque Faronem unicum amicum & consiliarium, nulla re magis quam morum similitudine sibi coniunctum,quocum, quidquid sibi muneris datum esset, partiri consueuerat. quibus rebus cum grauiter Francos ei parentes offendi comperisset Chlodoueus, occasione Usus quosdam e Leudibus Ragnacharij sic Gregorius vocat populos, ac Proceres eius ditioni subiectos in armillis & balteis ex aere inaurato ad proditionem solicitat, armatus . que Regnum eius intrat. Ragnacharius coactis similiter copiis ad certamen se parat, exploratoresque, quos speculatum miserat, reuersos interrogat, quantus hostium esset exercitus. hi corrupti a proditoribus respondere: tibi Faronique tuo maiores liant copiae. Quibus verbis confirmatus Ragnacharius in aciem descendit, superatusque proelio cum fugam capessere intenderet, a proditoribus comprehenditur, ac religatis post tergum manibus una cum Richario fratre suo ad Chlo- doueum adducitur, illususque ab Chlodoueo quaerente, quare degener dc oblitus regiae stirpis se vinciri pansus esset, nec tantam ignominiam Voluntaria inorte occupauisset, ab eodem securi capiti infixa occiditur. Ria charius, ne frater fratrem desereret, eadem bipenni percutitur, adiectis verbis: si auxilium fratri tulisses, vinctus ille non fuisset. Faro captus & interfectus est. Tum
deprehensa faude proditores Regem adeunt, querula tur aes inauratum pro auro se accepisse. quibus ille, ut erat meditatus, respondit merito tali auro donatos esse voluntarios dominorum suorum proditores: vitam ipsis sufficere debere, quos ob perfidiam excruciatos necari oporteret. Fulminati hacce miseri exprobratione
se humi prostrauere, & nihil amplius praeter vitam veniamque petere dixere, atque ita derisi discessere.Omittere non possium, quod ait Rorico Monachus Gregorij verbis non intellectis deceptus, Francos si eriores sita
Francos Ragnachario parentes vocat, credo quod Septemtrionalia Galliae tenebant Rasnacharium ob nefandum crimen oesietur horrendum suppliciis Sodomitarum expiandum, hoc est, ob usum puerorum exosos
347쪽
LIBER SEX Tvs. 3o9 esse. Quod vero addit eos Chlodoueum in Ragnacharij bellum impulisse, idem vetus Auctor Historiae Franci-cae, Theoderici Merouingorum Regum penultimi in qualis, & Aimoinus in libro primo scribunt, nimirum primores Francorum Ragnacharij imperio subiectorum, Regi suo ob libidines ac desidiam infestos, missis clam nuntiis Chiodoueo promissse, si pretium operaeesset,&Ragnachario bellum inferre vellet, se ad ipsum
armatum citra proelium transituros, & Ragnacharium vivum tradituros esse. quibus Chiodoucus, ut libentius
exsequerentur quae obtulerant, pro auro aes inauratum
miserit, mόxque cum copiis Regnum Ragnachari j ingressus sit. quem ego Ragnacharium existimo , cum in urbe Camaraco quondam a Chlodione Francorum Rege capta regnauerit, Chlodionis pronepotem fuisse. Regnabat in urbe Cenomanis Regnomeris, aliis Rignemirus, aliis Ragnimirus dictus, qui ne Ragnachari j&Richari j fratrum suorum mortem ulcisceretur, iussu Chlodouei Regis interemtus est, singulorumque regna & thesauri uni cessere. Eum in modum intersectis praeter supradictos Principes multis aliis Regibus,
re propinquis suis, Chlodoueus quidquid Francis subiectum erat, nimirum pagos Germaniae Transtenanae complures, & partem maximam Galliarum occupauit, atque ita prouidit, ne quisquam in Francia regnaret, qui ipso mortuo liberis suis, tum excepto Theodorico admodum iuuenibus, bellum inferre aut Regnum adimere posset. Idem tamen, ut erat callidus, adstantibus Optimatibus Francorum dc populo, qui ex more iussi conuenerant, dixisse fertur miserum se, qui destitutus, tamquam hospes & peregrinus, inter externos in aliena
terra remansisset, amissis propinquis omnibus suis, a quibus in rebus aduersis adiuuari posset. quod ideo dicebat, ut si quis superesset longa ipsum cognatione contingens , affectata orationis simplicitate deceptus sponte se proderet, professusque stirpem regiam ac propinquitatem Chlodouei interimeretur. Dum in Septemtrionali Gallia dolo res geritur, ad Meridiem virtute certabatur. Fusos fugat6sque ab Iba
348쪽
RERvM FRANCICARUM Theoderici Ostrogothorum Regis Duce Francos supradiximus. saepe postea inter Theodericum, & Chlo- doueum eiusque filios graui bello & varia victoria de Cestia, nimirum de ea parte, quae inter Alpes Maritimas& Pyrenaeum interiacet, pugnatum esse ex verbis Leon-
iij ad Theodebaldum Francorum Regem apud Procopium cognoscimus, nec umquam ut ait Iordanes) dum Cisit Theoderici, Gothi Francis resere. Quippe Impo tuno V. C. Consule Mammo quidam, Dux Gothorum, hoc est Ostrogothorum, a Mario in Chronico dictus , partem Galliae, quam Chlodoueus Vesigothis ereptam occupauerat, depopulatus cst. & Bocthio. Cos. Gundobadus Rex Burgundionum, Chlodouei tum socius dc amicus, quem Senator Gundibadum, Marius Gundo bagauduna appellat, Narbonem Martium cepit ac diripuit, victo fugaidque Gesalico Rege. qui tanta accepta clade cum turpiter Barcinonem se cotulisset,Hoericumque in Palatio interfecisset, ob ignominiosam fugam sui ait Isidorus in Chronico in a Theoderico Ostrogothorum Rege Regno spoliatus est. Quamquam Theodericus ipse apud Cassiodorum Senatorem in libri v epistola X LIII Gesalicum propterea pulsum
scribit, quod dum a se foueretur, hostibus tuis, hoc est Francis, clandestino foedere esset adiunctus. Et ille quidem vir, nescias infelicior, an inertior, ab Iba Theoderici Regis Duce Hispaniae finibus expulsus in Africam perfugit. ubi a Thrasamundo Vandalorum Rege Theoderici sororis viro non impetratis, quaa petierat ut in Regnum restitui posset, auxiliis, sed accepta tantummodo pecunia, Aquitaniam petiit, in qua annum Vnum permissu Chlodouei latuit. postremo cum Fraticorum
copiis ingressus Hispaniam obuium habuit supradictum Ibam, quem Auctor Appendicis Victoris Chronico in
sertae pro Hebbane Helbanem; Paullus Hirpam vocat. Igitur commisso proelio ad duodecimum a Barcinone milliarium funditur fugaturque Gesalicus, captusque trans Druentiam flumen Galliae, cum ad Burgundiones confugeret, Fclice & Secundino Coiis quarto regni sui anno interficitur. Quas ob victorias Ibam virum S -
349쪽
LI AER SEXTUS. Dctabilem, Ducem bello clarum oe gloriosum, suisque factis commendabilem apud Senatorem in libri i v cpistola xvi I ad eum scripta appellat Rex ipse Theode
Interea Chlodoueus Francorum Rex, oblatam sibi rei bene gerendae facultatem ratus, Indictione III Boethio solo consule magnas copias, quae Arelatum obsiderent, misit. Et iam Franci agris Prouinciae igne &serro vastatis urbem oppugnabant, atque ad ultimum inopiae opidanos adduxerant: cum venere missi a Theo derico cum exercitu Duces, in his Tolum, vel Tholuit. Ostrogothus, postea ab Athalarico Rege Patricius factus, & in affinitatem receptus. quorum aduentu Franci primum a ponte nauaIi flumini Rhodano imposito; deinde ab urbe repelluntur,& Arelatenses iterum obsidione liberantur. Eo Gallicanae expeditionis exitu laetus Theodericus muros ac turres urbis huius de se tam bene meritae pecunia sua refecit, & Prouincialibus ob recentem calamitatem agrorumque suorum populationem; Arelatensibus ob fidem sibi exhibitam in
annum sequentem Indictionemve quartam tributum remisit, ac insuper frumentum gratuitum praebuit. Eodem anno Indictione IV Felice &Secundino Coss. non ut ait Auctor supradictae Appendicis, Probo Cos Gesa- heus Vesigothorum Rex ab Iba Duce victus interficitur , ut antὰ diximus. post quod factum Theodericus Ostrogothorum Rex sub specie tutelae Amalarici pu ri nepotis sui Regnum Vesigothicum occupauit, a que annos XV, quamdiu superuixit, Galliae de Hispaniae prouincias, quae Vesigothorum Regibus paruerant, absens administrauit: & Galliae quidem Petrum Marcellinum Felicem Liberium V. C. dc Illustrem Praefectum Praetori j Galliarum atque Patricium; Hispaniensi autem exercitui, dc tutelae Amalarici Theudim Arimugerum suum praeposuit: dc pecunias ac stipendia ex his prouinciis Rauennam ad se quotannis a Quaestoribus d portari iussit. quare inter Vesigothorum Reges ab Alarico maiore undecimus numeratur. Quae fecisse Theodericum existimo non tam impulsum cupidine prose
350쪽
3i: RERVM FRANCICAR v xirendi fines, quam quod Amalaricum puerum admo dum consilio & auxilio suo plurimum egere, nec nisi armis & viribus suis regnum aduersus Francos defendere posse intelligebat. Tum quidem pacem cum Cundobado Burgundionum Rege fecisse videtur Theodericus, dc certis cum eo finibus Prouinciam diuisisse : quam ob id Auitus Viennensis Episcopus, in epistola ad Faustum & Symmachum Senatores urbis,Prii uinciam praefixis Regnorum terminatam limitibus appellat. i5xi . Felice dc Secundino Coli 'Chlodouei Regis iussu XXXII Episcopi in Aurelianensi urbe conuenere, &de quibus ab eo consiliebantur Ecclesiae Callicanae re bus egere. Synodo praefuit, primusque subscripsit Cyprianus Episcopus Burdigalae Metropoleos, is qui Con-' i5v i. cilio apud Agatham Messalla Consule permissu Alarici Regis Vesigothorum habito interfuerat, secundusque subscripserat. Interfuere Episcopi utriusque Aquitaniae,& Nouempopulorum,s prouinciarum Lugdunensium tertiae, secundae, atque Senoniae; &Belgicae secundae. in his viri sanistissimi, & omnium virtutum gloria ce leberrimi, Gildare lus, vel Gildardus Rotomagensis Ecclesiae Metropolitanus ; Quintianus Rutenicus ; Ei phrasius Aruernicus; Heraclius Parisiacus; Lupus sues
sionicus; Camillianus Tricas sinus, a quibusdam corru pio nomine Camelianus dictus ; Auentinus Carnute- . nussuccessor Sollemnis eius, qui Francos fidem Christianam laboriosissime edocuit, mult6sque ad veram religionem perduxit; & Melanius Redonicus, quo auctore Chlodoueus Rex mulos Ecclesias partim nouas exstruxisse, partim dirutas aut vetustate collapsas refecisse, Monasteria excitauisse, egentes pauisse, ius cuique suum seruauisse, Dei seruis, cuiuscumque essent ordinis , honorem habuisse, atque diuinum cultum pro . viribus amplificauisse dicitur. Quo magis miror, cum
Episcopi prouinciae Belgicae, nimirum Lupus Suessionum, Hedybius Ambianorum, Sophronius Veromanduorum , Libanius Siluanectum, in urbem Aurelianos conuenerint; Remigium ciusdem prouinciae Metropolitan a
