Hadriani Valesii Rerum Francicarum vsque ad Chlotarii senioris mortem libri 8 1

발행: 1646년

분량: 544페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

LiBER SEX Tvs. sis litam, Chlodouei Regis amicum & Consiliarium, ac Francorum ut ita loquar) Apostolum; de Vedastum

Atrebatum Episcopum sanctae tot tantorumque Sace dotum Synodo non interfuisse: atque neminem unuinde Episcopis Belgicae primae, & superioris, inseriorisque

Germaniae, quae tres prouinciae tum sub imperio Chlo- douei erant, eo se contulisse. Sacerdotes, postquam de rebus Ecclesiae profuturis egerant, v I Idus Iul. Felice

V.C. Consule statutis subscripsere,&ad Chlodoueum, quem Dominum sevum, Catholica Ecclesia filium, gloriosissimum Regem appellant, legatos cum litteris misere

petitum, ut Synodi decreta, si tamen iudicaret recta esse, consensu dc auctoritate regia confirmaret ,& pro sua fide ac religionis Catholicae colendae cura a populis suae ditionis seruanda suraret. in Canone v supradicti Concilij oblationum oc agrorum , quos Chlodoueus

Rex Ecclesiis contulerat, fit mentio.

paucis post dimissiim Concilium mensibus Chiodo-ueus Lutectae Parisiorum decessit, anno aetatis quinto

dc quadragesimo, regni tricesimo, post proelium Vogla- dense quinto semiplcno, Felice dc Secundino Cossatque

quatuor filios, ex uno etiam nepotem, superstites reliquit , & in sacrario Basilicae Sanctorum Apostolorum, quam ipse paullo ante hortatu coniugis exstruxerat, Canonicisque attribuerat, humatus est. vir, cui ad augendas Francorum opes stabiliendumque Regnum nec sortitudo cum felicitate coniuncta, nec calliditas defuit. merito ut Gregorius in Praefatione libri v Historiar, dum in bellum ciuile Sigeberti ac Chilperici inuehitur, Chlodoueum caput, hoc est initium, victoriarum Regum Francorum, dc alio in loco Magnum appellet; Remigius, in epistola ad Heraclium, Leonem,&Theodosium Episcopos, pracestentissimum Regem, regionum praesulem, gentium triumphatorem. qui etiam in alia epistola, in qua maestum eumdem sororis morte consolatur, vigorem prouidentia eius ingenita, hoc est, innatae prudentiae laudat. Sepultus est Chlodoueus in Basilica Apostolorum V Kalendas Decembres, uti docent duo vetera Kalendaria manuscripta cius Ecclesiae, in quibus Rr

352쪽

v Kal. Decembr. depositio magni Regis CHMouet notatur, quam depositionem,siue humationem hodieque ibi dem eo die anniuersariis precibus Celebrari constat . Gregorius in libro Historiae II Chlodoueum morte funcium scribit anno undecimo postquam Licinius factus erat Turonicae Ecclesiae Episcopus, atque a Martini obitu ad Regis mortem annos C XII computat. idem

tamen, in fine libri X atque operis sui Turonicos Episcopos ordine cnumcrans, Briccio, vel Bricchioni Martini successori Episcopatus annos XLVII; Eustochio XVII; Perpetuo XXX; Volusiano VII; Vero XI; Licinio XII, ac menses fere III assignat. itaut si Sacerdoti j Licinij anno XI Chlodoueus decessit, a Martini

morte ad eius interitum annos esse C XXIII oporteat.

cccxc- Praeterea ab Attici & Caesari j Consulatu, quo anno snon Cccc. autem, ut Prosper scribit, Stilicone & Aureliano Cois Martinum octogenario maiorem obisse tradit Grego- taxi. rius, ad Felicem & Secundinum Coss. siue ad Chiodo uel mortem anni sunt non CXII, sed CXIV. Quod porro ait Gregorius, Licinium Andecauum Ecclesiae Turonicae praefuisse, tum cum Chlodouem Caesarodunum Turonum Vesigothis victis intrauit, verum quidem esse potest. sed quod dicit, undecimo Episcopatus cius anno Chlodoueum decessisse, haud dubie falsum

.' - esse debet. quippe Messalla V. C. Consule Verus Turonicam adhuc Ecclesiam regebat, sicuti ex Synodo apud Agatham permissa Alarici Regis habita intelligitur. a a VI, Messalla autem &Areobindo Coss . Felicis&Secundini Consulatus annus cst quintus. itaut Licinius, tametsi Mestalla Cos sub finem anni pulso Vero Episcopatum P y inierit, tamen Felice & Secundino Coss. cum Chlodo-ueus obiit, annum Sacerdotij quintum transgressus non fuerit.Nemini autem mirum videri debet, quod ait Gregorius,Chlodoueu anno qtatis quinto & quadragesimo, regni tricesimo e vita excessisse, ac nihilominus The debertum ex Theodorico filio suo nepotem pulchrum& iam tum strenuum reliquisse superstitem , qui a no quinto post eius mortem a patre aduersus Danos cum exercitu missus sit. Nam si Childericus non -

353쪽

plius XXIV regnauir annos, quorum pars sunt octo exsilij eius anni, atque si idem anno octavo, quam pulsus fuerat, restitutus in Regnum mox Basinam duxit uxorem, Chlodoueumque ex ea tulit: apparet Chlo- doueum, cum paterno Regno successit, XV tantum annos natum fuisse, quibus adiecti triginta imperij Chlodouei anni annos solummodo quinque Sc quadraginta conficiunt. Theodoricus vero, Chlodouei ante ductam Chrothi idem ex concubina filius, cum patrem amisit, annos XXVIII habere potuit: Theodebertus, Theodorici ex iusta & legitima uxore filius annum duodecimum tum agere potuit, itaut quinto post anno copias duceret. nisi ii negare quis velit hominem in sculum anno aetatis septimodecimo generare posse. Sigebertus in Chronico, quo nihil fere est in temporum notatione confusius, anno II post Synodum Aurelianensem, Christi ID XIV Chlodoueum decessisse tradit. Non alienum erit hoc loco subiicere versus, quos Remigium Remorum Episcopuni fecisse, & tumulo Chlo- douei inscripsisse haud falso forsitan ait Αimoinus: in his enim Chlodoueus felix meritu dicitur, ut a Remigio in duabus epistolis Dominus illustris meritu, item Dominus insignis oe meritu magnificus cilia eus Rex

appellatur. Versus tales sunt. Diues Fum, virtute potens, clam que triumpho

Condidit hanc adem Rex Chlodoueus, oe idem Patricius magno Iablimi ulsit honore.

Plenus amore Dei, contemsit credere milli

Numina, qua variis horrent portenta figuriso Mox purgatus aquis , ct Christi fonte renatus Fragrantem gest infuso Chrismate crinem e

Exemplumque dedit, sequitur quod plurima turba Gentius populi,s reto qua errore syorum

Muctorem est cultura Deum, verumque parentem.

His felix meritis superauit sta priorum ,

Semper consilio, castris, bessisque tremendus: Hortatu Dux ipse bonus, ac pectore fortis: Instructas acies smauit, in agmine primus. Quibus in versibus virtutem ac fortitudinem Chlodo-

354쪽

3i6 RERUM FRANCICARVM uet, agmen ducere & inter primos dimicare soliti, prudentiam, felicitatem, naturalem quamdam eloquentiam, quoties milites alloqui δc ad pugnam hortari oportebat, non immerito laudari fateor. Vna est, in qua iure culpetur, prolatandi Regni libido. Quippe Chlo-

doueus causas bellorum ex interminata auiditate animi finitima quaeque tenere cupientis plerumque accersivit, ic omnem occasionem promouendorum impcrijsinium quamuis iniustam avide semper arripuit. praeterea inerat in eo Principe plurimum Germanae feritatis, adeo ut non minus propinquis quam hostibus per-' niciosus fuerit. Primus ille omnium Franciae Regum, vi Francicum Regnum in Gallia, sic potentiam inter populares valde auxit suam. neque enim successeres eius praedae partem cum militibus suis aequo iure sortitos, aut in conciliis a populo Duces delectos fuisse legimus. quod utrumque regnante Chlodoueo factum esse urceus Remensis Ecclesiae in fine superioris librimcmoratus, & Remigius Remorum Episcopus in epistola ad Chlodoueum ipsum missa docere videtur his verbis. Rumor ad nos magnus peruenit administrationem

vos secundum rei bellica Psiepi se. Non est nouum, eticoeperis esse,sicut parentes tui semper fuerunt. quibus verbis nihil aliud nisi fallor in Remigius indicat, quam Chlodoueum Regem in Campo Martio delegatam sibi

iterum a populo armato curam magni alicuius belli, summamque imperij suscepisse Ceterum notandum est, quod in libro II ait Gregorius, Chrothi idem Reginam post Chlodouei viri sui

obitum Turonos, hoc est Caesarodunum Turonum se contulisse , ut Basilicam Martini, cuius memoriae magnum honorem habebat, adire frequctius posset, ibique, quamdiu vixit, summa pudicitiae & benignitatis fama moratam esse , rar6que Lutectam Parisiorum venisse. Quamquam idemGregorius in Historiae libro III tradit Chrothi idem viduam Parisiis moratam csse, eaque in Urbe Chlodomeris Regis filios nepotes suos, patre orbatos educauisse. Adiicit eam ita se post viri mortem gessis se, ut omnibus venerationi esset: castitatis de pudici-

355쪽

LIBER SEX Tu S. 3 7tiae magnam curam habuisse: nocturnis precationibus in Ecclesia agi solitis interfuisse: egentibus benignΦ Ω-cisse: Ecclesiis, Monasteriis, S quibusque locis sanctis

praedia, quorum Clericos Sc Monachos indigere animaduerterat, large contulisse: ac se non tam Reginam, quam humilem Dei ancillam esse meminisse, quae nec Regno filiorum, nec potentia sua, nec amplissimis opibus ac possessionibus insolesteret. Chrothil dis autem, cum puella admodum Chlodoveo nupserit, annum re gni duodecimum agenti, & annos duodeuiginti cumco vixerit, anno aetatis circiter XX XVI virum videtur

amisisse. quam Francorum Reginam , Burgundionum Regis filiam, Anna vere Felix Augusta Francorum Regina, regio Ducum Burgundiae genere orta, cum in aliis ; tum in circumeundis ac locupletandis Ecclesiis vidua viduam imitatur. Initio eius anni, quo Synodus apud Aurelianos habita est, ut ait Sigebertus, hoc est, Felice dc Secundino Cosis tertio Nonas Ianuarias Beatissima Genoueta Parisiorum patrona decessit: femina professione virginitatis venerabilis, nec minus vitae quam pudicitiae integritate sancta. cuius & virtutes vitiae admirata Lutecta est, oc.cacto receptae praesens auxilium contra febres, nimiosque imbres ac siccitates experitur. Sepulta est in Basilica Apostolorum , nonnumquam a Gregorio

Basilica Sancti Petri dicta : quam ob id postea Ecclesiam Sancti Petri, ct S. Genoues coniune ina; tape etiam simpliciter Ecclesiam S. Genoves appellauerunt.

Cenoue in natione Francam fuisse nomen Germanicum docet, conatos itum ut Genobaldus, Marcoueta.

siue eius maiores a Romanis bello capti, & in vico agri Parisiaci Nammetoduro vel Nempiodoro collocati fuerant: siue sponte patria relicta ibi consederant, atque inter Gallos Gallicis moribus & ritibus assuescendo,

cultum idolorum Christiana religione mutauerant. Aimoinus Monachus Genoueiam Virginem, natam Honorij & Theodosij minoris principatu, atque ab Germano, Autessiodurensi ciue & Episcopo, in Britanniam

proficiscente consecratam, post parentum suorum obi-

356쪽

3i8 RERVM FRANCICAR v Mium, regnante Chil derico Lutectam Parisiorum commigrauisse tradit, ibique usque ad Childebertum &Chlotharium Reges vixisse. at octogenariam obisse Ge- nouetan praeter ceteros Sigebertus scribit: Zc a morte Honorij Aug. ad Chlodouei Cenouetaque obitum an

ni sunt LXXXVIII: ut non Computentur anni, quos& Honorio Principe, dc Childeberto ac Chlothario rognantibus Genouera vixisse super apud Almoinum dicitatur. Sed di quidam a Villico Carnuteno Episcopo, non a Germano, ut Vsuardus 6c Aimoinus produnt in sacro velamine capiti imposito , Deo dicatam Genouetam

tradunt. certe Germanum una cum Lupo Tricassino

Episcopo Florentio dc Dionysio Coss. hoc est annis LXXX i II ante Chlodouei & Genouenta mortem, in Britanniam traiecisse reperio in Fastis Tironis Prosperi Aquitani, quem tamen Beda non sequitur. Praeterea . Auctor libri de vita Genoueta Virginis, multo antequam Chil dericus in parte Galliae regnaret, nimirum Placidi Valentiniani principatu Lutectae Parisiorum consedisse eam putat. siquidem cum Attila in Callias irrupisset, omnesque perterriti fuga sibi consulere pararent , sanctam Virginem conuocatis opidanis persuasisse ait, ut ieiuniis , peruiFiliis, ac precationibus

Deum iratum placarent, domique remanerent. nam

urbes, quas insula sua munitiores existimarent, & quo se ac sua conferre statuissent, expugnandas ab Hunnis, dc Barbarorum saeuitiam ac auaritiam experturas esse :Lutectam saluam & intactam fore. ab Attilae autem aduentu in Galliam ad Chlodouei & Genoueta obitum anni sunt LXI. mirum ut sit ac paene incredibile puellam, vix annorum viginti, virorum se circulis inseruisse, atque de fuga cogitantes auctoritate sua ab incepto deterruisse. Denique quis non miretur eumdem Auctorem assirmare, Genouetam ob merita atque virtutes

Chil derico Francorum Regi, Comitibusque Childerici tantae venerationi & amori fuisse, ut ei Rex squod &Chlodoueus fecisse verius dicitur in damnatorum sup-flicta condonauerit. cum non sollini Chil dericus ido- . coleret, sed etiam Chlodionis dc Merouei exemplo

357쪽

LIBER SEXTUS. 379 Samarobrivae Ambianorum; uti ait Rorico) non autem Lutectae Parisiorum habitaret: quam urbem a Chlo. doueo eius filio primo nostrorum Regum, post fusum acie caesumque Alaricum, sedem delectam dicit Gregotius. a quo ita dissentit Auctor libri de vita Cenoue .se, ut non modo Lutectam Parisiorum diu obsessam, habitante ibi Genoueta, ac tandem captam esse a Chil-

derico Rege Francorum , quod verum esse potest) sed etiam sedem Regni statutam scribat.

358쪽

RERUM FRANCICARUM

: O R T v o Chlodoueo Francorum' Regi quatuor filij successere: quo-

rum cum aetate corporis animiquel virtutes in tantum adolevere , ut

pro uno quatuor Chlodouei Frani cis dati esse viderentur. quippe sicut

eorum pater Alamanniam Sueuiam- - - --. que subegerat, dc Aquitaniam Ve-

figothis eripuerat: sic ipsi Regna Toringorum,dc Burgundionum, validissimarum gentium, sub imperium, suum dition/mque subiunxere. Maior natu Theodoricus Vocabatur, quem Chlodoueus, antequam Chrothildem uxorem duceret, ex concubina susceperat. tres alios, nimirum Chlodomerem, Childebertum, &Chlotharium, ex Chrothil de uxore genuerat. Hos Agathias, in libro primo rerum auspiciis Iustiniani Aug. gest rum, Childibertum, Chlotharium vel Lotharium , heu-dericum, & Chlothomerum, suo quemque nomine, sed non seruato ordine natalium appellat: minimum enim natu Chlotharium maximo praeponit. At Iordanes manifesto errore tres tantum filios Chlodoueo fuisse putat. sic enim in libro de Origine Gothorum scribit,

359쪽

LIBER SEPTIMUS. 3ii Theodericum Ostrogothorum Regem , post victum dc interfectum Odoacrem, p6stque occupatum Regnum Italiae, Audefledam Chlodouei filiam in matrimonium petiisse: quam libenter Theoderici legatis Glilodoueus tradiderit, futurum credens , ut sibyslli Adeberti, Che

deberim , ct Tuide ritu hac affinitate cum gente Gothorum inito foedere sociarentur. sed non multum ad pacem atque concordiam affinitatem istam profuisse,

quia tape propter Galliam grauia inter se bella gesserunt. Vbi nemo non videt Iidebertum,& Cheldebertum, unum unius eiusdemque, nimirum Childeberti, nomen esse: Tuidepertum vew, vel potius Tiudepertum, Chlodouei ex Theodorico nepotem fuisse, non filium. itaut tres Chiodouei filii ab Iordane commemorati ad unum redigantur. Theodoricus , cum p trem amisit , XXVIII annos habere potuit, ut supra- diximus. Chlodo meres maximus Cl lodouei ex Chr thil de filiorum saltem decennio minor fuit.

Igitur quatuor Chlodouei fili j Regnum paternum

inter se diuisere, dc in ea parte, quae cuique sortito obtigerat, singuli regnauere. Vnde factum est, ut singulae partes, vel Regna sera appellarentur: quemadmodum

in decretis Concilij apud Arvernos habiti, & Synodi

Aurelianensis tertiae vocari inuenio. Rorico Monachus, unus ex omnibus nostris Historicis, a Chlodoueo aegrotante, paullo antequam decederet, conuocatis Francorum Optimatibus, quorum consensu Sc iureiurando

diuisionem approbari oportebat, Regnum intςr filios diuisum esse scribit. quod Dagobertum, Chlodouei ab nepotem, Regum Francorum primum fecisse, Sc post

ea sile de Praefectis Palatij loquar in Pippinum Paruum,

Carolum Magnum, ac Ludovicum Pium animaduerto. Quae singulis urbes atque prouinciae sorte obuenerint, scire non possumus : cum quod nostri Auctores eius rei nullam mentionem faciunt: tum maxime quod

Chlodomeres anno XIII post Chlodouei parentis sui obitum a Burgundionibus interfectus est. eiusque Re gnum Theodoricus , Childebertus, dc Chlotharius in ter se partiti sunt. unum omnino ex Fredegario Scho-

360쪽

311 RERvM FRANCICAR vulastico ,Αimoino,& Roricone Monacho discimus,The, doricum Diuoduri Mediomatricum; aut ut Rori conis acet) Durocortori Remorum sibi domum constituΥ-e: Chlo merem urbem Aurelianos regiam delegisse: Childebertum Lutectae Parisiorum Regni sedem statuisse, a qua Rex Parisiorum is Gregorio dicitur: Chlotharium Augustae: Suessionum habitauisse. Nihilomunus tamen facile est intelligere falso Gregorium tradidisse, Regnum paternum aqua lance, dc optima fide inter fratres esse diuisum. quippe siue diuisioni dc sortitioni faciendae praepositos Theodoricus pecunia corruperat, siue quo alio dolo & fraude fratres suos admodum adolescentes & rerum. imperitos deceperat, Constat Resni paterni partem maiorem atque meliorem Theodorico natu maiori sorte obuenisse. is enim Aubienses, a quihusdam Albigenses dictos, Rutenos,Cadu cos,& Arvernos,Aquitanorum populos,quos patris auspiciis post proelium Vogladense subegerat, praeterea Pr uinciam Belgicam pri tiram, superiorem inferioremque

Germaniam, Alamanniam una cum Sueuia, & Franciam Veterem vel Transirenanam sortito obtinuit: itaui fines eius initium caperent a Rutenis prouinciae Narbonensis primae conterminis , 5c ad Saxoniam pertinerent. Tum primum noua nomina ab Francis excrgitata sunt,& Gabliarum prouinciis imposita. Austriam,vel Austrasiam appellauere Franci partem Galliae ad orientem Solem moridiemque spectantem, quae Reno ac Mosa fluminibus continctur, cum Transirenanis gentibus Francicae diti nis.partem ad Septemtriones occassimque Solis vergentem,quae inter Mosam&Ligeriimnteriacet,Neustriam, vel Neustrasiam , nonnumquam Neptricum vel Neptriam Vocauere. Burgundiae, & Aquitaniae sua nomina

reliquere. & Franci quidem, qui Neustriam incolebat,

Neustrasij; qui Austriam habitabant, Austrasij sunt dicti

Recens Auctor, non tam Episcopatu quam doctrina illustris, Nouempopulanam, vel Vasconiam,& Aquit nicam primam,ac secundam, Regni Aurelianensis, quod Chlodomeri obuenerat, prouincias fuisse scribit: e quia

bus Nouempopulana, post Chlodomeris mortem, Chiu

SEARCH

MENU NAVIGATION